Tours, AD Indre-et-Loire, H 1038

<< < / > >>

Numéro4833

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date05/908(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche610   mm

Largeur en bas275   mm

AuteurPierre, moine  de  MARMOUTIER

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Devant l'archidiacre Rothardus, puis devant l'archevêque Erbernus, la querelle entre le sous-diacre Pierre et la communauté de Marmoutier à propos de dîmes est tranchée en faveur de la communauté.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] [Amen] Notitia qualiter et quemadmodum interpellavit Petrus Sancti Martini Majoris Monasterii cano-
l.2-nicus ac subdiaconus aedituus etiam atque hospitalarius die martis, id est III nonas julii, Adalelmum
l.3 sacerdotem et ejusdem gregis decanum sive prepositum, necnon etiam et per donum suorum confratrum
l.4 ecclesiae Sancti Simphoriani quae sita est contra civitatem Turonis in ipsa ripa ex altera parte Ligeris,
l.5 specialem et proprium sacerdotem atque rectorem, dicens quod sicut recipiebat decimas ex dominicatis rebus fratrum,
l.6 id est vineis dominicis et culturis ad hospitale fratrum suum ministerium, sic deberet etiam recipere decimas
l.7 ex omnibus villis ejusdem monasterii pertinentibus et rebus quas coloni eorundem fratrum pacis tempore deser-
l.8-vierant, quia modo paganorum persecutione in frostum lapsȩ omnes quasi dominicate esse videbantur, dicens etiam
l.9 quod et hanc querelam, Hildohardus, predecessor suus hospitalarius, licet perficere ad votum suum non potuisset, similiter
l.10 movere studuerat. Adalelmus autem adhibitis secum aliquibus ex suis confratribus, respondit quod sicut priscis
l.11 temporibus a sancto perpetuo ex villarum decimis quarum hȩc sunt nomina, Bria videlicet et Victriacus atque Mortarios
l.12 et Mons Teobertus et omnis portus Ligeris ad eundem monasterium pertinens, et Bauciacus ac Mosteriolos sive Calu-
l.13-ciacus, ordinata et stabilita atque ditata fuerat, sic postmodum ab omnibus sancti Perpetui successoribus episcopis adhuc stabi-
l.14-lita manebat, nec sinerent fratres qui sibi eandem ecclesiam dederant ut eorum temporibus ex propriis decimis desves-
l.15-tiretur quia ibi specialis eorum processio semper fuerat et adhuc erat, nisi domnus Erbernus archiepiscopus in cujus
l.16 manu omnes Turonensis pagi decimae manerent sua propria potestate contra statuta predecessorum suorum faciens
l.17 illam ecclesiam a propriis decimis injuste viduaret. Sed cum pro tali etiam rationabili responsione prefatum Petrum vince-
l.18-re non potuisset, necesse fuit ipsi Adalelmo, ut cum confratribus suis qui sibi generaliter eandem ecclesiam dederant,
l.19 ante domnum Erbernum archiepiscopum se exinde reclamasset. Tunc misit domnus Erbernus archiepiscopus, Rothardum archidia-
l.20-conum suum, sapientem et moderatum virum qui rationem Petri simul ac fratrum super hac querela diligenter inquirens
l.21 audiret, auditamque et bene cognitam sibi renuntiasset. Veniens igitur Rothardus archidiaconus in capitulum fratrum,
l.22 interrogavit eundem Petrum quid Adalelmo et fratribus quereret aut quid repeteret. Petrus vero respondit quod sicut
l.23 recipiebat decimam ex dominicatis tantum rebus fratrum ad suum ministerium hospitale scilicet fratrum, sic recipere cupere cuperet
l.24 etiam ex prescriptis omnibus villis quas coloni deservierant et portu, quia omnes in frosto positae erant et quasi indominicum
l.25 fratrum manebant. Sed cum fratres una voce et voto responderent quod ecclesiam suam numquam desvertire permitterent, antea se enim
l.26 cum consensu et permissu domni archiepiscopi se reclamarent si illis opus esset ad proprium abbatem et regem. Et Rothardus etiam
