Tours, AD Indre-et-Loire, H 1056

<< < / > >>

Numéro4835

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date10/949(fiabilité :texte)

LieuTours(lat :in civitate Turoni)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche520   mm

Largeur en bas220   mm

AuteurJoseph II, archevêque  de  TOURS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JULIEN  de  TOURS

Regeste

Joseph, archevêque de Tours, concède à l'abbaye Saint-Julien de Tours deux arpents et un quartier et demi de vigne dans les environs de Tours, contre un cens annuel de 14 deniers à l'église Saint-Vincent.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] [Amen] Dum vivimus, movemur et sumus, considerare debemus quia de terra sumus
l.2 et in terram ibimus. Quamobrem ego Joseph, divina miseratione Turonicae
l.3 sedis humilis archiepiscopus, cogitans de Dei timore ac aeterna retributione
l.4 pro remedio animȩ meae ac predecessorum nostrorum ejusdem sedis archiepiscopis, dono
l.5 cedo unacum assensu utrorumque fidelium nostrorum arpennos II et quarterium I
l.6 et medium de vinea quos quidam nobis serviens, nomine Tetmarus, olim tenere
l.7 visus fuit, ad monasterium Sancti Juliani in proprios usus monachorum tradimus perpetualiter
l.8 ad habendum. Est autem sita in suburbio Turonicȩ urbis, pertinens ex abbatia Sancti
l.9 Vincentii, terminatur de duabus partibus viis publicis. Et de tertia parte, vinea
l.10 ejusdem potestatis, quarta parte vinea pertinens ad altare sancti Mauricii. Eo etiam modo,
l.11 concedimus eis prescriptam vineam ut habeant licentiam desuper quodcumque melius elegerint
l.12 emeliorandi, solventes exinde annis singulis ad missam sancti Vincentii quȩ colitur
l.13 XI kalendas februarii, partibus rectorum ipsius cellulȩ censum denariorum XIIII et eis amplius non
l.14 requiratur, sed sub tali censu eam omni tempore liberrimȩ possideant, et si de
l.15 eodem censu tardi aut neglegentes reperti fuerint, idipsum emendare studeant
l.16 et quod tenuerint non ideo amittant. Precamur interea successorum nostrorum clementiam
l.17 ut sicuti sua facta quȩ pro amore omnipotentis Dei gesserint stabili voluerint
l.18 vigore persistere, ita hȩc nostrȩ parvitatis gesta sinant manere intacta et invi-
l.19-olata. Et ut hȩc nostrȩ cessionis collatio firmior habeatur et in reliquum inviola-
l.20-biliter conservetur, manu propria eam subter firmavimus manibus fidelium nostrorum
l.21 utriusque ordinis adfirmare rogavimus.
l.22 [chrisme] Joseph sanctȩ Turonicȩ sedis archiepiscopus propria manu [subscripsit].
l.23 [chrisme] Arduinus [notes_tironiennes] [subscripsit]. [chrisme] BERNARDUS [notes_tironiennes] [subscripsit]. Rotbertus [notes_tironiennes] [subscripsit].
l.24 [chrisme] ROTBERTUS [notes_tironiennes] [subscripsit]. Rotgerius [notes_tironiennes] precentor [subscripsit]. Odo [notes_tironiennes] [subscripsit].
l.25 Adalulfus [notes_tironiennes] [subscripsit]. Gerardus [notes_tironiennes] [subscripsit]. Dodaldus [notes_tironiennes] [subscripsit].
l.26 Archerius [notes_tironiennes] [subscripsit]. Rotbertus [notes_tironiennes] [subscripsit]. Ingelbertus [notes_tironiennes] [subscripsit]. Geraldus [notes_tironiennes] [subscripsit].
l.27 Armannus [notes_tironiennes] [subscripsit]. Hucbaldus [notes_tironiennes] [subscripsit]. Boso [notes_tironiennes] [subscripsit]. Aganus [notes_tironiennes] [subscripsit]. Otbertus [notes_tironiennes] [subscripsit].
l.28 Rotbertus [notes_tironiennes] [subscripsit]. Dodaldus [notes_tironiennes] subscripsit. Seguinus [notes_tironiennes] [subscripsit]. Guarinus [notes_tironiennes] [subscripsit].
l.29 Signum Adalelmi. Signum Gelduini. Signum Solionis. Signum Andraldi.
l.30 Signum Sancionis. Signum Adalberti. Signum Eroici. Signum Achardi.
l.31 Data mense octobri in civitate Turonus anno ab incarnatione Domini DCCCCXLVIIII
l.32 sive anno XIII, regnante Hludovico rege.
l.33 [Dei in nomine] Ingelbertus [licet indignus sacerdos praesens fuit et rogatus scripsit et subscripsit].

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4835 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4835»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4835/. Date de mise à jour : 29/03/12.