Nîmes, AD Gard, H 114

<< < / > >>

Numéro4816

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date03/12/815(fiabilité :texte)

LieuAix-la-Chapelle(lat :Aquisgrani palatio)

DiocèseNîmes

RégionLanguedoc-Roussillon

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

AuteurEmpereur Louis le Pieux

BénéficiaireAbbaye  de  PSALMODI

Regeste

Louis le Pieux, empereur, concède à l'abbaye de Psalmodi, l'immunité avec protection impériale et libre élection des abbés.

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS. LUDOVICUS DIVINA PROVIDENTIA IMPERATOR AUGUSTUS. SI ERGA LOCO DIVINIS CULTIBUS MANCIPATA PROPTER AMOREM DEI EIS QUI IN IISDEM LOCIS SIBI FAMULANTUR BENEFICIA OPPORTUNA LAR-
l.2-gimur, praemium nobis apud Deum aeterne remunerationis rependi non diffidimus. Noverit interea sagacitas seu util[itas omni]um fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum, quia vir venerabilis Theodomirus, abba, ex monasterio quod est situm
l.3 in pago Nemausense, in insula que nuncupatur Psalmodium, constructum in onore sancte Dei genitricis Mariae semper[que vir]ginis et sancti Petri principis apostolorum vel aliorum sanctorum, adiit serenitatem culminis nostri deprecatus est, ut predictum
l.4 monasterium cum omnibus rebus moderno tempore [...] inibi aspicientibus ob amorem Dei tranquillitatemque fratrum ibid[em c]onsistentium sub nostra susciperemus defensione et sub plenissima immunitatis tuicione constitueremus. Cujus
l.5 peticioni libenter assensum prebuimus, et hoc nostre auctoritatis preceptum erga ipsum monasterium immunitatis et tuicionis gratia, pro divini cultus amore et anime nostrae remedio, fieri decrevimus : per quod precipimus atque jubemus, ut nullus judex plubicus vel quislibet ex judiciaria potestate in ecclesias, aut loca, vel agros, seu relicas posse[ssio]nes quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis infra dicionem, imperii nostri juste et legaliter
l.7 possidet vel que deinceps aut per comutaciones aut cessiones, empciones, vel de quolibet justo adtractu [...] sancti loci advenerit, ad causas audiendas, vel freda, aut tributa exigenda, aut mansiones, vel paratas faciendas
l.8 aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius monasterii tam in inienuos quam et servos, super terram ipsius commanentes d[...]endos, nec ullas redibiciones, vel inlicitas occasiones requirendas, nostris et futuris temporibus ingredi audeat :
l.9 vel ea que supramemorata sunt, penitus exigere presumat. Et quicquid de nobis prefati monasterii fiscus s[...] poterit totum nos pro eterna remuneracione predicto monasterio concedimus, ut perhennibus temporibus in alimonia
l.10 pauperum, et stipendia monachorum ibidem Deo famulancium, proficiat in augmentum. Et quandoquidem divina vocacione supradictus abbas vel successores ejus de hac luce migraveritis, quamdiu ipsi monachi inter se tales invenire
l.11 potuerint qui ipsam congregationem secundum regulam [...] predicti regere valeant, per hanc nostram auctoritatemet consensum licentiam abeant eligendi abbates, quatenus ipsos servos Dei qui ibidem Deo famulantur pro nobis, conjugues
l.12 proleque nostrae atque stabilitate totius imperii nostri immensam Domini clementiam exorare delectet. Hanc itaque [...] ut pleniorem in Dei nomine vigorem obtineat fidelibus sanctȩ Dei ȩcclesie et nostris et verius
l.13 credatur et diligentius conservetur, manu propria subter firmavimus ȩ anuli nostri inpressione signari jussimus. SIGNUM [monogramme] HLUDOVICI, GLORIOSISSIMI IMPERATORIS. DURANDUS DIACONUS AD VICEM HELISACHAR RECOGNOVIT.
l.15 DATUM III NONAS DECEMBRIS, ANNO CHRISTO PROPITIO SECUNDO IMPERII DOMNI HLUDOVICI SERENISSIMI IMPERATORIS, INDICIONE VIII. ACTUM AQUISGRANI PALATIO. IN DEI NOMINE, FELICITER. AMEN.

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 6, p. 484.

DEVIC (Cl.), VAISSETE (J.), Histoire générale de Languedoc, 15 vol., Toulouse, 1872-1892, t. 2, p. 106, n°38.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 2/2, pl. 50 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4816 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4816»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4816/. Date de mise à jour : 29/03/12.