Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 2 H 348 n° 3

<< < / > >>

Numéro4948

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date978(fiabilité :étude diplomatique)

LieuChâteau-Renard(lat :Castello Rainardi)

DiocèseFréjus

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche220   mm

Largeur en bas500   mm

AuteurMathilde  de  CHATEAURENARD

BénéficiaireCorrens, prieuré de Montmajour

Regeste

Mathilde, donne à Correns les églises Sainte-Marie et Saint-Jean, au castrum de Paracollis.

Fac-similé

Texte

l.1 Sanctorum institutionibus statutum est antiquitus ut commutans honores vel agens cambiationes confirmet scriptis, testibusque subnixis, ut temporibus futuris sit concessa stabilis talibus testi-
l.2-moniis, nec possint violari nec in perpetuo deleri. Nunc vero licet omnia transeant et ad ocasum veniant, Verbi autem Domini in ȩternum maneat dicentis: Venite benedicti patris mei, percipite-
l.3-pite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Est certe necessarium nimisque oportunum ut quantotius ad eum occurimus dum in hoc seculo vacamus bona faciendo elemosinas dando sacra
l.4 loca continendo et cetera que de his leguntur et dum tempus abemus, operemur bonum ad omnes ut Apostolus ait: Maxime autem ad domesticos fidei et iterum: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc
l.5 dies salutis. Propterea Matildis ego quidem peccatrix, considerans acta, criminum, exaucta meorum quidem innumera, atque pro patris anima necnon et matris inclitȩ, ac pro parentum agmine
l.6 elegi locum utique sanctitatis mirifice Corrensem quidem nomine, hunc augens patrimonio meo [quid ...] ex proprio filiorum consilio, in quo parentes excubant et se jacere extimant, Dodoni scilicet, Vilel-
l.7-mi, Poncii atque Arberti, necnon Aimari. Estque istud patrimonium in Paracollis castrum aecclesias scilicet Beate Mariȩ et Sancti Johannis in presentia domni Umberti monachi recepta cartula
l.8 in manu ejus dextera, tali vero ratione ut quamdiu filia mea Balda vixerit, teneat et possideat, post mortem vero ejus ad Corrensem revertatur, cum hereditate ville Tavernȩ scilicet meae
l.9 quicquit mei juris videtur ȩssȩ totum et ab integro.
l.10 Si quis hanc donationem inrumpere voluerit, non valeat ut peciit set in primis iram Dei omnipotentis incurrat et cum Datan et Abiron particebs fiat et cum maledictis
l.11 maledictus sit, et cum abitantibus in medio umbre mortis abitet, et cum Juda qui Deum tradidit damnetur et cum eis qui dixerunt domino Deo : Recede a nobis nisi prius ad emendationem venerit.
l.12 Facta donatio ista in Castello Rainardo, anno DCCCCLXXVIIII a passo Domino, indicione VIII, die sancto Pentecosten cum generaliter psollemnitatem caelebrabatur.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4948 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4948»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4948/. Date de mise à jour : 29/03/12.