Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 122

<< < / > >>

Numéro4884

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date25/11/1060(fiabilité :édition)

LieuEtampes(lat :apud Stampensi castro)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche482   mm

Hauteur à droite486   mm

Largeur en haut605   mm

Largeur en bas602   mm

AuteurAgobert, évêque  de  CHARTRES

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Philippe Ier, roi de France, confirme en la souscrivant et en la scellant la charte par laquelle Agobert, évêque de Chartres, autorisait Albert, abbé de Marmoutier, à construire une église en l'honneur de saint Barthélemy à Orchaise.

Fac-similé

Texte

l.1 CONDITOR NOSTER ET REPARATOR DEUS INTER MULTIMODA PRECEPTORUM SUORUM DOCUMENTA, EXEMPLO SUO JUSTIS PETITIONIBUS PRESTO ESSE NOS DEBERE INSTRUENS, NULLI PETENTI QUOD JUSTUM EST PRECIPIT DENEGARE. CUJUS PRECEPTO TANTO DEVOTIUS NOS EXPEDIT
l.2 oboedire quanto majora quam cȩteri ab ipso videmur possidere. Unde ego Agobertus, non quidem meis meritis sed gratia Dei Carnotenus episcopus, scire vos volo quicunque nobis in hanc sacrosanctam Carnotensis ecclesiȩ sedem per ventura secula
l.3 successuri estis episcopi, simulque clerum omnem et populum, ad quorum notitiam hujus nostri scripti series poterit pervenire, venerabilem abbatem Majoris Monasterii, Albertum, humili nostris auribus innotuisse prece, ut ex
l.4 nostra ei permissione aedificare ecclesiam in quodam loco nostrȩ dioceseos Orcicasa dicto, concederetur ; qui equidem locus prȩterfluentis Sisciȩ fluvii ripȩ, in orientali ingressu silvȩ quam evocant
l.5 Blimartium adjacens in pago Blesensi consistit. Habebant autem monachi Sancti MARTINI quorum ipse erat pastor, in territorio Tricassino villam quandam Juviniacum nomine, quam eis cum omnibus sibi adjacen-
l.6-tibus, post mortem Odonis comitis, filii ejus Tetbaldus et Stephanus comites, atque eorum mater Ermengardis donaverant, quȩ pro eo quod quasi a suis exclusa finibus et semota procul illis videbatur, dari sibi pro ea
l.7 in mutuam vicissitudinem partem quandam predictȩ silvȩ quȩ propinquior ac vicinior suis erat terris, jamdictum comitem Tetbaldum, paucis ante annis rogaverant. Cujus jussu cum hȩc eadem pars silvȩ
l.8 mensura leugȩ unius quaqua versum ab orientali plaga determinata et eisdem monachis tradita fuisset, contigit memoratum locum infra eandem determinationem contineri. In hoc ergo
l.9 loco Orcicasa superius nominato cum prefato abbati novam fundare ecclȩsiam in honorem sancti apostoli Bartholomei placuisset et a nobis perficiendi licentiam, ut dictum est, requissiset, hoc etiam
l.10 nos similiter deprecatus est, quatinus sanctum MARTINUM hȩredem ex ea ab omni venditione et conparatione, a synodo vel circada, ab omni debito et parata absolutam institueremus.
l.11 Nos vero tanti viri precibus non annuere nefas esse putavimus, quippe qui indubitanter crederemus et respuere eas non parvi nobis esse periculi et suscipere maxime mercedis,
l.12 quandoquidem tam ipse quam ejus sancta congregatio sub Deo militans, pro hoc sibi impenso beneficio non solum nos et successores nostros, sed etiam clerum nostrum magnifice apud Deum suis
l.13 orationibus juvare possint. H[ac ita]que consideratione permoti, ob nostrȩ in primis successorumque nostrorum seu clericorum, quorum consilio et voluntate id fecimus, necnon etiam dominorum
l.14 nostrorum piissimorum regum Philippi scilicet et matris ejus Agnetis animarum redemptionem amico ac familiari nostro sepedicto abbati atque congregationi ejus, ut pro nobis orare eis
