Tours, AD Indre-et-Loire, H 1041

<< < / > >>

Numéro4840

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1061(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche640   mm

Largeur en bas470   mm

AuteurChapitre cathédral  de  CHARTRES

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Les chanoines de la cathédrale de Chartres concluent un accord avec les moines de Marmoutier au sujet de la terre de Vieuvicq située dans le pays chartrain et jadis possédée par Uncbauld de Vierzon.

Fac-similé

Texte

l.1 NOSSE DEBEBITIS SI QUI ERITIS POSTERI NOSTRI MA[JORIS SCILICET HUJ]US HABITATORES MONASTERII SANCTI MARTINI, QUOD VOBIS TRADERE PERGIMUS CARTȨ MONIMENTO ISTIUS.
l.2 Uncbaldus olim quidam honoratus ac nobilis Virsonensis castri possessor in pago Biturigensi, inter cȩtera quȩ in Carnotensi pago possedit, alodia ibi obtinuit quaedam, quorum caput, hoc est villa prin-
l.3-cipalis, Vetus Vicus appellatur, et his undique finibus omnia limitantur ; ab oriente Lido fluvio, ab occidente a silva scilicet, quam Perticum vocant, Carnotensium Sancti Martini canonicorum quadam terra Chascentum
l.4 appellant, a meridie Verlena fluvio, ab aquilone Tironio ; e quibus scilicet alodiis quattuor tantum mansionilia pater Uncbaldi illius, nomine et ipse Uncbaldus, dederat olim Carnotensi ecclesiȩ Sanctȩ Mariȩ,
l.5 nuncupata sic : Malverolias, Franciscas, Rancosas, Mansum Sichardi. Cȩtera ille Uncbaldus, Uncbaldi filius, primo cum fratre suo quodam Ermemaro, de hinc solus [ju]re quieto quo advixerit partim in proprium tenuit dominium,
l.6 partim suis hominibus de se tenenda donavit. Post obitum quoque suum, hereditario tenenda jure suis eadem dimisit heredibus ; qui fuerunt Uncbaldus, Gaufredus atque Rodbertus, qui propriam postmodum sororem hono-
l.7-rato cuidam nomine Gauscelino cognomento Nortmanno tradentes uxorem, partem simul aliquantam illorum tradidere alodiorum, reliqua etiam suis, ut sibi visum est, hominibus de se tenenda distribuerunt, qui
l.8 tamen non solis contenti concessis, longe manentibus principalibus dominis extra sibi debitum quantum visum est, cuique occupavit impune. Interea bellis sȩpius in hisce regionibus frequentatis in inviam suprascripta
l.9 terra redacta solitudinem annis nullo minus VIItem et cultore omni caruit et incola, uno tantum, nec ubi veritas offendatur, inhabitante excepto, non tamen aliquo terrȩ cultu, sed mellis quȩstu silvestris
l.10 volucrumque atque ferarum vivente venatu. Fuit hic nomine Gualterius Mala Opera cognominatus. Inter hȩc Uncbaldo jamdicto hȩredum primo Uncbaldi illius quem primitus supra nominavimus monachicam subeunte
l.11 vitam, honor ex integro paternus in manus devenit Gausfredi fratris illius. Nam junior illorum Rotbertus jam et ipse eidem sese subdiderat vitȩ : quod ipsum facere cum Gausfredo quoque postea placuisset, atque ad
l.12 susceptionem hujusce propositi nostrum istud monasterium delegisset, dono Gausfredi istius et auctoramento Uncbaldi illius atque Rotberti descripta superius alodia ejus nostri devenere dominii, auctorizantibus quoque
l.13 filiis eorumdem et filiabus, pariterque nepotibus ita nuncupatis, Arnulfo, Uncbaldo, Gausfredo, Rotberto, filiis Gausfredi ; Hildesinde, Richilde filiabus suis : Waningo,
l.14 [...] nepotibus ejusdem de prȩdictis filiabus : de hinc Uncbaldo, Rotberti filio, ejusdemque filiabus Hildesinde atque Letgarde et ex isdem filiabus genitis
l.15 nepotibus ipsius [...]. His ita obtentis, cum ab omnibus etiam, qui sȩpefata alodia vel praedictorum donatione virorum vel usurpa-
l.16-patione propria obtinebant singulorum, quorunque partes, partim pecunia redemissemus, partim dono suscepissemus ; de quibus singulis litterulas notificantes habemus, cumque aliquos ex fratribus nostris ad excultionem
l.17 direxissemus terrȩ illius, atque insistentibus ipsis et excoli diligenter cȩpisset et incoli, vetus illud malum, quod inter mortales quoque non moritur, mox emersit invidia. Canonici siquidem Carnotensis ecclesiȩ Sanctȩ Mariȩ ea sibi
l.18 omnia reclamanda putantes, calumniam nobis super his intulere. De qua re cum ad placitum venire differentes, diu multumque nos fatigassent, venerunt tamen atque in suo ipsorum capitulo, praesente Ageverto episcopo, quid juris
