Angers, AD Maine-et-Loire, 45 H 1 n° 9-10-11-15

<< < / > >>

Numéro4935

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrepancarte

Date1094(fiabilité :texte)

LieuChalonnes(lat :apud Calumnam)

DiocèseAngers

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurRobert, Paganus et alii

BénéficiaireChalonnes, prieuré de Marmoutier

Regeste

Robert, fils de Jehardus, Laurence son épouse et Pierre leur fils donnent à Marmoutier la dîme qu'ils avaient sur les moulins près de Chalonnes.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum sit omnibus q[...] Robertus filius Jehardi et Laurentia uxor ejus et Petrus [fili]us eorum dederunt beato
l.2 Martino et nobis suis monachis decimam de quocunque habebant in molendinis apud Calumnam
l.3 ita scilicet quod Robertus in vita sua habebit illam dimidiam et nos monachi alteram. Post mortem vero
l.4 suam, nos totam ex integro possidebimus. Hoc donum pariter illi fecerunt domno abbati Bernardo
l.5 revertenti de Britannia. Ipse autem illis tribus et suis parentibus pro quibus eum deprecati fuerant
l.6 dedit mutua caritate benefactum nostrȩ societatis, faciens illos participes orationum elemosi-
l.7-narum et aliorum benefactorum nostrorum. Spopondit etiam Roberto quod anniversarium suum in marty-
l.8-rologio nostro scriberetur, et quod ageretur sicut anniversarum unius monachi et habebit panem et vinum.
l.9 Petrus autem filius suus et uxor sua Laurentia scribentur tantum in martyrologio. Statuerunt
l.10 preterea illi et domnus abbas ut monachi nostri de Calumna qui ad suos usus partem nostram de
l.11 predictis molendinis habuerint, ritu perpetuo reddant conventui Majoris monasterii unam
l.12 refectionem de bonis piscibus per singulos annos. Hoc viderunt et audierunt Gaufredus filius Eudonis,
l.13 Haimericus prepositus, Sigebrannus filius Semfredi, Simon decanus, Simon filius Rannulfi, Johannes filius
l.14 Rotberti, Gauffredus filius Popardi, Burgundus filius Tetbaldi, Falco filius Ardradi, Mainardus major,
l.15 et Josbertus frater ejus, Sigebrannus filius Detberti. De famulis nostris : Guinebaldus camerarius, Pipardus
l.16 Nauta, Haimericus Bona Mater, Johannis hospitalarius, Boselinus Nauta, Guitonellus famulus de
l.17 Calumna, Guarnerius Carpentarius. De monachis : Hilgodus episcopus et Andreas frater ejus, Judicalis
l.18 de Sancto Quintino, Rangerius archiepiscopus, Adelelmus de Pontico, Maino prior de Calumna, Rainaldus
l.19 socius ejus. Omnibus his videntibus et audientibus et in eodem loco Paganus filius Hugonis frater Gauffredi
l.20 dedit nobis decimam et tres patellas vinagii de vineis nostris et venditiones burgi nostri, et
l.21 Haimericus prepositus dedit ibidem partem suam venditionum. Istis quoque duobus dedit domnus abbas
l.22 benefactum nostrȩ societatis, sicut aliis supradictis. Actum apud Calumnam anno ab
l.23 incarnatione Domini MoXCIIII agentibus nobis sub domno abbate Bernardo XImo anno
l.24 ordinationis suȩ, tempore Fulconis comitis.

Notes

1

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4935 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4935»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4935/. Date de mise à jour : 29/03/12.