Amiens, BM, ms. 526 n° 1

<< < / > >>

Numéro4803

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date07/10/855(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseAmiens

RégionPicardie

Supportpapyrus

Chirographienon

Sceau bulle

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche688   mm

Largeur en bas70   mm

AuteurPape Benoît III

BénéficiaireAbbaye  de  CORBIE

Regeste

Benoît III, pape, à la prière de l'abbé Eudes, accorde à l'abbaye de Corbie le privilège d'exemption de la juridiction épiscopale et de libre élection de son abbé.

Texte

l.1 BENEDICTUS, episcopus, ser]vus se[rvorum] Dei, u[niversi episcopis Gall[iarum. Cum] Rom[anae sedis pontificem conster omnium
l.2 ecc[lesiam] Xpisti cap[ut] a[t]que principem fore, tanquam beati Petri principis a]postolorum vices agentem, cui Xpistus ecclesiae
l.3 committens princip]atur fatur : Tu es Pet[rus et su]per [hanc petram edificabo ecclesiam meam et tibi dabo claves regni coelorum ,
l.4 cun]ctacio [nulli fide]lium relinquit[ur] quod universis ecclesiis] sollicitu[dinem pretendere] et omnium i[n Xpisto credentium saluti, paci atque]
l.5 quieti p[rospicere nos oporteat, ut et quae prava sunt corrigantur et quae rata] rob[orentur, quae corrupta sunt restau-
l.6-rantu]r, que autem [integra] con[serventur. Cumque hanc curam circa universalis ecclesiae corpus per totius orbis latitudinem diffuse
l.7 cust]odire d[ebeamus, speciali tamen prerogativa], po[st] Ro[mana]m at[que] Italicam, erg[a ecclesias Gallicanas nobis
l.8 convenit observare, quemadmodum predecessores nostros fecisse manifestum est]. Quod compet[entius nunc quoque fieri oportere
l.9 ipse rei publicae status testificatur, quandoquidem utramque pr]ovinci[am unius] imperii sceptrum non d[ividit et Romanae dignitas
l.10 ecclesiae unacum terreno principatu utriusque] provinciae reg[num] communi jure disponit, [ut et] rer[um principes sua]
l.11 decreta Romanae ec]cles[iae] sancitis prae[muniant et ecclesiastica jura princi]pum statutis adju[ven]tur, es[timantes terrenae rei-
l.12-publicae rectores tunc se feliciter imperare si suuis sanctionibus a]postolica confed[eretur auctoritas], qu[am] d[um in nobis suscipiunt ac
l.13 venerantur, il]lum s[e su]scipere g[ratulantur] q[ui discipu]lis suis [lo]qu[itu]r [dicens] Qu[i vos] recip[it, m]e [reci]pi[t, hinc a contrario
l.14 de contemptoribus ait : Qui vos spernit, me spernit] . Igi[tur], cu[m, sicut] d[ict]um est, [a]postolic[ae so]lli[citudini universalis
l.15 ecclesiae credita] sit [di]spensatio et [pro cunctorum fidelium statu] perp[etuas] nostr[ae so]llicitudini vigil[ias] pra[etendere
l.16 conveniat, maxima tam]en [di]ligentia curam earum debemu[s ecc]lesi[arum] gerere quarum spe[cialius] pro[viden]ti[am] rat[io suscepti
l.17 officii a] nobis docet agendam, ut non solum quae hactenus in suo [statu] permanent i[nte]merata serventur, ver[um ea
l.18 quae lapsa sunt ad prioris] formae dignitatem reducantur. Und[e] cognoscat [omni]um praesulum sanctorum per Gallias [commo-
l.19-rantium reverenda] fraternitas quod vir venerabilis Odo, abbas [ex] monasterio Corbeja[e pro]vinci[ae] Galliarum, quod
l.20 est constructum in] pago Ambianensi, super fluvium Sonnae, ad[iit nos] p[er venerabilem Anselmum, abbatem,
l.21 petens ut nostrae] auctoritatis privilegium super electionis pro[pri]ae statu et rerum suar[um] libera poss[essione seu
l.22 dispensatione] praedicto monasterio Corbejae concederem. Ostendit quoque nobis privilegia ab episcopis edita,
l.23 [unum a praesule] Ambianensi, ad cujus diocesim locus il[le] pertinet, ete coepiscopis suis [factum] atque ro[boratum jam]
