Strasbourg, AD Bas-Rhin, H 1 n° 1

<< < / > >>

Numéro571

Fiabilité de l'actedouteux

Genrediplôme

Date20/05/999(fiabilité :texte)

LieuMayence(lat :Magontie)

DiocèseStrasbourg

RégionAlsace

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche485   mm

Hauteur à droite480   mm

Largeur en haut533   mm

Largeur en bas530   mm

AuteurEmpereur Otton III

BénéficiaireAbbaye d'ALTORF

Regeste

Otton III, empereur, confirme la donation faite à l'abbaye d'Altorf d'un alleu situé à Duttlenheim.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUE TRINITATIS, OTTO, DEI AUXILIANTE CLEMENTIA ROMANORUM IMPERATOR AUGUSTUS.
l.2 Quoniam facta hominum diuturnitate temporum in dubium venire solent que vel personarum vel litterarum non approbantur
l.3 testimonio, ideo kartulis solemus tradere que annorum successione curamus observare. Manifestamus igitur tam futuris quam
l.4 presentibus, qualiter quidam fidelis Hemediech nomine, homo scilicet libere conditionis, allodium suum tradidit quod vocabulum sortitum est
l.5 Thutelenheim, in provincia Alsacia im pago quoque Nortgevui prope cenobium quod dicitur Altorf, curtis scilicet pratis agris atque molendinis
l.6 fas jus et potestatem super totam villam cum bannali cippo, bannum quoque ejusdem ville cum omni jure ex integro et justicia
l.7 que vulgo dicitur Mast, necnon et custodiam banvuartom nuncupatam uno anno dimediam, secundo integram, et familiam sibi a Deo
l.8 et ex parentibus suis concessam sacratissimo martyri Cyriaco jamdicti cenobii patrono et fratribus ibidem Deo servientibus consensu
l.9 fratris sui Egilolfi ceterorumque amicorumque suorum pro sua parentumque ejus remedio tradidit, tradendo consuetudinaria
l.10 astipulatione firmavit, firmando legitimis investituris investivit, eo videlicet tenore et jure ut prefati cenobii
l.11 abbas Benno et sui successores legitime scultetum suum super eandem villam absque omni contradictione deinceps
l.12 constituant et advocatiam ipsius ville concedant. Has igitur largitiones et hec statuta et universa que ista parentela
l.13 ob salutem anime sue predicto loco contulit vel favente domino in posterum contulerit, nostre auctoritatis corroboratione
l.14 firmamus et perpetuo stabilimus, nostra omniumque contradictione remota. Quod ut firmum et inconvulsum omni permaneat
l.15 evo, hanc paginam inde conscribi testesque subscribi et ex petitione prenominati abbatis et Eberhardi comitis ipsorumque scilicet
l.16 Hemediec et Egilolfi fratrum manu propria corroborantes sigillare jussimus. Testes quoque hujus rei hec sunt: Heinricus Sancte
l.17 Vuirzeburgensis ecclesiae, Thedericus episcopus, Pilgrinus episcopus, Hugo, Gerhardus, Mathfridus, Uto dux, Liutfridus comes, Adelhardus,
l.18 Vuipertus et Margvuardus noster fidelis protospatarius et innumerabilis cetus utriusque sexus.
l.19 SIGNUM DOMNI OTTONIS [monogramme] CESARIS INVICTI.
l.20 Data XIII kalendas junii, anno incarnationis dominicae DCCCCXCVIIII, indictione XII, anno vero domni Ottonis regnantis XVo, imperii IIIo. Actum Magontie.
l.21 Heribertus cancellarius vice Vuilligisi archiepiscopi recognovit.
l.22 [sceau].

Notes

1

Bibliographie

SCHÖPFLIN (D.), Alsatia aevi Merovingici Carolingici Saxonici Salici Suevici diplomatica, 2 vol., Mannheim, 1772, t. 1, p. 141, n° 176.

SICKEL (Th.), Die Urkunden Ottos II. Die Urkunden Ottos III., Hanovre, 1888-1893 (MGH Diplomata regum et imperatorum Germaniae, 2), DO III, n° 325.

Chartes originales du Bas-Rhin in Cahiers du CRAL, n° 35, p. 56-57.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°571 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°571»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte571/. Date de mise à jour : 29/03/12.