Troyes, AD Aube, 6 H 38

<< < / > >>

Numéro4958

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrepancarte

Date1104(fiabilité :texte)

LieuTroyes - Montiéramey - Bar-sur-Aube(lat :apud Trecas in aula comitis...apud ipsum cenobium...apud Barrum super Albam)

DiocèseTroyes

RégionChampagne/Ardenne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

AuteurHugues, comte  de  TROYES

BénéficiaireAbbaye  de  MONTIERAMEY

Regeste

Pancarte de donations du comte de Troyes Hugues à l'abbaye de Montier-en-Der.

Texte

l.1 IN DEI NOMINE INCIPIT. Quoniam quicquid a mortalibus agitur deficiente mundo in oblivionem vertitur, hanc a primis Deus homini
l.2 dedit industriam ut litteris commendaret quod in futurorum notitiam venire vellet. Unde etiam hunc mater ecclesia morem in diversis orbis partibus optinuit, ut ecclesia
l.3 queque litteris retineret, quicquid ei mortalis quisque de sua conferret hereditate. Igitur Hugo, comes Trecassinus, Teobaudi nobilissimi comitis filius, necnon
l.4 et uxor ejus Constantia, Philippi Francorum regis filia, de communi mortis sorte securi et de vita ȩterna solliciti, dum precepta divina studiosius audiunt, quam arta sit
l.5 ad vitam eternam via percipiunt. Dicit enim euvangelium quod facilius possit camelus foram acus transire quam dives intrare in regnum cȩlorum. Hanc sententiam pertimes-
l.6-centes, eamque quoquomodo evadere cupientes, pauperum Christi condescendentes egestati, ut eorum opitulatione amplum mundi errorem valeant pertransire. Adeunt namque
l.7 ecclesiam in honore apostolorum Petri et Pauli consecratam quȩ vulgo monasterium Arremari dicitur, antiquitus autem mansus Corbonis vocabatur, cui pro salute animarum suarum
l.8 jure hereditario dederunt possidendum, si quis ei de eorum beneficio sive miles, sive serviens, aliquid dedit vel dare voluerit. Et hoc
l.9 idem de omni terra eorum potestati subjecta annuunt. Insuper et eidem ecclesiȩ dederunt quicquid apud Altam Ripam habebant, nichil
l.10 sibi inde retinentes, terris cultis et incultis, silvis quoque et pratis, aquarumque decursibus, obsecrantes ut perpetuo anathemate
l.11 dampnetur, si quis quacumque factione hanc eorum donationem violaverit, nisi ea quȩ abstulit condigna satisfactione restituerit.
l.12 Actum est hoc anno ab incarnatione Domini MC indictione VIII,
l.13 XII kalendas novembri. Hujus doni testes sunt: Milo, comes Barri, Ra-
l.14-inardus, comes de Juviniaco, Andreas, comes Rammeruci,
l.15 Vuido de Vuannonisrivo, Hilduinus de Villa Mauri,
l.16 Dudo de Marolio, Gosbertus de Castellione, Girardus de Roseio,
l.17 Rainerus de Rammeruco, Adam de eodem castro, Hugo de Peanz,
l.18 Ingelmerus prepositus Trecorum, Robertus de Insulis, Fridericus de
l.19 Rumiliaco, Herveus villicus. Et de servis Sancti Petri: Fromoldus villicus, Petrus, Rogerus,
l.20 Balduinus. Item de nobilibus: Gofredus filius Otranni dapifer ejusque filius Otran-
l.21-nus, Jorannus de Vitriaco, Bovo filius Baldrici. Hoc idem itaque concessit Hugo quondam
l.22 possessor ejusdem terrȩ videlicet Alte Ripȩ testibus: Hilduino preposito de Vendopere, Humberto
l.23 villico. Hȩc astipulatio facta est in aula comitis apud Trecas, tempore Philippi regis Francorum
l.24 et ejusdem urbis episcopi Philippi, adstante Jocelmo archidiacono et Milone comitis capellano.
l.25 Dederunt etiam eidem ecclesiȩ pro salute animarum suarum et pro redemptione animarum comitis Teobaudi et uxoris ejus
l.26 filiorumque suorum Odonis et Philippi, quicquid accipiebant in villa Sancti Martini quȩ juxta murum posita est, sive per consue-
l.27-tudinem, sive per justitiam. Si quis autem
l.28 ecclesiȩ inimicus hanc eorum donationem aliqua
l.29 factione violaverit, nisi condigna satisfactio-
l.30-ne correxerit a corpore et sanguine Christi segre-
l.31-gatus, a corpore etiam omnis ecclesiȩ separetur.
l.32 Actum est hoc anno suprascripto nonas martii. Cujus doni testes sunt: Gofredus dapifer, Albricus de Vitriaco, Gofredus filius Vuiterii de Moneta, Robertus filius
l.33 Bovonis de Porta, Bovo filius Baldrici, Ingelmerus prepositus, Deodatus filius Achardi, Fredericus de Rumiliaco, Vuinibertus filius Rodulfi. Ex parte Sancti
l.34 Petri: Goboldus villicus, Fredericus villicus, Balduinus, Rainardus. Hec astipulatio facta est in aula comitis Trecassina, tempore Philippi regis Francorum,
l.35 et ejusdem urbis episcopi Philippi, adstante Burchardo Sancti Petri canonico.