l.24 anti]quis temporibus, et aliud ab archiepiscopo Remensis ecclesiae, Igmaro, et univ[ersa]li [concilio
l.25 episcoporum Ga]lliarum, paucis intercedentibus annis, conscriptum et subscriptionibus propriis roboratum, pete[ntibus ut
l.26 ad quo]scumque sive episcopos sive abbates pervenerit, subscribere [non] graventur, in quibus [privi]legis d[ecretum]
l.27 est] ut praefatum monasterium Cor[b]e[jae] et rerum suarum liberam obtineant dominationem et elig[en]d[i sibi
l.28 a]bbatem de s[uis] semper ha[b]eant pote[statem], con[tr]adicto[res vero] et repug[nantes] hic sanctioni anathemate perp[etuo]
l.29 dampn]andos. Super ha[ec] autem m[agnifici] imperatoris Hlotha[rii et Hlud]d[owici m]andatum atque supplic[atio
l.30 accessit idi]psum postulantis, videlicet ut episcoporum privilegia nostra quoque auctoritate firmarentur. Nos itaque cer[n]en[tes
l.31 re[ligios]a[m] f[ore] po]stulation]em neque ab apos]tolica sol[l]citudine praetereundum quod pro servorum Dei quie[te] et sancti pontifi[ces pie
l.32 statuerunt, et magnifici principes religiose] ro[ga]bant, et [a]bbas congregationis ejus]dem [ne]ces[sa]rio p[ostu]labat, censu[im]us rogati
l.33 conce]de[re quod ultro d[ece]bat [no]stram pastoralem s[ollicitu]dinem exhi[b]ere. Cognovimus etiam], refe[rente] venerabili Anselmo abbate,
l.34 coenobium de quo a[gim]us, a praecellentissima Francorum regina Balchil[d]ae nobiliter edificatum, et a primae fundationis [suae
l.35 statu] cum nobilitate sancto[rum] virorum et religionis monachicae obsrevan[ti]a, t[um] quoque [p]ri[nci]pum Francorum saboris praerogat[iva]
l.36 et muniminis] proctectio[e, s]emper] flor[uisse]. Qua d[e re factum est ut et immunitates rerum suarum et privilegia e]ligen[di abbatem ei
l.37 conce]d[erent] concessum[que] fore per[petuis] diebus decernerent, suarumque [munimenta cession]um in arch[ivi]s monast[er]i ad [memoriam]
l.38 futurorum servanda reponerent]. Q[uibu]s omnibus cognit[is, n]ef[as esse] duxim[us] si non [[reliogiosorum principum devotion]em] s[equentes et sanctorum
l.39 praesu]lum [ex]empla [comitan]tes [n]ostrae cesion[is auctoritat]em [mon]aster[io] Cor[bejae tribu]er[e]mus, ne qui pri[mi] propt[er apostolicae
l.40 sedis] prima[tum in ecclesiasti]cis negotiis dispo[nen]d[is] inveniri debeamus, [ipsi posteriores reperiam]u[r], et qui ad servor[um Dei quietem
l.41 com]parandam [ceteris auctoritati]s l[umen praestare exemplo nostro [jubemur, loquente] Domino : Vos estis lux mundi , ip[si per neg-
l.42-ligentiae teporem minime boni ful]gore[m] aliis [praebeamus]. Qua de [re, noverit omnis] ecclesia Gallia[r]um et universus [episcoporum
l.45 coetus eidem] ecclesi[ae] praesidentium quod privile[gia] sanctorum praesulum, s[ive qu]ae di[e]b[u]s antiquis, sive quae moderno temp[ore gesta sunt,
l.44 monasterio ] Cor[be]jae], quod est constructum in pago Ambianensi, [super fluvium S]umna, in honore sanctorum aposto]lorum Petri et Pauli
l.45 et sancti] Stephani [protomartyris], praesenti auctoritatis nostrae [edicto roboramus], id est ut res [monast]erii sive quae[cumque a
l.46 fidelibus oblat]a fuerint D[eo et congregat]ioni fratrum ibidem Xpisto milita[ntium] in d[is]positione] abbatis et fratrum maneant, n[eque epis-
l.47-copus] Ambianensis, ad cujus diocesim coenobium illut respicit, aliquid exi[n]de p[raesumat], aut aliqui[s] episcoporum, qu[orum in
l.48 parroechii]s res aut basilicas habere cogn[osc]tur, neque i[n a]gris, villis, praediis, aut cellis, aut in h[is] omnibus quae ad jus et
l.49 [domina]tionem eorum respiciunt, aut episcopus, aut oechonomus, seu archipresbyter aut archidiaconus, aut quilibet ministrorum
