Montpellier, AD Hérault, G 642

<< < / > >>

Numéro4836

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date17/08/993(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseBéziers

RégionLanguedoc-Roussillon

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie figurée

Hauteur à gauche230   mm

Largeur en bas420   mm

AuteurGuillaume, vicomte  de  BEZIERS, et Hersinde son épouse

BénéficiaireMatfridus II, évêque  de  BEZIERS

Regeste

Le vicomte Guillaume et Hersinde son épouse échangent avec l'évêque de Béziers Matfridus et les chanoines un mas situé à Aureillan contre un alleu à Villeneuve.

Texte

l.1 Vox legis et juris decrevit auctoritas, ut qualis est empcio, talis sit et commutacio, emcio et commutacio simil[em ha]beant firmitatem. Ego igitur in Dei no-
l.2-men Vuilelmus vicecomes et uxor sua, nomen Arsindis, commutatores sumus vobis Matfredo, episcopo sancte sedis Biterrensis, et channonici ejus. Certum quidem et ma-
l.3-nifestum est enim, quia sic placuit aput animis nostris et placet, nullius cogenti imperio nec suadentis ingenio, sed propria expontanea hoc elegit nostra bona volumtas, ut nos
l.4 vobis aliquid de alodem nostrum commutacione fecisemus, quod ita et facimus. Commutamus nos vobis in comitatu Biterrense, in villa Aureliaco, vel in ejus terminia, manso uno, ubi Atuinus
l.5 habitat, cum curte, et orto, et exeo et regresio suo ; et in terminium de villa Capralis, vel de Aureliaco, vineas II. Una vinea de parte circi infrontat in ipso rivo, de aquilone
l.6 inlaterat in vinea de Sancta Eulalia vel de Sancto Genesio, de altano infrontat in via que discurrit de Caprelis a Vilanova, de meridie inlaterat in vinea de Sancto Victore vel Lamberto et Martino.
l.7 Alia vinea de parte circi affrontat in strata publica, de aquilone inlaterat in vinea Teudemiro, de altano infrontat in vinea Dimille, de meridie inlaterat de nos commutatores.
l.8 Et in alio loco in ipso terminio, vinea I : de parte circi in vinea Geiraldo et Salomone vel de fratre suo Bernardo ; de aquilonis inlaterat in vinea
l.9 Ictario, de altano afrontat in terra vacua de nos commutatores, de meridie inlaterat in vinea Sancti Joannis. In alio loco, in ejus terminio, campo uno : de parte circi infrontat in vinea
l.10 vel in terra vacua cum ipso conosco de nos commutatores ; de aquilone infrontat in terra Poncione, de altano inlaterat in via qui discurrit de Caprilis a Sancto Victore, de meridie inla-
l.11-terat in vinea erma de Ictario, vel de infantes Bonarico, et in terra vacua de nos commutatores. Et alius campus de parte circi afrontat in vinea Geiraldo et Salomone, vel de fratre suo
l.12 Barnardo; de aquilonis inlaterat, in via q[ue dis]currit de Aureliaco ad ipsas vineas que vocant Matenas ; de altano infrontat in terra Salomone, vel de fratre suo Barnardo; de meridie
l.13 inlaterat in terra Geiraldo, vel nepoto suo Juscafredo. quantum infra istas affrontaciones vel conlateraciones includunt, totum et ab integrum, sic commutamus
l.14 vobis ipsum alodem suprascriptum, propter alium alodem de Sancto Nazario vel de Sancto Michael, que est in villa Circi, vel in ejus terminia, sive in terminium de Vilanova, quem nos
l.15 accepimus de vestra potestate, ut de ab hodierno die et tempore abeatis, adeatis, teneatis et possideatis, et quiquid facere volueritis, in Dei nomen, maneat vobis plenissima
l.16 potestas. Si quis contra hanc carta commutacione ista pro inrumpendum venerit, aut nos venerimus, componat, vel conponamus, vobis ipsum alodem suprascriptum duplum et melioratum,
l.17 et in antea carta commutacione ista firma et stabilis permaneat omnique tempore. Facta carta commutacione ista XVI kalendas s[epte]mbris, anno VII regnante Ugonis regis.
l.18 Signum Vuilelmus et uxor sua Arsindis, qui ista carta commutacione fieri jussimus, et firmavimus, et firmare rogavimus.
l.19 Signum Poncius. Signum Gonbaldus. Signum Sigarius. Signum Petrus. Signum Poncius. Signum Rodlandus.
l.20 In Christi nomine, Ainardus presbiter rogatus scripsit sub die et anno quod supra.

Bibliographie

DEVIC (Cl.), VAISSETE (J.), Histoire générale de Languedoc, 15 vol., Toulouse, 1872-1892, t. 5, col. 328-329, n° 154/9.

ROUQUETTE (J.), Cartulaire de Béziers, Paris, 1918, t. 1, p. 57-59, n° 52.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4836 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4836»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4836/. Date de mise à jour : 29/03/12.