l.27 animadvertisset quod rationem Petri nullus ex fratribus consentiret nisi tantum modo solus Petrus respondit: Si vos omnes
l.28 simul cum Petro vestrȩ propriȩ ecclesiȩ decimas a tantis episcopis sibi recipere permissas tollere voluissetis, numquam senior meus
l.29 domnus Erbernus archiepiscopus id facere permisisset, quia cum pax venisset, non esset qui infantes baptizasset aut confessio-
l.30-nes daret vel missas caneret aut mortuos sepeliret, presertim cum ex fratribus nullus inveniretur qui rationem Petri consenti-
l.31-re vellet, nisi ipse solus qui alterius ministerium invadere ambiebat. Petrus vero haec audiens et intellegens suam
l.32 repetitionem superfluam fore et inutilem, sese in eodem capitulo exinde recredidit. Sed fratres ejusdem congregationis
l.33 ut hanc querelam rationabiliter et perpetualiter extinguerent ne in reliquum ulla umquam talis repetitio exurgere
l.34 aut pullulare valeret. Et ut cuicumque ex confribus suis aut aliis clericis eam dare voluissent semper eam libere et
l.35 quiete cum omnibus decimis dare potuissent, dixerunt quod veniret ipse Petrus ante prescriptum domnum archiepiscopum
l.36 ad quem haec decimarum potestas jure et specialiter pertinebat, et ibi coram sancta matre ecclesia et utrorumque monasteriorum
l.37 canonicis prefatam querelam rationabiliter et legaliter guarpiret. Venerunt ergo fratres generaliter simul cum Petro die
l.38 veneris id est VIII idus julii, anno Domini DCCCCVIII, in civitate Turonis ante domnum Erbernum archiepiscopum, ibique palam
l.39 omnibus prefatam omnem rationem recapitulaverunt et cum omnes illam inrationabilem et inutilem judicassent et domnus
l.40 archiepiscopus cum consensu fratrum, omnes prefatas decimas eidem ecclesiȩ Sancti Simphoriani deinceps perpetualiter possidendas
l.41 cum consensu etiam suȩ ecclesiȩ auctorizasset, prelibatus Petrus accipiens festicam suam professus culpam omnem prefatam
l.42 querelam in reliquum nullatenus movendam ibidem cum rubore guarpivit, et sese ipse digne culpabilem judicavit. Tunc
l.43 necesse fuit eidem Adalelmo decano prefatȩ ecclesiȩ rectori simul et fratribus ut ex tali diffinitione notitiam quererent
l.44 et acciperent, ne umquam ut reliquum a quoquam hospitaliorum tali repetitione quarerentur, quam et domnus Erbernus ar-
l.45-chiepiscopus cum consensu omnium ibidem ad statim fieri precepit. His presentibus et videntibus actum fuit [notes_tironiennes].
l.46 [chrisme] ERBERNUS [notes_tironiennes] [subscripsit].
l.47 [chrisme] ROHARDUS [notes_tironiennes] DECANUS [subscripsit].
l.48 Bartolomeus [subscripsit]. [chrisme] DROGO [notes_tironiennes] PRECENTOR [subscripsit].
l.49 [......] [notes_tironiennes] ARCHICLAVUS [subscripsit]. [chrisme] ORTRAMNUS [notes_tironiennes] [subscripsit]. [chrisme] Dodaldus [notes_tironiennes] [subscripsit].
l.50 [chrisme][.....]aficus [notes_tironiennes] [subscripsit]. [chrisme] GAUZBERTUS [notes_tironiennes] [subscripsit].
l.51 [chrisme] GODO [notes_tironiennes] PICTOR [subscripsit]. [chrisme] Ingelradus [notes_tironiennes] [subscripsit].
l.52 Dodo precentor [notes_tironiennes] [subscripsit]. [chrisme] [......]us diaconus [subscripsit]. [chrisme] BONEFACIUS [notes_tironiennes] [subscripsit].
l.53 [chrisme] Guinegaudus [notes_tironiennes] [subscripsit]. [chrisme] INGELBERTUS [notes_tironiennes] [subscripsit].
l.54 OTBRANUS [notes_tironiennes] [subscripsit].
l.55 Data in mense maio anno Domini DCCCCVIII regnante Karolo rege.
l.56 [chrisme] Herkeraldus [notes_tironiennes].

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4833 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4833»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4833/. Date de mise à jour : 29/03/12.