Tours, AD Indre-et-Loire, H 1056

<< < / > >>

Numéro4837

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date01/959(fiabilité :texte)

LieuTours(lat :in civitate Turonus)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurAndraldus

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JULIEN  de  TOURS

Regeste

Anraldus concède à l'abbaye Saint-Julien de Tours des biens situés à Valerias.

Texte

l.1 [chrisme] [Amen]. Dum vivimus, movemur [et] sumus, considerare debemus quia de terra sumus et in terram ibimus. Quam-
l.2-obrem ego Andraldus [divina] inspiratione tactus notum fieri cupio omnibus sanctȩ Dei ecclesiȩ fidelibus
l.3 presentibus scilicet ac futuris quia propria ductus voluntate quasdam res de potestate Sancti JULIANI
l.4 utcumque tenere videor cum consilio domni ac senioris mei Frotarii Turonensis ecclesiȩ venerabilis archi-
l.5-episcopi ad eundem Sancti Juliani monasterium [in o]pus monachorum ibidem Domino famulantium easdem res tota
l.6 animi aviditate reddere et restituere ge[...]ens. Sunt autem ipsȩ res sitȩ in pago Turonico, in villa
l.7 quȩ dicitur Valerias, non longe a fluvio Ligeris ubi habet de terra arabili ad sationem modiorum II et sexteriorum
l.8 VI et inter pratum quem ipse excolui et caretto publico [...] pasto arpennos VI. Has autem reculas Deo et sancto Juliano
l.9 martyri ejus eo jure ac ratione restituo ut ipsi monachi ab hodierna die et deinceps quicquid ex his predi[ctis]
l.10 rebus facere voluerint liberam ac firmissimam habeant potestatem faciendi quodcumque vol[...?...]
l.11 sicut et de aliis rebus Sancti JULIANI sibi justȩ et legaliter adquisitis vel adquirendis. Si autem [......]
l.12 aliquis qui contra hanc donationem vel restitutionem aliquam molestiam vel reppetitionem induere
l.13 temptaverit quod repetit non vindicet et insuper legem ecclȩsiasticam multatus componat suaque
l.14 repetitio nullum effectus obtineat sed insuper haec donatio manibus domni ac senioris mei Frotherii
l.15 archiepiscopi roborata manus mea propria insignita ceterisque fidelibus sanctȩ matris ecclesiȩ utriusque ordinis
l.16 manibus corroborata et confirmata omni tempore maneat inconcussa et inviolata.
l.17 [chrisme] FROTERIUS [signum] sanctae Turonicae sedis archiepiscopus [subscripsit].
l.18 Signum Andraldi qui hanc actoritatem fieri jussit et ipse firmavit. Arduinus diaconus [notes_tironiennes] atque
l.19 decanus [subscripsit]. Bernardus diaconus [notes_tironiennes] [et] archiclavus [subscripsit]. Otgerus presbiter [notes_tironiennes] [et] precentor [subscripsit].
l.20 Rotbertus diaconus [notes_tironiennes] atque archidiaconus [subscripsit]. Item Rotbertus archidiaconus [subscripsit]. Rotgerus diaconus [notes_tironiennes] [subscripsit].
l.21 Odo diaconus [notes_tironiennes] [subscripsit]. Erbernus diaconus [notes_tironiennes] [subscripsit]. Giraldus diaconus [notes_tironiennes] [subscripsit]. Dodaldus diaconus [notes_tironiennes] [subscripsit]. Adalulfus presbiter [notes_tironiennes] [subscripsit].
l.22 Girardus presbiter [notes_tironiennes] [subscripsit]. Rotbertus presbiter [notes_tironiennes] [subscripsit] Armenfridus presbiter [notes_tironiennes] [subscripsit]. Amalbertus presbiter [notes_tironiennes] [subscripsit]. Girardus presbiter [notes_tironiennes] [subscripsit].
l.23 Rotbertus clericus [subscripsit]. Otgerius clericus [subscripsit]. Franco clericus [subscripsit]. Gislebertus [notes_tironiennes] [subscripsit].
l.24 Boso diaconus [notes_tironiennes] [subscripsit]. Gunbertus diaconus [notes_tironiennes] [subscripsit]. Aganus diaconus [notes_tironiennes] [subscripsit]. Aimericus clericus [subscripsit]. Signum Adalberti vasalli.
l.25 Signum Achardi. Signum Alcherii. Signum Attonis. Signum Gisleberti. Signum Rotberti.
l.26 Signum Arduini. Signum item Rotberti.
l.27 Data mense januarii in civitate Turonus anno V regnante Hlothario reges Francorum.
l.28 [Dei in nomine] INGELBERTUS [licet indignus sacerdos praesens fuit et rogatus scripsit et subscripsit].

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4837 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4837»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4837/. Date de mise à jour : 29/03/12.