Paris, AN, L 1010 n° 4

<< < / > >>

Numéro4899

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1096(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche225   mm

Hauteur à droite230   mm

Largeur en haut255   mm

Largeur en bas260   mm

AuteurChevalier Richard Caro Asini et Geoffroi Garin

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Richard Caro Asini et Geoffroi Garin, chevaliers, donnent à l'abbaye de Marmoutier l'hospitagium de la villa Tiliellus, située dans le pagus" de Chartres.

Texte

l.1 Notum sit omnibus quod anno dedicationis basilicȩ Majoris Monasterii ab Urbano secundo Romano papa factȩ, tempore
l.2 quo exercitus Christianorum ibat in Jerusalem contra paganos, duo quidam milites Richardus scilicet Caro Asini et Gausfredus
l.3 Guarini, dederunt Deo et beato Martino Majoris Monasterii et nobis ejus monachis, per manum domni Gausfredi monachi
l.4 nostri, tunc temporis prepositi Vileelli, apud quandam villam suam quam communiter habebant, quȩ Tiliellus dicitur, in Carnotensi
l.5 pago, juxta Vileellum sitam, totum hospitagium ipsius villȩ ex integro, sicut antiquitus solebat esse cum omnibus consuetudinibus suis.
l.6 Nichil prorsus inde sibi reservantes, solidissimum et quietissimum. Similiter dederunt nobis terram juxta ipsum
l.7 hospitagium, ad duos boves solutam et quietam, cum omnibus omnino suis consuetudinibus. Cui dono addiderunt usque
l.8 ad LX arpennos terrae suȩ preter supradictum hospitagium, juxta ipsam villam, ab omni consuetudine liberrimos.
l.9 Ita scilicet ut metiantur et tradant eos hospitibus nostris, in prefato hospitagio habitare volentibus, sicut ipsi ad hospi-
l.10-tandum venient. Qui arpenni, postquam hospites nostri susciperint eos, erunt nostri prorsus liberrimi, cum omnibus consue-
l.11-tudinibus suis. Qui hospites nostri in eadem villa habitantes primo colent terram nostram quam ibidem habuerimus,
l.12 et deinde terram illorum colent, id est Richardi et Gausfredi, et nichil omnino consuetudinis ob hoc reddent inde
l.13 eis, nisi decimam eorum tantum et terragium. Omnes enim ceteras suas consuetudines reddent nobis tantum qui hospites,
l.14 si de decima et terragio illorum aliquid eis foris fecerint, vel eorum ministris, non justitiabuntur ab eis, sed
l.15 clamorem inde facient monacho preposito Vileelli, sub cujus cura et custodia ipsi hospites fuerint. Unde si rei
l.16 fuerint et emendatio legalis inde exierit, medietas ejus condonabitur ipsis. De altera vero medietate, suppli-
l.17-cantes eis, et in misericordia ipsorum erunt. Quibus XXX dedimus solidos in caritate. Quod donum et quod pactum
l.18 factum est apud Vileellum, testibus his : ex parte ipsorum, Guillelmo Buterico et Rainaldo Blanchardo
l.19 ex parte vero nostra, Guidone de Vileello, Galterio filio Rainerii, Guarino de Sancto Stephano, Guillelmo vigoroso,
l.20 Rotberto majore et IIIIor fratribus suis. Quod totum concesserunt apud domum suam uxor Gausfredi Guarini, Richildis
l.21 nomine, et filii ipsorum Gausfredus et Gualterius, et habuerunt inde unusquisque ipsorum unum fustannum, testibus his :
l.22 Guillelmo, Buterico, et Rainaldo, Blanchardo, et Guarino Brictone, famulo domni Gausfredi monachi.
l.23 Quod etiam concessit Falco filius Gilonis Manselli, de quo illi duo tenebant, in foro Carnotensi, et habuit
l.24 inde IIIIor solidos testibus his : Rotberto majore Vileelii, et Heldulfo, fratre ejus, Gauscelino de Flavardi Villa. Hoc
l.25 idem concessit Nivelo filius Fulcherii, capitalis dominus, et frater ejus Hamelinus de Montiniaco, comedentes in domo
l.26 Ansaldi servientis sui apud Carnotum, et habuit inde Nivelo XX solidos. Cujus rei testes sunt hi : Gausfredus
l.27 filius Berardi, Rotbertus Flagellum, Ansaldus serviens qui denarios recepit, Adelardus prepositus ejus,
l.28 Guarinus, famulus. [croix] [croix] [croix].

Bibliographie

MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 141-142, n° 153.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4899 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4899»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4899/. Date de mise à jour : 29/03/12.