l.50 [seu prae]positorum ejus, aut conventus faciat, aut con[v]ivia praeparent, aut aliquid potestat[is] j[ure] sibi vindicent aut
l.51 [exigant] vindicanda. Hac quoque condicionis lege omnes ep[is]copi se conve[niri] noverint quorum par[r]oe[ch]ias rex Corbejae[nsis
l.54 monas]terii respic[ere] cognoscuntur. Nec novum nec inusitatum causetur quisquam fore quod decer[ni]mus quandoquidem et huic
l.55 [coen]obio constat olim jam hoc con[cess]um et multis a[li]is, non solum in G[all]ia, [vel Italia, verum toto t]errarum orbe, non
l.54 [solum] monachorum, verum canonicorum, monast[erii]s hodieque conspicimus manere [indu]ltu]m et unaqua]eque ecclesia debet
l.55 [ma]anere privilegiis contenta, nec ab alia p[erva]di [vel] usurpari quod al[ter[ius juris] esse [co]ns[p]icitur, cumque Galliarum per-
l.56-[maxime] ecclesias fidelium collatio[nib]us ad[eo constet] esse ditatas u]t nem]o sit [fere e]piscop[orum] cui suae sumptus ecclesiae
l.57 [satis] superque [non] sufficiant, cujus [gr]atia [necessitu]dinis quae servorum Xpisti sunt usibus collata, in suos convertere
l.58 sumptus pr[ae]s[umant]. S[ic] enim c[l]eric[o]ru[m] qui de p[r]opriis a[b]undant reditibus communicatio prohibetur cum eis
l.59 q[ua]e conferuntur ecclesiae, nedum illi acceperint qui de propriis abundant, eorum qui nichil habent inopia non l[e]-
l.60-vetur. Qua c[onsci]entia episcopus sumptibus ecclesiae sufficiens quae s[er]vo[u]m Dei fuerint us[i]b[us] collata pr[aeseu]m]at]
l.61 contingere, nec veretur quod per Prophetam Dominus exprobra[t sacer]dotibus dicens : Rapina pauperis in domibus vestris ?
l.62 Pauperes enim [Xpist[i] esse quis nesciat qui contempnentes substantium mundi, Salvatoris nostri vestigia sectantes, qui cum
l.63 [ess]et dives pro nobis pauper effectus est sanctae professionis titulum sibi divitias arbitrantur ? Quisquis igitur aliquid
l.64 horum quae fuerint ad necessitates eorum collata praesumpserit et suis commodis applicuerit, rapinam in domum
l.65 [s]uam de substantia pauperis congregat. Omnia quoque quae sunt ecclesiis oblata vel delegata, in pauperum, pupillo[rum,
l.66 vi]duarum c[ertum] est necessitates destinata. Quare, quisqui[s ex hi]s aliquid in suas u[tilitates e]xig[i]t, rapinam pauperis in domo sua
l.67 [conges]tam d[etinet], et apostolus ait : Quia rapaces regnum Dei non possidebunt . Unde a[b omn]ibus quae monasterio Corbejae fuerint
l.68 [vel oblata, ve]l quocumque legitimo jure possessa in pecuniis, i[n agri]s, in praed[iis], i[n] d[o]mibus, in cellis, aut ecclesiis nichil [ex]
l.69 ei sibi] praesumat aut episcopus, aut quicumque ministrorum e[jus], ne contra [nostram] et majorum suorum auctoritatem faciens,
l.70 regum quoque decreta pro servorum Xpisti quietate constituta contempnens, rerum et sancti con[cilii] et perpetuae dampnationis efficiat.
l.71 Et quoniam monachi tranquillitatis pacem et securitatis otium habere debent, ut Deo vacantes professionis suae regulam valeant ob-
l.72-servare, nec episcopus, nec archidiaconus ejus accedant ad p[rae]fatum monasterium, nec servorum Dei quietem perturbare presumant,
l.73 [n]isi for[e] aut abbas, aut fratres alicujus utilitatis gratia eum voca[re vo]luer[in]t, alias nec in abbatem, nec in aliquem de fratribus [quid]-
l.74-quam potestatis obtineat, neque per episcopalem fastum aliquid in eos ei [li]ceat, verum abbas [se]cundum regulam sancti Ben[e]d[icti]
l.75[l]iberam monasterii sui habeat potestatem, et monachi ad ejus tanquam ad pa[st]oris sui solummodo rescipiant gubernationem, n[es epis]-
