Lille, AD Nord, 1 H 34 n° 382

<< < / > >>

Numéro4807

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date31/07/1098(fiabilité :étude diplomatique)

LieuReims(lat :Remis)

DiocèseCambrai

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche460   mm

Hauteur à droite710   mm

AuteurManassès, évêque  de  CAMBRAI

BénéficiaireAbbaye d'ANCHIN

Regeste

Manassès, évêque de Cambrai, confirme à l'abbaye d'Anchin la possession de l'autel d'Inchy.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Manasses Dei gratia sanctae aecclesiae Cameracensis
l.2 episcopus. Justum et necessarium esse ducimus cum omnibus christianis tum maxime pontificibus, et in prae-
l.3-senti ȩcclesiarum utilitatibus inservire et earum tutelae et securitati in posterum providere. Sic enim faci-
l.4-entes et in praesenti beneficientiae et orationis earum efficientur participes, et in futuro aeterni praemii
l.5 coheredes. Unde notum esse volumus omnibus tam futuris quam praesentibus sanctae aecclesiae nostrae filiis et
l.6 fidelibus, quia bonae memoriae praedecessor noster domnus Gerardus episcopus monasterio Sancti Salvatoris
l.7 in pago Ostrevandensi quod ab aquis cingentibus Aquicincti vocabulum sumpsit, et fratri Haimerico ipsius
l.8 loci abbati, quandam aecclesiam in honore sancti Martini cum suo altari in villa Incheis appellata concessit, utque
l.9 usibus fratrum inibi Deo famulantium perpetuo deserviret constituit. Nos igitur quibus jus est statuta praede-
l.10-cessorum non infirmare sed potius confirmare etenim teste beato Gregorio quicumque pontifex praedecessoris sui
l.11 bene statuta convellere nititur, facit ut sua post se nullius momenti aut valitudinis habeantur, praedicto
l.12 monasterio Sancti Salvatoris ipsam praenominatam aecclesiam Sancti Martini cum altari sicut antecessor noster con-
l.13-cessit concedimus, simulque omnia quȩcumque ei loco in vita sua ille contulit vel laudavit, conferimus, laudamus,
l.14 et pontificali potestate et auctoritate in perpetuum confirmamus. Quod si quis huic nostrae confir-
l.15-mationi restiterit et eam quod absit removere, ac per hoc violare et temerare temptaverit, divina et sanctorum
l.16 auctoritate anathematis sit vinculo colligatus, et donec resipiscat et ad emendationem veniat, a corpore
l.17 sanctae matris aecclesiae segregatus. Et ut haec nostra constitutio rata et inconvulsa permaneat nec eam
l.18 aliqua subreptio vetustatis a memoria posteritatis amoveat, hanc stabilitatis descriptionem fieri
l.19 jussimus et nostrae pontificalis auctoritatis impresso sigillo in perpetuum roboramus.
l.20 [croix] Signum Manasse Dei gratia sanctae aecclesiae Cameracensis episcopi. Signum Manasse Remorum archiepiscopi.
l.21 Signum Rodulfi Sanctae Mariae Remensis praepositi. Signum L[..]euvini decani. Signum Richeri cantoris.
l.22 Signum Odalrici canonici. Signum Haimerici Aquicinctensis abbatis. Signum Alberti Hasnoniensis abbatis.
l.23 Signum Vuiderici abbatis. Signum Rotgeri abbatis. Signum Lantberti abbatis. Signum Ragineri abbatis.
l.24 Signum Alardi praepositi. Signum Rodulfi archidiaconi. Signum Erlebaldi decani. Signum Erlebaldi prepositi.
l.25 Signum Lanvini canonici.
l.26 Acta et confirmata Remis, in praesentia domni Manasse Remorum archiepiscopi,
l.27 anno dominicae incarnationis millesimo XCoVIIIo, indictione VIIa,
l.28 regnante Phylippo rege Francorum gloriosissimo, anno regni ejus XXXoVo,
l.29 pontificante domno Manasse Cameracensium episcopo, anno pontificii ejus IIo.
l.30 [sceau].

Bibliographie

COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 164-165.

VAN MINGROOT (E.), Liste provisoire des actes des évêques de Cambrai de 1031 à 1130, dans µSerta devota in memoriam Guillelmi Lourdaux, pars posterior : cultura mediaevalisµ, éd. W. Verbeke et al, Louvain, 1995, p. 13-55, p. 31, n° 5.

GERZAGUET (Jean-Pierre), Les chartes de l'abbaye d'Anchin (1079-1201), Turnhout, 2005 (Artem), p. 110-111, n° 16.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4807 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4807»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4807/. Date de mise à jour : 29/03/12.