Strasbourg, AD Bas-Rhin, H 1 n° 3

<< < / > >>

Numéro585

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date13/07/1097(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseStrasbourg

RégionAlsace

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche423   mm

Hauteur à droite425   mm

Largeur en bas382   mm

AuteurOtton, évêque  de  STRASBOURG

BénéficiaireAbbaye d'ALTORF

Regeste

Otton, évêque de Strasbourg, confirme la donation de biens situés à Eichhoffen faite par un certain Liutfrit au monastère d'Altorf.

Texte

l.1 [croix] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, OTTO, DIVINA FAVENTE CLEMENTIA ARGENTINENSIS EPISCOPUS.
l.2 Quia vetustas temporis neglegentia vel oblivione plura tollere solet ex animo, quȩ vel personarum vel litterarum non approbantur
l.3 testimonio, ideo cartulis solemus tradere, quȩ annorum successione curamus observare. Notum igitur esse cupimus tam futuri
l.4 quam presentis sȩculi hominibus, qualiter quidam noster fidelis, LIUTFRIT nomine, homo scilicet libere conditionis, quicquid
l.5 predii habuit in EICHHOHE marchia, in provintia Alsacia, in comitatu GOTEFRIDI comitis, juxta flumen ANDELAHA, monasterio
l.6 Sancti CYRIACI ad ALDORPH et fratribus ibidem Deo et sancto CYRIACO servientibus, consensu uxoris suȩ cȩterorumque amicorum suorum per manus
l.7 comitis ADALBERTI, prenominatȩ villȩ advocati, pro remedio animȩ suȩ et uxoris tradidit, tradendo consuetudinaria astipulatione
l.8 firmavit, firmando legitimis investituris investivit. Ea videlicet ratione, ut ipse et ejus uxor idem predium in sua potestate
l.9 et utilitate jure beneficiali retinerent et annuatim IIIIor denarios inde ad prefatum monasterium persolverent, quamdiu viverent. Post obitum vero illorum
l.10 in potestatem et utilitatem fratrum libere nullo contradicente rediret. Idem autem LIUTFRIT a domno DIETBALDO predicti
l.11 monasterii abbate VI talenta Argentinensis monetȩ pro facta condictione accepit, et viniferos agros duos lege precaria recepit.
l.12 Quod ut firmum et inconvulsum omni permaneat ȩvo, hanc cartam inde conscribi testesque subscribi et sigilli nostri impressione fecimus
l.13 insigniri, et ex peticione prenominati abbatis jussimus stabiliri. Hii sunt testes hujus traditionis: Regenbalt de Valva,
l.14 Burchart de Meisteresheim, Vuernhere de Bladenesheim, Cuono de Virdenheim, Lenzelin, Hugo, Heinrich de Biscofesheim.
l.15 Acta sunt hȩc anno dominicȩ incarnationis millesimo XCmoVIImo, indictione VI, regnante Heinrico quarto Roma-
l.16-norum imperatore augusto. Data III IDUS JULII.

Notes

1

Bibliographie

SCHÖPFLIN (D.), Alsatia aevi Merovingici Carolingici Saxonici Salici Suevici diplomatica, 2 vol., Mannheim, 1772, t. 1, p. 178, n° 230.

WEISS (Peter), Frühe Siegelurkunden in Schwaben (10.-12. Jahrhundert), Marburg-an-der-Lahn, Institut für historische Hifswissenschaften, 1997 (Elementa diplomatica ; 6), p. 72-73.

Chartes originales du Bas-Rhin in Cahiers du CRAL, n° 35, p. 86-87.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°585 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°585»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte585/. Date de mise à jour : 29/03/12.