Lyon, AD Rhône, 1 H 30

<< < / > >>

Numéro541

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1020(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseLyon

RégionRhône/Alpes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche275   mm

Largeur en bas444   mm

AuteurGérard

BénéficiaireAbbaye  de  SAVIGNY SUR BRESSE

Regeste

Girard donne à l'abbaye de Savigny des biens sis à Sedziacus, Cerveserias, Figderias, et Novals.

Texte

l.1 Piissimus ac miserator omnium suorum Dominus, quotidie operariis suis clamat dicens: O cuncti mei coloni, date et dabitur vobis. Ipse iterum dicit:
l.2 Date helemosina et ecce omnia munda sunt vobis. Certe cunctipotens Dominus quotidie nos expectat, ut convertamur de malum ad bonum
l.3 de ignorantia ad scientiam de peccatis ad veram penitentiam. Propterea ego in Dei nomine Girardus cogitans diem mortis meae et penas inferni, simul
l.4 et recogitans forfacturas et malum quod ab eo factum in terra sancti Martini Sapiniacensis, dono pro anima mea et pro sepultura corporis mei aliquid
l.5 de hereditate mea, que mihi jure advenit ad locum quod consecratum cernitur in onore almi confessoris Christi MARTINI Sabiniacensis archisterii
l.6 ubi domnus Itherius abbas preesse videtur. Hoc est curtilum qui est in villa que vocatur Sedziacus cum vineis arboribus pratis salicetis volente
l.7 unum mansum et omnia quicquid visus sum abere in ipsa villa totum dono. Et in alia villa que Cerveserias dicitur quicquid visus sum abere in ea terra arabili
l.8 campos terra culta et inculta et omnia quicquid debet mihi advenire in ipsa villa post necem Eldiardis monialis femine totum dono. Et in alia villa
l.9 que Frigderias vocatur omnia quicquid visus sum abere in campis pratis silvis terra culta et inculta totum ex integro reddo in presenti. Et post discessum
l.10 matris meae omnia quiquid mihi debed advenire dono totum in ipsa villa. Et in pago Rodonense in villa que Novals dicitur, juxta aecclesiam sanctȩ MARGA-
l.11-RITE duas cabannarias cum omnia quiquid ad ipsos curtilos aspicit sive omnia quicquid in ipsa villa vissus sum abere totum reddo semper in presenti Deo et sancto
l.12 MARTINO et fratribus inibi degentibus ut Dominus per intercessionem beati MARTINI mihi absolvere dignetur et de penis infernalibus eripere. Sane si post hanc do-
l.13-nacionem aliqua emissa persona sive aliquis ex propinquis meis aut ullus ex eredibus meis hanc cartam sive donationem istam calumniare vel contrariare volu-
l.14-erit aut de elemosina fratrum abstraere voluerit, non fiat quod cupit, sed sit maledictus a Deo patre et excommunicatus ab omnibus sanctis Dei; sitque
l.15 cum Datan et Abiran, insuper et iram sancti MARTINI incurrat.
l.16 Signum Girardi qui donationem istam fieri jussit et firmare rogavit. S. Wicardi fratris ejus qui consensit, et firmare rogavit propinquis et amicis. S. GAUZMARI. S. Porie matris ejus.
l.17 S. Emmena. S. DURANNI. R[...]ardi. S. Umcrini. S. Pontioni.
l.18 ACTUM AB INCARNATIONE DOMINI NOSTRI JHESU CHRISTI MILLESIMO VICESIMO, INDICCIONE III, CAUTMARO NOTANTE, REGNANTE RODULFO REGE IN GALLIAS.

Notes

Citation: l. 2. Luc. XI, 41.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), Cartulaire de l'abbaye de Savigny, suivi du petit cartulaire de l'abbaye d'Ainay, 2 vol., Paris, 1853, t. 1, p. 352-353, n° 682 (éd. partielle).

Responsable

Renault

Comment citer cette notice

Acte n°541 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°541»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte541/. Date de mise à jour : 29/03/12.