Lyon, AD Rhône, 18 G 78

<< < / > >>

Numéro542

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1080(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

RégionRhône/Alpes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurLéotard

BénéficiaireMarie, Alexandrie ses soeurs et alii

Regeste

Létard fait son testament et le confie à Notre-Dame de Beaujeu.

Texte

l.1 Ego Letardus hanc cartam in Dei nomine fieri jussi ut de honoris divisione mei
l.2 inter heredes meos pax haberetur, quatinus si aliquis meorum heredum in ipsa divi-
l.3-sione minus vel majus adjungere vellet, ad hanc cartam venientes veritas non
l.4 lateret. Sciatis etiam quod sic libere hanc divisionem mei honoris feci, ut huic
l.5 nullus homo contradicere neque irasci debeat, tum quia bene et scienter divisi,
l.6 tum quia tante ȩtatis sum scilicet XXXta annorum et trium, quod dividen-
l.7-di discrecionem habere cognoscor. Divisio igitur talis est: Marie vero soro-
l.8-ri meȩ do, vineam de Serra, et domum de Novo Castro, et terram desuper, et alodium meum
l.9 de Poncharal, et de Monte Cornerie, et nemus de Marnechia, et feodum Girardi
l.10 et Stephani, et feodum Rotberti, et feodum Arlebaudi, hoc solum quod habuit, de ne-
l.11-more, et quod habuit Aesatols, et feodum Hugonis de Arderiolis, et masum de Arde-
l.12-riolis et quicquid illi pertinet, et masum de Creis, et vineam de Ardua Valle. Ego Letardus
l.13 do sorori mee Alexandrie, hoc quod tenet Durandus Dahorna, et masaiam de Johi,
l.14 et terram Custabilis de Vernoht de Creis. Artaudo fratri meo do, alodium meum
l.15 d'Espinachi in vita sua, et alodium de Cavennis, et terram de Diureht in vita sua,
l.16 et post mortem suam Berardo de Vernoht Diureh terram do, si Berardus vivit; si mor-
l.17-tuus est, cuicumque heredum suorum Artaudus magis voluerit dimittat. Et do,
l.18 Berardo de Vernoht masum de Betcho, et domum propriam de burgo, et costam, et
l.19 censum qui est subtus. Et do, Otgerio Maleht et fratri suo, lu curtil Radulfi de
l.20 Cavennis. Et Durando Maleht sine parte fratris sui terram de les Guttis. Et Hugo-
l.21-ni de Vernoht do, domum meam de castro et loricam meam. Et Petro Quinciacen-
l.22-si, enptionem Stephani de Vernoht d'Espinachi dimitto, et terram quam ego emi
l.23 de Arberto de Vernoht in alodio. Et do, feodum Ardrati de Varenniis
l.24 Berardo de Vernoht ubicumque sit. Hanc cartam ego Letardus facio, et
l.25 laudo firmam et rectam esse, inter meos heredes. Et hec carta servata sit in
l.26 ecclesia sancte Marie Baljoci, jussu mei pastoris, et amore mei, et jungatur hec
l.27 cum carta que est composita de dimissione pro redenptione anime mee. Et sic ser-
l.28-ventur he carte in hac ecclesia quod nunquam dimoveantur ab ecclesia, quod si forte
l.29 hujus divisionis veritas oblivioni traditur, hic inveniri possit. Et pro redenpcione
l.30 anime mee huc ecclesie duo boves proprii reddantur, in eodem die quo he carte reddite fuerint.
l.31 [Et] precor eos ut domnos meos quatinus he carte omni tempore serventur amore hujus beneficii et aliorum.

Bibliographie

GUIGUE (Marie-Claude), Cartulaire lyonnais, Lyon, 1885, t. 1, p. 21-22, n° 10.

Responsable

Renault

Comment citer cette notice

Acte n°542 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°542»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte542/. Date de mise à jour : 29/03/12.