l.15 libeat, nostram in omnibus secundum ejusdem abbatis sui petitionis tenorem accommodavimus auctoritatem, fabricare scilicet ecclesiam in eo quem diximus loco sicut vellet, quae ex
l.16 nostra liberalitate, favore etiam domni Arnulfi, archidiaconi nostri, qui in illis tunc partibus ubi ecclesia fabricanda erat archidiaconatus sui gerebat officium, vel coeterorum,
l.17 ut premissum est, clericorum nostrorum, tale in perpetuum obtineret privilegium, ut sanctus MARTINUS ex ea heres fieret, et ab omni venditione et conparatione, a synodo vel
l.18 circada, ab omni debito et parata absoluta esset. Qua de causa preceptum istud fieri jussimus in assertionem nostrȩ auctoritatis atque liberalitatis, ut per illud servi Dei a nobis sibi concessa
l.19 stabili firmitate possideant et defendant, si forte cujuspiam inportunitas exegerit adversantis, et hoc sit semper illis in monimentum quantum benefitium a sancta Carnotensi ecclesia sunt
l.20 consecuti. Quod etiam ut inconcussum et irrefragabile in seculum perseveret, in capitulo dominȩ nostrȩ Virginis perpetue MARIȨ coram canonicis nostris quibus illud presentavimus lectum
l.21 testimonio cunctorum approbatum et corroboratum est, quorum non nulli in assignationem subcribuntur veritatis. Ego quoque ipse illis consentiens crucis in eo sacrae manu propria
l.22 exaravi effigiem, et ad supplementum firmitatis precibus etiam apud predictos dominos nostros serenissimos reges obtinui, ut regio sigillo sicut est cernere contra pravorum
l.23 vexationes muniretur. (C1) Signum AGOBERTI, prȩsulis . Signum HUGONIS, decani. Signum ARNULFI, archidiaconi. Signum INGELRANNI, cancellarii. Signum HILDEGARI, subdecani. Signum SIGONIS, archidiaconi. Signum ROTBERTI, subcantoris. Signum ADELARDI, archidiaconi. Signum GUILLELMI, prepositi. (C2) Signum GUINBERTI, capiciarii. Signum ASCELINUS Brittonis. Signum HUBERTI Stannei. Signum GUALTERII Blesensis. Signum ODONIS, filii Martini. Signum HALDRICI, prepositi Sancti Carauni. Signum FULBERTI, nepotis Fulberti. Signum RAGINALDI. (C3) Signum GUARINI Basini. Signum OSBERTI, presbyteri. Signum HERBERTI, presbyteri. Signum HERBERTI Rufi. Signum BERNARDI. Signum LEODEGARII. Signum RODULFI. Signum GEROGII, filius Herbranni. (C4) Signum IVONIS, grammatici. Signum GUASBERTI. Signum FULCOLINI, nepotis Johannis. Signum HALDRICI, clerici episcopi. Signum WALTERII, presbyteri. Signum GIRUARDI. (C5) Signum Hilonis. Signum Gausberti indocti. Signum WIDONIS, filii Gauslini.
l.24 SIGNUM [monogramme] PHILIPPI GLORIOSISIMI REGIS. [sceau].

Notes

1

Bibliographie

MABILLON (Dom Jean), Annales ordinis sancti Benedicti, 6 vol., Paris, 1703-1739, t. 4, p. 688-689.

METAIS (C.), Marmoutier, Cartulaire Blésois, Blois, 1889-1891, p. 46-49, n° 36 (fac-similé, pl. 10).

PROU (M.), Recueil des actes de Philippe Ier, roi de France (1059-1108), Paris, 1908 (Chartes et diplômes relatifs à l'Histoire de France), p. 17-21, n° 6.

MARTIN-DEMEZIL (Jean), A propos de deux chartes pour Marmoutier confirmées par Philippe Ier, in VIELLIARD (Jeanne), Mélanges dédiés à la mémoire de Félix Grat, Paris, 1946-1949, t. 2, p. 19-41, p. 19-41, 38-41.

GASSE-GRANDJEAN (Marie-José), Retour sur trois actes de Philippe Ier, roi de France, in BEC, 158 (2001), p. 531-546, p. 536-540, 542-544 (fac-similé, p. 537).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4884 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4884»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4884/. Date de mise à jour : 29/03/12.