Strasbourg, AD Bas-Rhin, G 2707 n° 10

<< < / > >>

Numéro587

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date29/12/1100(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseStrasbourg

RégionAlsace

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche417   mm

Hauteur à droite424   mm

Largeur en haut439   mm

Largeur en bas441   mm

AuteurBurchard, chanoine  de  STRASBOURG, et ses frères Megenlach, Wolfbrandus

BénéficiaireChapitre cathédral  de  STRASBOURG

Regeste

Burchard, chanoine de Strasbourg, et ses frères Megenlach et Wolfbrand donnent à l'Église de Strasbourg un bien dans la marche de Willegolteheim.

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS CUNCTA GUBERNANTIS QUAEQUE REGENTIS. Quia vetustas temporis, neglegentia vel oblivio multa tollere solet ex ani-
l.2-mo, [quȩ] vel personarum vel litterarum non approbantur testimonio, ideo cartulis solemus tradere, quȩ annorum successione curamus observare. Notum igitur esse cupio tam futuri quam
l.3 presentis seculi hominibus, qualiter ego BURCHARDUS Argentinensis ȩcclesiȩ canonicus fratresque mei MEGENLACH atque WOLFBRANDUS manu potestativa absque omni contradi-
l.4-ctione Argentinensi ȩcclesiȩ sanctȩ Dei genitrici MARIAE attitulatȩ et fratribus ibidem Deo servientibus predium nostrum, quod in VUILLEGOLTEHEIM marchia habuimus, id est III mansos
l.5 et tres [pa. . . 10. . . ], de quibus XII sunt viniferi cȩteri frugiferi, et prata pro remedio animarum nostrarum parentumque nostrorum tradidimus, astipulatione legitima firmavimus, justis
l.6 investituris investivimus. Notum sit etiam, hujus predii possessores hoc a nobis hereditario jure suscepisse ea videlicet ratione, ut ipsi eorumque hereditarii successores annua-
l.7-tim in nativitate sancti Johannis Babtistȩ XXX solidos Argentinensis monetȩ aut in festivitate sancti Martini III carradas vini persolvant et bis in anno in domo vel in curte
l.8 villici, qui unus ex eis esse debet, ad placitum veniant, unum in proxima V feria post nativitatem sancti Johannis Babtiste, alterum in proxima V feria post festum sancti Martini, et in eisdem placitis dominum
l.9 beneficii cum VI equis suscipiant et habundanter serviant. Illud etiam notificare desidero, ut si quis de prefatis mansionariis suȩ partis prenominatos denarios in nativitate sancti Johannis
l.10 non dederit, in proximo placito cum satisfactione restituat aut in festivitate sancti Martini tantum vini, quantum ad se attinet, persolvat. Si autem et vinum tunc minime
l.11 reddiderit, in proximo placito cum satisfactione reddat aut post legitimas inducias heredidate cedat. Si quis autem possessor hujus hereditatis defunctus fuerit, is, qui ei jure
l.12 propinquitatis successerit, domino beneficii medietatem vini aut pecuniȩ persolvat; mutato autem domino successorem ejus cum VI equis suscipiant eique fidelitatem juramento absque omni
l.13 honoris pecunia promittant et beneficium, si ei placuerit, ostendant. Notum sit etiam omnibus, me BURCHARDUM statuisse, ut is, qui beneficium ad MEGENOLDESHEIM
l.14 habuerit, hoc etiam habeat ea videlicet condictione, ut in unoquoque anno in festivitate sancti Michahelis XV uncias portenario fratrum ministret. Portenarius autem has accipiens
l.15 in proximo die post festivitatem omnium sanctorum pro commemoratione omnium fidelium defunctorum III uncias pauperibus distribuat, duas pro pane, unam pro caseis aut alio aliquo pulmento. Resi-
l.16-duis autem XII unciis communiter fratribus vicariis in refectorio binis et binis simul comedentibus et post hec ministris serviat, X solidos pro tribus frisgingis et XX pullis et XL ovis, pro unoquoque frisgingo XXX denarios et pro
l.17 XX pullis I unciam, pro pipere et ovis et aceto X denarios, pro simila IIII solidos, pro vino IIII solidos, pro scutellis et beccariis et porro II solidos. Si dominica die aut in II aut in III aut in V feria evenerit, quatuor
l.18 inlationes prima cum salsamento, II cum cocta carne, III cum pullis, IIII cum assa carne apponantur. Si autem in IIII vel in VI feria vel in sabbato evenerit, III inlationes fiant de piscibus.
l.19 Si quis autem fratrum aberit, nisi quem infirmitas compulerit, hujus portionem decanus de mensa pauperibus dividat. Quicquid autem ad mensam fratribus supererit, portenarius hospitibus et pauperibus
l.20 tribuat. Quod ut firmum et inconvulsum omni permaneat ȩvo, hanc cartam inde conscribi testesque fecimus subscribi. Hii sunt testes hujus rei: Brun prepositus, Herolt decanus,
l.21 Vuernhere Camerarius, Vuolverat, Eberhart, Heinrich, Cuonrat, Anshelm advocatus, Sigefrit, Regenolt, Adalbreht, Diebolt, Cuono, Lutterich, Manno,
l.22 Sigefrit, Oudalrich, Erbo, Gebeno, Huc, Mereboto. Acta sunt hȩc anno dominicȩ incarnationis millesimo CI, indictione VIIII, IIII kalendas januarii, regnante
l.23 Heinrico quarto imperatore augusto.

Notes

1

Bibliographie

WIEGAND (Wilhelm), Urkundenbuch der Stadt Strassburg, 7 vol., Strasbourg, 1879, t. 1, p. 51-52, n° 63.

WEISS (Peter), Frühe Siegelurkunden in Schwaben (10.-12. Jahrhundert), Marburg-an-der-Lahn, Institut für historische Hifswissenschaften, 1997 (Elementa diplomatica ; 6), p. 72-73.

Chartes originales du Bas-Rhin in Cahiers du CRAL, n° 35, p. 89-91.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°587 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°587»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte587/. Date de mise à jour : 29/03/12.