Strasbourg, AD Bas-Rhin, G 3

<< < / > >>

Numéro553

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date14/12/815(fiabilité :texte)

LieuAix-la-Chapelle(lat :Aquisgrani palatio regio)

DiocèseConstance

RégionBade-Wurtemberg

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche454   mm

Hauteur à droite450   mm

Largeur en haut732   mm

Largeur en bas737   mm

AuteurEmpereur Louis le Pieux

BénéficiaireAbbaye  de  REICHENAU

Regeste

Louis le Pieux, empereur, confirme l'immunité du monastère de Reichenau.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE DOMINI DEI ET SALVATORIS NOSTRI JHESU CHRISTI, HLUDOVUICUS, DIVINA ORDINANTE PROVIDENTIA IMPERATOR AUGUSTUS. SI ERGA LOCA DIVINIS CULTIBUS MANCIPATA PROPTER AMOREM DEI EJUSQUE IN EISDEM LOCIS SIBI FAMULANTES BENEFICIA OPORTUNA
l.2 largimur, praemium nobis apud dominum aeternae remunerationis rependi non diffidimus. Proinde noverit industria seu utilitas omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam et futurorum, quia vir venerabilis Heito Baselensis ecclesiae episcopus et abba monasterii Sintleozesavia, quod est situm in ducatu Alamanniae, in pago videlicet
l.3 Undresinse constructum in honore sanctae Dei genetricis Mariae semperque virginis et sancti Petri principis apostolorum, obtulit obtutibus nostris inmunitates domni et genitoris nostri Karoli bonae memoriae piissimi augusti, in quibus invenimus insertum, quomodo ipse et antecessores ejus priores reges Francorum praefatum monasterium cum monachis
l.4 ibi degentibus ob amorem Dei tranquillitatemque eorum semper sub plenissima defensione et inmunitatis tuitione habuissent. Ob firmitatem tamen rei postulavit nobis praedictus Heito episcopus, ut eorundem regum auctoritates ob amorem Dei et reverentiam ipsius sancti loci nostra confirmaremus auctoritate. Cujus petitioni libenter adquie-
l.5-vimus, et ita in omnibus concessimus atque per hoc praeceptum nostrum confirmavimus. Quapropter praecipientes jubemus, ut nullus judex publicus vel quislibet ex judiciaria potestate in ecclesias, curtes, aut loca, vel agros seu reliquas possessiones memorati monasterii, quas moderno tempore infra dicionem imperii nostri juste
l.6 et rationabiliter possidet, vel quae deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas vel freda exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fidejussores tollendos, [aut] homines ipsius monasterii tam ingenuos quam et servos super terram ipsius conmanentes injuste distringendos, nec ullas redibitiones bannos aut in-
l.7-licitas occasiones requirendas, nostris et futuris temporibus ingredi audeat, vel ea quae supramemorata sunt, penitus exigere praesumat. Sed liceat memorato praesuli suisque successoribus res praedicti monasterii sub inmunitatis nostrae defensione quieto ordine possidere. Et quicquid exinde fiscus sperare poterit totum nos pro aeterna
l.8 remuneratione praefato monasterio concedimus, ut in alimonia pauperum et stipendia monachorum ibidem Deo famulantium perpetuo proficiat in augmentum. Et quandoquidem divina vocatione supradictus abba vel successores ejus de hac luce migraverint, quamdiu ipsi monachi inter se tales invenire potuerint, qui ipsam congre-
l.9-gationem secundum regulam sancti Benedicti regere valeant, per hanc nostram auctoritatem et consensum licentiam habeant elegendi abbates, quatenus ipsos monachos, qui ibidem Deo famulantur, pro nobis et conjuge prolaeque nostra atque stabilitate totius imperii nostri domini inmensam clementiam jugiter exorare delectet. Hanc itaque
l.10 auctoritatem, ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem et a fidelibus sanctae Dei ecclesiae et nostris verius credatur et diligentius conservetur, eam manu propria subter firmavimus et anuli nostri inpressione signari jussimus.
l.11 SIGNUM [monogramme] HLUDOVUICI SERENISSIMI IMPERATORIS. [chrisme] DURANDUS DIACONUS AD VICEM HELISACHAR RECOGNOVI ET [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.12 Data XVIIII kalendas januarii, anno Christo propitio secundo imperii domni Hludovuici piissimi augusti, indictione nona. Actum Aquisgrani palatio regio. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Bibliographie

SCHÖPFLIN (D.), Alsatia aevi Merovingici Carolingici Saxonici Salici Suevici diplomatica, 2 vol., Mannheim, 1772, t. 1, p. 63-64, n° 78.

MIGNE (abbé Jacques-Paul), Patrologia Latina 104 (Agobardus Lugdunensis, Eginhardus, Claudius Taurinensis), Paris 1851, col. 767.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 2/2, pl. 30 (fac-similé).

Chartes originales du Bas-Rhin in Cahiers du CRAL, n° 35, p. 15-16.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°553 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°553»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte553/. Date de mise à jour : 29/03/12.