Metz, AD Moselle, H 4058 n° 1

<< < / > >>

Numéro4870

Fiabilité de l'actedouteux

Genrediplôme

Date25/11/875(fiabilité :édition)

LieuMetz(lat :Mettis)

DiocèseMetz

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionpseudo-original

AuteurLouis le Germanique, roi d'ALLEMAGNE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINTE-GLOSSINDE  de  METZ

Regeste

Louis le Germanique, roi, fait restituer et confirme les biens de l'abbaye Sainte-Glossinde de Metz.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUȨ TRINITATIS, HLUDOVUICUS, DIVINA FAVENTE GRATIA REX. QUICQUID ENIM LOCIS SANCTORUM VENERABILIUM OB AMOREM DEO PIA DEVOTIONE.
l.2 augmentamus vel restituimus, hoc nobis procul dubio ad mercedem vel stabilitatem regni nostri pertinere confidimus, et profuturum nobis
l.3 ad beatitudinis praemium obtinere non dubitamus. Quocirca comperiat omnium sanctae Dei ecclesiae fidelium nostrorumque presentium scilicet et
l.4 futurorum sollertia quia Deo sacrate ex monasterio Sancti Sulpicii ac Sanctae Glodesindȩ virginis Christi, post obitum Adventii episcopi, nostram ade-
l.5-untes clementiam reclamando innotuerunt quod substantia victusque illarum deerant necessaria. Unde nostram deprecantes clementiam ut,
l.6 pro Dei amore et reverentia sanctorum inibi quiescentium, largitas nostra rebus ex ejusdem abbatiȩ olim injuste sublatis restitueremus, et restituta in
l.7 augmentum substantiȩ ac vestimenti pro remedio animȩ nostrae seu sobolorum nostrorum deinceps ad emolumentum proficerent. Quarum petitionibus
l.8 libenter adquiescentes quia ipsum episcopium in nostris manibus habebatur, pro deprecatione Teutfridi, ipsius monasterii prepositi, ceterorumque fidelium
l.9 nostrorum ad earumdem Deo sacratarum usus et easque nunc tenent villas ac quiete possident confirmavimus, atque illas quȩ injuste ab eis ablate
l.10 sunt, per nostrae auctoritatis preceptum revocavimus. Quarum hec sunt nomina : Hadiana Villa, Floreiacum, Stadonis, Mauroni Campania, Bladonan,
l.11 Medianavilla, Comitisvilla cum ecclesiaeque conductu, Anceiacum, Attelarecurte, Narceium cum ecclesia in honore sancti Petri consecrata, cum appendiciis suis,
l.12 scilicet Baravilla, ecclesia in honore sancte Glodesindis in silva libera null[...] respiciens cum conductu cujuscumque voluerit abba[...] sacerdotis, Cledas, Mau-
l.13-ranias, Crispiacum, Valicella, Leutermingas, Vallis, Rouaridum, Paterniacum cum conductu ecclesiȩ, Juncheras, Haingas cum conductu ecclesiȩ
l.14 et appendiciis suis, scilicet Marspcet, Alkerengis, Nelvengis, Susengis, Eresengis, Homeyrvilla tam in decimis quam oblationibus et ceteris christia-
l.15-nitati pertinentibus, Villare, Trilingas, Manceium, Noveliacum, Bosoniscurte, Godelinisvilla, Carisiacum, Harimandivilla, Breslevilla,
l.16 Machistat cum conductu ecclesiȩ et ibi pertinentibus, scilicet Notuwilre, Betenart, Houkecheyt, Lucelhouvem et cum decima de Barnecheyt, Laiacum
l.17 cum ecclesia et conductu Engincurt, ecclesia de Dummartino cum conductu et appendiciis suis scilicet Lialdivilla, Monteacutum, Ahmantia,
l.18 Vellanis, in decimis et oblationibus et que ad christianitate pertinent, Firmaricurte cum conductu ecclesiȩ et appenditiis, scilicet Semaricurt
l.19 in decimis et oblationibus et ceteris, Geneveres cum conductu ecclesiȩ et appenditiis, scilicet Aspermons, Tegesvilla, Maravilla, Marbus [...] decimis et oblationibus et ceterum dimidium de ejusdem Liulvilla.
l.20 Hec omnia cum omnibus ibi pertinentibus precepimus ut exinde ad luminaria ejusdem loci et ad predictarum Deo sacratarum nutrimenta permaneant. Ea ratione ut neque episcopus aliquis neque alia qualibet
l.21 persona potestatem habeat illa inde subtrahendi, neque in beneficium dandi sunt, in perpetuum per hoc presens preceptum sicut prefatum est sine ullius obstaculo ad luminaria jamdicti loci et illarum
l.22 permaneant alimenta [...], ut hec nostra auctoritas firmor habeatur ac diligentius conservetur, manu propria subter eam firmavimus atque anuli nostri impressione assignari precepimus.
l.23 LIUTBRANNUS AD VICEM LIUTBERTI RECOGNOVI.
l.24 SIGNUM DOMNI [monogramme] HLUDOVUICI PIISSIMI REGIS [ruche].
l.25 Data VII kalendas decembris, anno XXVIII regni Kludovuici serenissimi regis in orientali parte, et adeptionis regni Hlotharii VI, indictione VIIII. Actum Mettis. In Dei nomine, feliciter.

Notes

1

Bibliographie

Histoire de Metz, par les religieux bénédictins de la Congrégation de Saint-Vanne, 6 vol., Metz, 1775, t. 3, Pr, p. 37.

STUDER (Raymond), Catalogue des documents des Archives de la Moselle antérieures à 1101, in Annuaire de la Société d'histoire et d'archéologie de la Lorraine, 1923, p. 123-141, p. 127, n° 32.

KEHR (P.), Die Urkunden Ludwigs des Deutschen, Karlmanns und Ludwigs des Jüngeren, Berlin, 1934 (MGH Diplomata regum Germaniae e stirpe Karolinorum, 1), p. 234-237, n° 168.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4870 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4870»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4870/. Date de mise à jour : 29/03/12.