Metz, AM, II 178 n° 1
Numéro4830
Fiabilité de l'actedouteux
Genrediplôme
Date16/03/877(fiabilité :texte)
LieuCompiègne(lat :Compendio)
DiocèseAmiens
RégionPicardie
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche455 mm
Largeur en bas650 mm
AuteurLouis ?, roi des FRANCS
BénéficiaireAbbaye de CORBIE
Regeste
Texte
l.2 Quapropter cognoscat fidelium sanctae Dei aecclesiae cunctorum sollertia, tam presentium quam futurorum, quod vir venerabilis Hodo, abbas ex Corbeia monasterio, quod est constructum in pago Ambianinse in honore sanctorum apostolorum
l.3 Petri et Pauli et sancti Stephani protomartiris Christi, et Ghuonradus comes adierunt praesentiam nostram eo quod commutationem quandam fecissent cum domno Raginelmo, Tornacensium episcopo. Ghuonradus quippe jamdictus comes 04/ dederat praefato monasterio unam villam quae dicitur Uscias in qua tunc non habebatur aecclesia, propter quod praedictus omnes et abbas Corbeiensis petierunt domnum pontificem ut eis licentiam construendi aecclesiam in eadem villa concederet
l.5 altare quoque consecraret, cui pro Dei amore atque pro reverentia sanctorum libertatem tribueret sacrumque oleum et chrisma singulis annis donaret, tali tenore ut de supradicta villa scilicet Useias VIII terrae mansos in dote
l.6 altaris Molthem, ad cujus parrochiam pertinere videbatur memorata villa, susciperet. Quod praescriptus pontifex gratanter et benigne concessit, agnoscens quod nihil de canonica auctoritate convellitur, quicquid domesticis fidei pro tranquillitate 07/ pacis vel pro reverentia sanctorum tribuitur. Horum ergo nos commutationes audientes, vide[licet] abbatis atque episcopi, ambarumque partium consulentes utilitati, nostra auctoritate et fidelium nostrorum tam episcoporum quam laicorum confirmare voluimus perpetuoque anathemate
l.8 quicumque hoc infringere temptaverit dampnavimus, nostri etiam signi impressione subter signavimus hanc cartam ut in perp[etu]um stabilis et inconvulsa maneat.
l.9 SIGNUM HLUDOWICI [monogramme] GLORIOSISSIMI REGIS. DURANDUS DIACONUS AD VICEM FRIDUGISI RECOGNOVI et S [ruche] [sceau].
l.10 Signum Hincmari Remorum archiepiscopi [signum]. Signum Raginelmi Tornacensium episcopi [signum]. Signum Engelwini Parisiorum episcopi [signum].
l.11 Signum Otgarii Belvagorum episcopi [signum]. Signum Hodonis abbatis S. et Ghuonradi comitis SS. qui hanc cartam fieri et confirmari petierunt a suprascriptis.
l.12 ACTUM COMPENDIO, ANNO DOMINICȩ INCARNATIONIS DCCCLCCVII, indictione X, imperii vero Hludowici gloriosisimi regis anno XX, sub die XVII kalendarum aprilium.
Bibliographie
LEVILLAIN (Léon), Examen critique des chartes mérovingiennes et carolingiennes de l'abbaye de Corbie, Paris, 1902 (Mémoires et documents publiés par la Société de l'Ecole des Chartes, 5), p. 288-290, n° 34.
GRAT F.-DE FONT-REAULX J.-TESSIER G.-BAUTIER R.H, Recueil des Actes de Louis II le Bègue, Louis III et Carloman II, rois de France (877-884) (Chartes et Diplômes relatifs à l'Histoire de France), Paris, 1978, p. 237, n° 94.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4830 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4830»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4830/. Date de mise à jour : 29/03/12.