Saint-Lô, AD Manche, H 4601

<< < / > >>

Numéro5004

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date11/07/1080(fiabilité :étude diplomatique)

Lieu[Bonneville-sur-Touques](lat :[apud Bonam Villam])

DiocèseCoutances

RégionNormandie (Basse)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau

Etat de la traditionoriginal

AuteurRichard dit Turstinus Haldup

BénéficiaireAbbaye  de  LESSAY

Regeste

Richard dit Turstinus Haldup, Anne son épouse et Eudes leur fils, ont fondé l'abbaye de Lessay, l'ont doté de nombreux biens et ont défini certains droits. Le roi Guillaume le Conquérant a signé cet acte.

Texte

l.1 QUONIAMQUE VIDENTUR TEMPORALIA SUNT QUE AUTEM NON VIDENTUR ETERNA
l.2 ut de visibilibus ad invisibilia, de temporalibus ad ȩterna bona provenirent, RICARDUS qui vocatur TURSTINUS HALDUP cum ANNA [uxore] sua, EUDOQUE filius eorum in honore summȩ et individuȩ
l.3 TRINITATIS et SANCTE MARIAE virginis, aecclesiam fieri constituerunt, GAUSFRIDI consilio Constantiensis EPISCOPI, WILLELMIQUE Normannorum principis permissione, in Constantinensi pago, in villa
l.4 quȩ dicitur Sanctȩ OPERTUNE, in qua regulariter Deo servirint MONACHI quȩ alteri non subiceretur abbatie. Dedique illi aecclesiȩ ad victum de rebus suis, filiusque EUDO aliquantulum auxit
l.5 post mortem patris. Quȩ autem dederunt, haec sunt. In villa quȩ appellatur SANCTE OPORTUNE, in qua sita est eadem aecclesia, et IN MAISNILIS quȩ ad illam villam pertinebant, dederunt partem
l.6 suam, in ecclesiis, in silvis, in terris fructuosis et infructuosis, IN AQUIS, IN MOLENDINIS, IN PISCATIONIBUS, IN SALINIS. Et in villa quȩ vocatur FANULLIRIS dederunt partem quam ibi tenuit ADELAIS de
l.7 BALTE, silvam de CATIS et terram laboriosam et inlaboriosam, et molendinum cum aquis, et ea quȩ ad supradictam silvam pertinebant, sicut habebant. Et illam partem quam habebant
l.8 in URMIVILLAM et in ANGARVILLAM et in aliis maisnilis quȩ ad URMIVILLAM pertinebant, in ecclesiam, in silvis, in terris fructuosis et infructuosis, in pratis, in aquis, in piscationibus. Et
l.9 partem quam habebant in ȩcclesiam SANCTI GEORGII quȩ sita est in TUMMAVILLA, cum rectis decimationibus et cum aliis rebus quȩ ad illam aecclesiam pertinebant de lucris et de aliis exitibus
l.10 de illo manere. Et ad Longam Famam terram ad unam carrucam et rectas decimationes de lucris et de omnibus suis exitibus. Et aecclesiam de CUNEIS cum rectis decimationibus et aliis rebus
l.11 quȩ illi ȩccclesiȩ pertinebant, et de omnibus exitibus de illo manere. Et terram ad unam carrucam et unum vavassorem cum hoc quod tenet in eadem villa, et in Bosavilla quȩ est IN PLANO.
l.12 Et in APAMVILLAM et in OSULFIVILLAM et aliis maisnilis quȩ ad APAMVILLAM pertinebant, omnem partem quam ibi habebant in aecclesiam, et in silvis, et in terris lucrosis et inlucrosis, in pratis,
l.13 in aquis, in piscationibus. Et duas dimidias piscarias in aqua Unua juxta Hulmum. Et de aecclesia Beati GEORGII illam partem quam habebant cum omnibus consuetudinibus sibi pertinentibus.
l.14 Et aecclesiam de Sancta SUSANNA cum consuetudinibus sibi pertinentibus. Et de aecclesia Beati Erblandi illam partem quam ibi habebant. Et de foresta illorum de BALTEIS omnes alias
l.15 aecclesias et rectam decimationem intra parcum et extra illius foreste, de pasnagiis,et de veiculo et de venatione, et de omnibus lucris quȩ ibi facta sunt aut facienda
l.16 erunt, et de molendinis, et de piscariis, et de aliis omnibus exitibus, et intra parcum et extra rectam decimationem de omnibus nutrimentis quȩ ibi nutrientur, et de his quȩ ab illis
