Orléans, AD Loiret, H 196

<< < / > >>

Numéro4955

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrepancarte

Date1104

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche470   mm

Hauteur à droite475   mm

Largeur en haut255   mm

Largeur en bas266   mm

AuteurArraldus, moine  de  MARMOUTIER-ALNETO-CUPIGNEIO, et  moine; Gunherus; Renard

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Fac-similé

Texte

l.1 Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri Majoris scilicet hujus monasterii Sancti Martini, emisse domnum Arraldum fratrem
l.2 nostrum altare sancti Aviti situm in pago Carnotensi ab Odone filio Gundrade, cui scilicet emptioni assensum
l.3 prebuit principalis dominus Hucbertus filius Hucberti de Ferteia pro anima patris sui et sua. Annuit etiam Ivo
l.4 de Curva villa a quo supradictus Odo tenebat altare illud, et filii ejus Giroius, et Radulfus, et hoc pro redemptio-
l.5-ne animarum suarum. Hujus auctoramenti testes, Arraldus monachus, Gualterius Mala opera, Hattho vicecomes, Masceli-
l.6-nus filius Bernerii, Bernardus frater ejus, Fulbertus de Lusca villa, Aivertus. His ita gestis, post paulo Odo de Monte
l.7 Fulcardi cepit calumniari et ut hanc calumniam dimitteret, dedit sibi Arraldus monachus decem solidos apud Villam Hillaris,
l.8 qui gratanter calumniam guerpivit, annuentibus filiis suis Harduino et Gualterio. Testibus istis, Arraldo monacho,
l.9 Odone filio Gundrade, Tetbaldo de Cumbris, Archenbaldo filio Rotberti Fardulfi, Hilberto clerico. Sed post hec
l.10 audiens episcopus Aivertus hanc nostram emptionem invasit altare propter vicarium qui mortuus fuerat. Deinde iterum
l.11 quasi primitus ab episcopo emimus. Hujus quoque rei testes sunt hi, Arraldus monachus, Ingelmarus famulus, Ivo de Curvavilla,
l.12 Haldricus clericus, Rotbertus camerarius episcopi.
l.13 Noverint presentes et futuri quod Gunherius de Alneto auferebat monachis Majoris Monasterii, aecclesiam Sancti Aviti.
l.14 Sed illis sepe facientibus de eo clamorem apud capitulum Sanctȩ Mariȩ Carnotensis, compulsus est per justiciam capituli predictȩ
l.15 aecclesiȩ, venire ad placitum adversus monachos. Secundum cujus placiti judicium apparuit rectum monachorum, et in
l.16 justicia ejus. Qui autem fecerunt judicium, hi sunt, Guillelmus Bicola archidiaconus Carnotensis, Rotbertus legem doctus,
l.17 Hugo de Monte Boum, Gualterius de Almeto, Hugo Niger, Albertus infans, Gausfredus de Salmerei, Hugo de
l.18 Copinnei, Hugo Piions, Gausfredus Guarinus. De monachis, vero affuerunt isti Bernardus prior Majoris
l.19 Monasterii, Bernardus Flagellum, Gausbertus Ludovicus, Herbertus de Torcei, Teudo Capud de ferro.
l.20 Finito ergo placito, ejusque perfecto judicio apud Bonam vallem, tandem in se reversus Gonherius, secum tractare cepit quam
l.21 male egisst, penitentiaque ductus quod male contra monachos fecerat de hac re, totum perfecte emendare dis-
l.22-posuit. Venit itaque ultroneus ante comitem Stephanum utpote dominum non solum aecclesie Sancti Aviti, sed et Majoris Monasterii
l.23 scilicet ut res auctoritate tanti viri firmior haberetur, venit inquam rectitudinem facturus Sancto Martino et monachis
l.24 ejus de jamdicta injuria, quam eis intulerat, presente domno Bernardo monacho Majoris Monasterii, cognomento
l.25 Flagello, cui in loco abbati et tocius capituli Majoris Monasterii, posito, fecit satis prefatus Gonherius, dans secundum jussio-
l.26-nem ipsius Bernardi, prefato comiti vice abbatis et capituli Majoris Monasterii, vadimonium faciendi totum rectum plegem,
l.27 guerpivit monachis jam sepedictam ȩcclesiam totam in pace, omnemque calumniam de ea reliquit inperpetuum ipse et filius ejus
l.28 Gonherius, deditque propter emendationem commissi sui Sancto Martino, et monachis ejus, quandam aream molendini apud Mazon,
l.29 cujus medietatem sibi quamdiu viveret retinuit, post mortem vero suam concessit eam totam monachis. Videntes autem
l.30 monachi tantam humilitatem ejus animumque promptum ad emendationem, aecclesieque restitutionem, et [in] super areȩ molendini dona-
l.31-tionem, dederunt ipsi quoque ei C solidos Carnotensis monetȩ, ut letius et hilarius faceret et co[n]ederet quod ceperat. Hujus
l.32 rei testes sunt ex parte Gonherii, Gonherius filius ejus, Odo Desreez, Guarinus braconarius, Ernaldus de Peseris, Godeschal
l.33 de Meissmilon, Odo Bigot. Ex parte monachorum, isti, comes Stephanus, Hugo vicecomes, Gaufredus legem doctus, Girardus
l.34 de Monte Folleto, Odo Borrellus, Rainaldus monetarius, Guido filius Morini, Lambertus partem in predam, Erfredus cellararius,
l.35 Girardus Rufus, Tescelinus Catena, Gaufredus filius Hugonis, Lanbertus famulus.
l.36 Sciendum etiam quod Rainardus de Cupigneio tenebat injuste predictam aecclesiam Sancti Aviti de Gonherio domino suo, eamque ipse
l.37 etiam supranominatis monachis violenter auferebat. Sed eum quoque unam cum domino suo Gonherio injustam causam habere
l.38 adversus monachos supradictum judicium judicavit, ubi ipse etiam interfuit. Sed et ipse cum postea culpam suam ag-
l.39-nosceret quam prorsus penitentia ductus emendare vellet, genuflexo affusus est genibus supradicti monachi Bernardi
l.40 scilicet Flagelli, acsi abbati, omnibusque monachis Majoris Monasterii veniam postulans, et sepedictam aecclesiam
l.41 Sancti Aviti, ex consensu filii sui Ingelgerii et uxoris suȩ Milesendis, ultro in pace reddidit, dans vadimonium
l.42 ipsi Bernardo monacho restituendi secundum legem, omnia quȩ ex eadem ȩcclesia injuste acceperat. Cujus rei tes-
l.8-tes sunt hi qui subnotati sunt, Hugo de Monte Boum; Ingelgerius filius Odonis, Guarinus de Logis, Odo de
l.43 Monte Fulchardo, Stephanus de Albers, Rotbertus major, Teodericus Buccarius, Stephanus Bursardus.
l.44 Hujus quoque Rainardi dico humiliationem et prompta ad emendationem voluntatem ponderantes et suscipien-
l.45-tes monachi, dederunt ei quattuor libras denariorum, ut letius et promptius fieret res.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4955 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4955»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4955/. Date de mise à jour : 29/03/12.