l.36 Contulerunt etiam eidem cenobio omnia quȩ habebant in Novavilla et Pruciaco et Ruliaco in terra dumtaxat ipsius ecclesiȩ salvamentum videlicet et justitiam et frescennas et quodcumque aliud ibi in terra ipsius possidebant. Quod si
l.37 aliquis instinctu diaboli hȩc violaverit et ecclesiȩ cui data sunt aliqua factione subtraxerit, ab omni sanctȩ ecclesiȩ communio-
l.38-one divisus et a Christi corpore et sanguine segregatus, cum dampnato diabolo dampnatus, perpetuis gehennȩ ignibus perpetualiter comburatur,
l.39 nisi ea quȩ male acta fuerint, condigna satisfactione emendaverit.
l.40 Actum est hoc apud Trecas in aula comitis, anno ab incarnatione Domini MCII.
l.41 Cujus doni testes sunt: Jocelmus archidiaconus, Ansellus de Berneriis, Milo capellanus
l.42 comitis. Et de laicis: Wido de Vuannonisrivo, Walcherius de castro quod dicitur
l.43 Fertez, Milo de Cacennaio, Manasses de Plagistro, Gofredus filius Otranni,
l.44 Bovo filius Baldrici, item Clarembaudus de Plagistro, Ingelmerus prepositus, Wandelbertus,
l.45 Winibertus major pincerna, Odardus de Sparnaio, Hugo de Pontiaco.
l.46 Contulit etiam idem nobilissimus comes Hugo sepedicto cenobio duos servos suos apud curtem argenteam
l.47 commanentes, Mainardum videlicet et Frotmundum cum omnibus suis infantibus. Si quis autem aliquid
l.48 de hoc dono quolibet modo defraudaverit, anathemate perpetuo anathematizetus, nisi scelus
l.49 admissum congrua emendatione correxerit. Dedit etiam postmodum idem comes salvamentum de Buxiaco.
l.50 Actum est hoc apud ipsum cenobium anno ab incarnatione Domini MCIII. Cujus donationis testes sunt: comes Petrus Domni
l.51 Martini, Otrannus filius Gofredi dapiferi, Vuiterus Huripellis, Vualo de Marolio, Odardus magistra pistorum, Vuinibertus
l.52 archipincerna, Hugo item pincerna, Framericus similiter pincerna, Guicelinus prepositus Trecorum, Anschericus civis urbis, Seimarus.
l.53 De familia Sancti Petri: Petrus, Rotgerus, Framericus, Humbertus cognomento Amicus.
l.54 Aliquando etiam cum ad idem cenobium devenisset, conventum fratrum benigne ingressus, eosque gratis-
l.55-simo demulcens alloquio, contulit eis dimidiam coriorum partem ex omnibus suis venationibus, caprarum scilicet atque cervorum
l.56 quolibet tempore vel in quolibet loco Trecassensis comitatus comitis venatio fiat. Quisquis autem ex coriis quȩ ad usus ecclesiȩ ad cingula scilicet fratrum et ad libros ecclesiȩ ligandos
l.57 attributa sunt, fraudem fecerit, anathematizetur, nisi satisfactione congrua satisfecerit. Super hoc etiam ipse benignissimus comes quandam suam ancillam, Elisabeth nomine, rogatus a fratribus eis concessit.
l.58 Actum est hoc publice apud idem cenobium, anno ab incarnatione Domini MCIIII. Cujus domni testes sunt: Albertus
l.59 comitis capellanus, Gosbertus de Castellione, Paganus de Busniomonte, Achardus de urbe Remensi,
l.60 Hugo Vendoperensis filius Teobaudi.
l.61 Super hec omnia idem excellentissimus comes unum clientem ejusdem ecclesiȩ apud Barrense castrum quod super Albam situm est manentem, cum area Huldini in qua domus ejus
l.62 posita est, fecit ita perpetualiter liberum, ut nullam omnino comiti vel ejus ministris consuetudinem solvat, nec alicujus hominis justitiȩ subjaceat
l.63 nisi per clamorem abbatis, vel prioris aut prepositi supradicti sepe cenobii. Quod nobilissimus comes ideo fecit, ut quotiens
l.64 abbas aut prior vel prepositus ipsius ecclesie ad prefatum castrum venerint, habeant servum paratum apud quem hospitentur et a quo omnia eis
l.65 necessaria subministrentur. Si quis autem contra hanc cartam venire temptaverit, cum diabolo perpetualiter dampnetur, nisi delictum suum con-
l.66-grua satisfactione emendaverit.
l.67 Actum est hoc publice apud Barrum super Albam, anno ab incarnatione Domini
l.68 MCIIII. Cujus rei testes sunt: Albertus capellanus comitis, Gofredus dapifer, Engelmerus
l.69 prepositus Trecorum, Grimaldus Trecensis, Deodatus prepositus Barri, Humbertus Poilivult.
l.70 Et ex parte Sancti Petri: Constantius de Barro et Teodericus frater ejus et Vuarnerus
l.71 villicus de Viniaco, servi Sancti Petri, Vaslinus villicus de Fredevalle, Belinus
l.72 et Bernardus servi Sancti Petri.
l.73 Signum Hugonis [croix] comitis Trecorum [sceau].

Bibliographie

LALORE (Charles), Cartulaire de l'abbaye de Montiéramey, Paris-Troyes, 1890 (Collection des principaux cartulaires du diocèse de Troyes, 7), p. 23-28, n° 18.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4958 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4958»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4958/. Date de mise à jour : 29/03/12.