l.19 erga illa reclamarent alodia perquisiti, aliud prorsus nichil ostendere valuerunt quam inter nomina defunctorum, quorum solerent agere memorias Uncbaldi cujusdam nomen cum istius modi annotamento intersitum :
l.20 nonis februarii obiit Uncbaldus miles, qui res proprietatis suȩ quas habebat in pago Carnotensi reliquit Sanctȩ Mariȩ. Hunc igitur fuisse asserentes Uncbaldum Virsonensem non primum sed sequentem, Ermemari scilicet fratrem,
l.21 quicquid ille in pago possederat Carnotensi suo conclamabant competere juri : cum tamen ab hujusmodi repetitione annis siluissent amplius quam XXXta, nimirum a diebus Rodulfi Carnotensi quondam episcopi, qui Uncbaldum
l.22 illum, ut habetur cognitum tradidit sepulturȩ, ad usque tempora tunc praesentis illius quem supra taxavimus Ageverti, inter quos Fulbertus et Teodericus eidem episcopatui prȩfuisse noscuntur sed accessit ad istud
l.23 apertissima comprobatio reclamationis injustȩ, quia videlicet nequaquam nonis februarii, sed XV kalendas novembris obitus extitit junioris illius Uncbaldi. Verum cum ne sic quidem confutata conquiesceret calumnia,
l.24 supranominatus Arnulfus unus ex filiis Gaufredi, filii ipsius Uncbaldi, pertinaciam calumniosorum consuetudinario duello convincere parat. Nec illis autem id refugientibus, jamque presto factis utrimque
l.25 condicta die campionibus, visum est interim rem esse respectandam, quo et diligentius inquireretur, et si posset fieri pacatius finiretur. Nec fefellit ista provisio. Nam et suum illum defunctum, quem fuisse
l.26 asserebant Uncbaldum Ermemari fratrem, non hunc extitisse sed ipsorum fratrum patrem, eumque propter donationem mansionilium suprataxatorum illorum defunctis cum annotatione illa intersitum, compertum nobis est
l.27 postea, et causa belli cum pace finita. Habito siquidem de his, alio deinceps placito, in festivitate scilicet nativitatis sanctȩ Mariȩ, nam superius illud circa Pentecosten est habitum, primo quidem
l.28 judicatum est duabus invicem ecclesiis pro rebus suis non esse bellandum. De hinc nobis qui vestiti his eramus de quibus canonici nullam unquam vestituram suam neque factam sibi donationem aliquam, nec ullum
l.29 litterarum hominumve testimonium monstrare valebant, solito candentis ferri judicio esse probandum, rectius nos illa debere alodia possidere dono filiorum Uncbaldi, quam illos jure ullo aut
l.30 ulla ratione probabili. Ad quod agendum e nostris mox hominibus tradidimus unum, nomine Rodulfum, quo debita parato die, calefacto etiam ferro, quod presto erat ipse portare, inito tandem
l.31 saniori consilio, tractare inter se cȩperunt tam episcopus quam cȩteri canonici, non tantum in divina nos esse propinquius religione consortes, verum utrosque in participandis invicem ecclesiasticis
l.32 illorum reditibus et nostris orationibus fratres nec debere esse diutius aliqua simultate discordes, maxime si exigere a nobis pro rebus nostris probamentum tale persisterent, quibus justa consideratione perpensis
l.33 probationem illam ne fieret, remiserunt reclamationem rerum illarum ex tunc et in perpetuum dimiserunt ; atque ita, favente Deo, ab utraque parte concorditer est cum pace discessum, totiusque rei
l.34 gestȩ testibus istis. [colonne1] DE CANONICIS SANCTȨ MARIAE : Hugone decano, Arnulfo cantore, Hildegario subdecano, Sigone archidiacono, Ivone prȩposito, Gerogio filio ejus, Ingelranno cancellario, Fulcherio archidiacono, Ascelino Britone, [colonne2] Othberto matriculario, Odone de Dunensi, Rainaldo prȩposito, Odone filio Acfredi, Leodegario filio Grimaldi, Mainfredo filio Giraldi, Rotberto succentore, Radulfo filio Guinemari, Ingelbaldo de Sparniaco, Landrico abbate Sancti Petri. [colonne3] DE MILITIBUS : Hugone vicedomino, Gauslino, Gauscelino de Fredana villa, Huberto Mordente, Huberto Dunensi, Ansaldo de Mongervilla, Galterio de Puteolo, Balduino, Gausfredo. [colonne4] DE MONACHIS SANCTI MARTINI : Radulfo monacho, Gencione monacho, Gausfredo monacho, Draldo monacho. Item Radulfo monacho.

Bibliographie

MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 102-105, n° 111.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4840 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4840»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4840/. Date de mise à jour : 29/03/12.