l.17 exierunt. Et extra parcum omnibus monachorum bestiis et pastum porcorum omnium et pasturam bestiarum famulorum custodientium pecora monachorum. Et si intra parcum mittentur porci
l.18 ad pastum, habeant monachi in eodem parco centum porcos a festivitate beati M[ar]tini usque ad Quadragesimam quietos. Et si ibi non mittentur porci deforis ad pasna-
l.19-gium, tamen habeant quinquaginta quietos usque ad supradictum terminum. Et de omnibus aedificiis intra parcum vel extra quȩ facta sunt aut facienda erunt rectas decimationes, et extra parcum
l.20 materiem ad omnia ȩdificia ȩcclesie,e t ad domos monachorum, et ad omnia sua necessaria, et ligna focorum in eadem foresta de Baltis. Atque custodibus pecorum monachorum
l.21 extra parcum mortua ligna silvarum ad necessitatem ignium et materiem ad omnes domos illorum instaurandas atque restaurandas. Et de illa foresta dederunt aecclesie per illum locum
l.22 per quem intrat carracia de Astella in boscum recte usque ad spinam de Monte castro, et de hac supradicta divisione ill[am] forestam quȩ est deversus Gerivillam per tales divisiones per quales
l.23 tenebant contra suos participes, in silvis, in terris fructuosis et infructuosis, in aquis sicuti tenebant. Et terram trium famulorum in Baltis, scilicet Ravenoti et Witmundi
l.24 porcarii et Saraceni, quam tenuerunt ab eis, et rectas decimationes de sua parte de manere quȩ appellatur Plesseiz, et de omnibus exitibus illius manere. Et aecclesiam
l.25 de Crienciis cum rectis decimationibus et cum omnibus aliis rebus quȩ ad illam pertinebant, et unum vavassorem cum sua terra. Et in eadem villa terram ad duas carrucas
l.26 et tres salinas, et unam piscariam in mari, et terram duarum bercariarum quam pastores tenent propter servicium ovium, et sex suburbanos cum alodiis illis quȩ ibi
l.27 tenebant. Et hoc omne dederunt cum teloniis, et cum aliis omnibus consuetudinibus sicuti habebant. Et decimam telonii ejusdem ville, et ferie, et de omnibus exitibus illius
l.28 ville, et decimam de Chivilliaco, et de parco quod sedet in eadem foresta, de pasnagio, de veiculo, de venatione, et de lucris qui ibi sunt et facta erunt, et de omnibus aliis
l.29 exitibus illius foreste et parci, rectam decimationem. Et decimam de nutrimentis, et de totis exitibus illorum nutrimentorum quȩ in eadem silva et in parco erunt facta. Et si in parco mittentur
l.30 porci deforis causa pastionis monachi habeant ad festivitate beati Martini usque ad Quadragesimam centum porcos sine pasnagio. Et si ibi non mittentur porci deforis causa pastionis tamen habeant monachi a fest-
l.31-ivitate eadem usque ad supradictum terminium L quietos, et habeant consuetudinem omnia pecora monachorum famulorumque suorum extra parcum. Et decimam molendini de FOILLIATA, et de piscariis.
l.32 Et aecclesiam Sancti Georgii de Roca cum rectis decimationibus et cum aliis rebus quȩ illi aecclesiȩ pertinebant, et terrram ad unuam carrucam ad Montem Catonem, et decimam
l.33 molendini, et piscariarum, et de omnibus aliis exitibus illius manere. Et aecclesiam de Argenceio cum rectis decimationibus, et cum aliis rebus quȩ illi aecclesie pertinebant, et rectas
l.34 decimationes de omnibus exitibus manere illius, et terram ad duas carrucas. Et suam partem de ȩcclesia Sancti Philippi DE VALSEIO, cum tali rectitudine qualis pertinebat illi
l.35 aecclesie. Et alias res quas Hugo de VALS[E]IO tenuit ab illo in ead[em] vill[a]. Et de ecclesia Sancte MARIȨ que est in villa que appellatur MERDIGNEII, suam partem cum
l.36 tali rectitudine qualis pertinebat illi aecclesie. Et hoc quod tenuit Hugo de Valseio in eadem villa ab eo. Et suam partem quam habebat in aecclesia de Coisneriis, cum rectis decimationibus et,
