Saint-Omer, BM, 2 G 57

<< < / > >>

Numéro4921

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date25/11/1078(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseThérouanne

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche200   mm

Largeur en haut190   mm

Largeur en bas185   mm

AuteurPape Grégoire VII

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-OMER

Regeste

Grégoire VII, pape, met un terme final au litige qui opposait Guy I et Hugues II, comtes de Saint-Pol au chapitre de Saint-Omer quant à la possession de la villa de Quesques, qui revient au chapitre.

Texte

l.1 Gregorius, episcopus, servus servorum Dei, clericis et comitibus de castro Sancti PAULI, Widoni et Hugo-
l.2-ni, salutem et apostolicam benedictionem, si oboedierint. Clerici Sanctȩ Marie et Sancti Audomari, ad-
l.3-euntes apostolicam sedem, conquesti sunt de vobis, quod jam multo tempore sibi et suȩ ecclesiȩ aufertis quandam
l.4 villam, Keseca nominatam, cum omnibus ad eam pertinentibus atque, cum multoties de hoc in provincialibus synodis
l.5 coram episcopo vestro et ad ultimum coram Hugone, Diensi coepiscopo et fratre nostro, apostolicȩ ecclesiȩ legato, in Pictaven-
l.6-si concilio querelam fecissent, atque ille ex auctoritate nostra precepisset, ut coram episcopo vestro aut proclamata
l.7 ecclesiȩ prefate et clericis redderetis aut, quod vestra jure esse debeant rationem diceretis, episcopusque vester
l.8 tres terminos vobis et ad ultimum provincialem synodum statuisset, ut utrumlibet ageretis, vos tamen
l.9 neutrum, sicut nunquam, ita quoque nec tunc facere voluistis. Unde ex auctoritate Dei et sancti PETRI,
l.10 apostolorum principis, precipimus vobis, ut, si ita est, predictas res predictȩ ecclesiȩ et clericis ejus sine dilatione
l.11 canonice restituatis, aut, si ita non est, et justa ratione pro cȩrto scitis, ad vestram ecclesiam eas pertinere debere
l.12 infra quadraginta dies, postquam litteras nostras videritis vel, si eas videre vitaveritis, postquam eas missas
l.13 vobis cognoveritis, Hugonem, prefatum coepiscopum et fratrem nostrum, ad diem, Ingelramno et fratribus ejus a vobis antea deno-
l.14-minatum atque prenunciatum, adeatis, ut, utrisque parti[bus] coram positis, ipse legitimum finem faciat hujus conten-
l.15-tionis. Quod si et istud agere nolueritis, infra prescriptos dies, finitis eis, contradicimus vobis et
l.16 Widoni Hugonique et Eustachio comitibus, Oilardo quoque, subdefensori prefatȩ possessionis, omnibusque
l.17 vobis amodo auxilium et consensum ad hoc sacrilegium prebituris, velut sacrilegis et raptoribus, omnem
l.18 penitus ecclesie ingressum et christianam communionem atque gratiam beati PETRI, apostolorum principis, et in vita
l.19 et in morte, nisi forte pȩnitentiam egeritis, et injuste rapta ecclesiȩ prefatȩ canonice restitueritis.
l.20 Si autem, quod absit, ab omnibus christianis, post hȩc omnia diabolica infecti malitia, in excommunicatio-
l.21-ne prescripta incorrigibiliter perseverare malueritis, precipimus defensoribus et patronis predictȩ
l.22 ecclesiȩ, ut eidem clericis ejus prefatas res restituere omnibus modis satagant.
l.23 [sceau].

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 5088.

SANTIFALLER (Leo) (dir.), Quellen und Forschungen zum Urkunden- und Kanzleiwesen Papst Gregors VII, Cité du Vatican, 1957, p. 184-185, n° 159.

PFLUGK-HARTTUNG (J. von), Acta pontificum romanorum inedita. Urkunden der Päpste 97-1197. rééd, 3 vol., Graz, 1958, t. 2, p. 134-135, n° 167.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4921 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4921»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4921/. Date de mise à jour : 29/03/12.