Angers, AD Maine-et-Loire, H 2

<< < / > >>

Numéro5005

Fiabilité de l'actedouteux

Genrediplôme

Date17/07/847(fiabilité :édition)

LieuAix-la-Chapelle(lat :Aquisgrani palatio)

DiocèseAngers

RégionPays de la Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche390   mm

Largeur en bas590   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-AUBIN d'ANGERS

Regeste

Charles le Chauve, roi de France, donne à l'abbaye Saint-Aubin d'Angers la villa de Seiches située dans le pagus d'Angers, sur le Loir.

Texte

[In nomine unigeniti filii Dei trini et uni majestatem Trinitatis continentem unitatemque divinitatis in se vindicantem, Carolus, gratia Dei cesar augustus. Quicquid locis divino cultui mancipatis ob amorem Dei largimur, ad presentis vite instanciam felicius percurrendam et ad perpetue beatitudinis gaudia facilius obtinenda nobis profuturum fore certissime credimus. Igitur noverit omnium sancte Dei ecclesie fidelium nostrorumque, tam presentium quam et futurorum, sagacitatis industria quia adientes celsitudinem culminis nostri fratres ex monasterio Sancti ac gloriosi] l.1 confessoris presulisquae Christi Albini, quod est situm in suburbio civitate Andecavensi, quo ipse sanctus corpore quiescit, ut eis ex nostro ad victum cederemus, quo liberius Dominum pro nobis et pro statu regni nobis
l.2 a Deo commissi liberius exorare potuissent. Quorum precibus aurem libenter accomodantes, conferimus ipsi sancto confessori Christi Albino villam nuncupante Cipiam, qui est sita in pago Andecavo,
l.3 supra Liddo flumine, cum omnibus appenditiis suis, ecclesiam quoque, cum omnibus pratis, silvis, silvis, terris cultis et incultis adque mancipiis, pascuis, vineis, molendinis ad eamdem villam pertinentibus,
l.4 in usibus habeant propriis, absque alicujus exactionis repetitione, perpetualiter obtinere, et, ut eis rectius visum fuerit, ordinare et disponere absque cujuspiam personae interpositione mereantur,
l.5 quocirca absque aliqua indigentia Deo ibidem deservire et pro nobis regnique nostri statu ac populi a Deo nobis commissi salute sepius ac devotius exorare queant, ea scilicet ratione ut nec ullus
l.6 homo, neque rex, neque tribunus, neque comes, neque abbas ipsius loci a loco vel ab ipso sacrosancto coenobio abstraere licentiam habeat, neque venumdandi, neque mutua vicissitudine prestare.
l.7 Si quis vero inimicus existere voluerit huic definicioni et auferre temptaverit, jubemus adque obtestamur sub prenotatione Dei omnipotentis hujusce nostrae auctoritatis contemptoribus esse multandos,
l.8 ut sexcentorum solidorum auri ad purum excocti poena multetur, ita videlicet ut duae partes in dictione memorati monasterii, tertia vero in jus cederet fisci. Ut autem hujus nostrae largitionis
l.9 auctoritas pleniorem in Dei nomine obtineat firmitatis vigorem, anulo nostro subter eam assignari jussimus [notes_tironiennes].
l.10 Signum [monogramme] Karoli gloriosissimi imperatoris. [chrisme] Gozlenus cancellarius scripsit et s[ubscripsit] [ruche_notes_tironiennes] [... diaconus ad vicem ... recognovit ...] [sceau].
l.11 [chrisme] Data XVI kalendas augusti, VIII anno Deo propitio imperii domni Karoli gloriosi imperatoris, indictione VI. Actum Aquisgrani palatio. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Notes

4

Bibliographie

BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 1, p. 23, n° 11.

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 2, p. 548-550, n° 467.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°5005 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°5005»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte5005/. Date de mise à jour : 29/03/12.