l.37 cum aliis rebus quȩ pertinebant illi aecclesie. Et in eadem villa terram ad unam carrucam et rectas decimationes de omnibus suis exitibus de illo manere. Hoc etiam annuerunt prefatus
l.38 Turstinus et Eudo filius ejus ut si quis suorum se viventibus aut post mortem suam aliquid de terra sua loco suprascripto dare voluerit, nullo modo impediatur. Eidem autem Eudoni petenti,
l.39 concessit supradictus episcopus ut si quid famuli loci in cimeterio ipsius ȩcclesiȩ admiserint, monachorum sit quicquid emendationis fuerit. Annuit etiam idem epicopus quatinus ab officio
l.40 divino locus non prohibeatur propter cujusquam delictum, nisi solius abbatis, si tamen talis fuerit, ut subdi aut satisfacere rectitudini [no]luerit. Addidit
l.41 etiam hoc idem episcopus quatinus ab omni senatu absoluta, et ab omni alia consuetudinaria re quieta in p[er]petuum haberetur. Necessaria quoque huic [ecclesie que] episcopali mori
l.42 conveniunt absque precio adimplere promisit, sicuti sine pecunia recepit. Signum [croix] regis Willelmi. [croix] Signum Regine. Signum Balduini Essecestre vicecomitis. Signum Lanfranci Cantuariensis archiepiscopi [croix]. Signum Rodberti de Be[croix]llomente. Signum Rotberti comi[croix]tis, filii regis Willelmi. Signum Gausfridi episcopi Constanti[croix]ensis. Signum Normanni archi[croix]diaconi. Signum [croix] R[...] [croix] [...]. Signum Michaelis epsicopi Abrin[croix]censis. Signum Petri [croix] archidiaconi. Signum Ricardi episcopi Baioc[croix]ensis. Signum Johannis filii [croix] ejusdem episcopi. Signum Walt[croix]erii canonici. [croix] Signum Sansonis de Baiocis. Sig[croix]num Hugonis de Grentemaisnillo. Signum Ans[croix]elmi abbatis Becensis. Signum Hun[croix]fridi de Bohon. Signum Willlemi de [croix]Plaiseis. Signum Roberti filii Haimo[croix]nis. [...] [croix] [...]. [croix] Signum Thomȩ Eburacensis archiepiscopi. [croix] Signum Osmundi Seriberiensis episcopi. [croix] Signum Walchelini Wintoniensis episcopi. Signum [croix] uxoris Heudonis Murielis. Signum [croix] Heudonis. Signum Ricardi [croix] Bloet. Signum [croix] Raginaldi de Aurewallo. Signum Odonis [croix] Baiocensis episcopi. Signum Rotberti comitis Mauritaniensis [croix]. Signum Mathil[croix]dis uxoris ejus. Signum totius [croix] Constantiensis ecclesie conventus. Signum Rannulfi vicecomi[croix]tis Baiocarum. Signum [croix] Willelmi de Albineio. Signum Ran[croix]nulfi vicecomitis Baiocarum. Signum Ri[croix]cardi filii Theoderici. Signum de Gorgis Radulfi [croix]. Signum [croix] Henrici filii regis Willelmi. Signum Hugo[croix]nis abbatis de Ceraseio. Signum Rober[croix]ti de Haia. Signum Wili[croix]elmi filii regis Willelmi. Signum Willelmi de Hulmet [croix]. [croix] Signum Nigelli Forsat. Signum Roge[croix]ri Pitavini. Signum Ro[croix]berti de B[...]. Signum Willelmi de Lestra [croix]. Signum Gaufridi filii Rialonis [croix]. Signum Gaus[croix]fridi de Ferevilla. Signum Roberti de [croix] Monasteriis. Signum Walte[croix]rii Broc militis Rannulfi vicecomitis. Signum [croix] Nigelli filii Serlonis.

Notes

Document détruit en 1944, dont il existe un fac-similé dans Musée des Archives départementales, 1878, pl. 18.

Bibliographie

MUSEE DES ARCHIVES DEPARTEMENTALES. Recueil de fac-simile héliographiques de documents tirés des archives des préfectures, mairies et hospices, Paris, 1875, p. 51-55, n° 25 (fac-similé, pl. 18).

BATES (David), Regesta regum Anglo-Normannorum : the Acta of William I : 1066-1087, Oxford : Clarendon press, 1998, p. 577-584, n° 175.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°5004 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°5004»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte5004/. Date de mise à jour : 29/03/12.