l.76-picale ministerium aliquid dicionis super eos obtineat. Quoniam cum abba vices Xpisti monasterio agere creditur, pastoris officium sup[er]
l.77 creditas sibi oves habere cognos[citu]r, utque dispensationis suae mini[st]erium exercere praevaleat digne, nullius debet perturvari potes-
l.78-tate sujectus, sed ab omni episcopali liber dominatione. Xpistum tantummodo judicem sustineat, cui redditurus est de cred[it]is
l.79 sibi ovibus rationem. Quapropter modis omnibus statuimus ut episcopus adventus sui praesentia monasterii tranquillitatem non [inqu]-
l.80-ietet, nec aliquid in eo episcopali potestate facere praesumat, nec f[ratri]bus aut abbati ullam molestiam aut inquietudinis pe[rtur-
l.81-bationem ingerat. Quod si violare praesumpserit, non pastor[is] officium, sed eversoris atque conturvatoris dominici
l.82 gregis noverit se agitare tira[nni]den, ac per hoc, non ut pastor suscipiendus, verum tamquam lupus ab ovili Xpisti remo[ven]-
l.83-dus, dampnationis suae poenas anathematis mucrone percussus excipiat. Altaria vero seu basilicas, in monasterio rogatus
l.84 ab abbate pro Xpisti nomine consecret atque benedicat, chrisma quoque sive sanctificationis oleum singulis annis praebeat, sed
l.85 ensi quem petierit abbas, aut de monachis, aut de canonicis suis] ad aliquem gradum ecclesiasticum consecrandam nullatenus con-
l.86-tradicat, nisi forte his pro quo petitur in[dignus tali honore verit]atis testimonio depraehendatur Quoniam sicut d[i]vinae benedictionis -/87-cramentum aut pro muneribus, aut pro gratia largiri cuiquam non decet indigno, ita gratis debet exhiberi dignus sicut Salvator ait :
l.88 Gratis accepistis, gratis date . Electionis autem privilegium ut [h]abeant fratres ejusdem monasterii decernimus, id est ut quemcumque
l.89 [de] se ipsis qui sit monachi[cae] professionis, dignus tamen pastorali praelatione, voluerint eligere secundum regularem auctori-
l.90-[ta]tem, potestatem habeant eligendi, [et] super hoc m[o]nent[es] obsecramus gloriosos filios nostros Hlotharium ac Hlud[ovicum] /91 a]ugustum ut, sicut memorabiles aug[usti] genitor et avus eorum et priores ante se reges Francorum eidem coenobio concesserunt eli-
l.92-gendi de semedipsis abbatem atque ip[si] suis prae[ceptis] hoc [idem] sanxerunt, ita quoque conservare suis temporibus pro Xpisti amore
l.93 dignentur et conservanda perpetuis diebus aeternitatis suae [l]egibus constituant, ut, dum famulis Xpisti libertatem electionis con[ces]-
l.94-serint et concessam servare studuerint, et praesentis vitae regnum et sempiternae beatitudinis gloriam a Domino ipsi percipere mereantur,
l.95 atque quod est aut regio munere, aut fidelium devotione ad idem coenobium Deo famulisque ejus oblatum, nec ipsi auferant,
l.96 [n]ec alios auferre permittant, quoniam valde justum constat atque religiosum ut qui a Domino meruerunt percipere regni hono-
l.97-rem, ipsi Deo conservent quod ei collatum est pia credentium devotione, et qui a Xpisto regali magnificentia praelati sunt,
l.98 ceteris ipsi famulis Xpisti eligendi sibi pastorem non auferant l[i]b[erta]tem. Nam quis ignorat illa quae collata sunt Deo per fide-
l.99-lium manus divinitati possidenda consi[gna]ri [et] ab [humano] jure in jus divinum concedi, nec etiam hominum dominati-
l.100-oni posse transcribi quod constat divinitatis possession[e se]mel f[ore contrad]ictum], unde quisquis [ea] sui juris domina-
l.101-tioni conatur adjungi, alterius, id est Dei, juris pervasorem eum [cer]tum est fore. Etenim, si quis alicujus hominis possessionem
l.102 per violentiam sibi conatus fuerit usurpare, reus publici juris efficitur, et tanquam raptor et pervasor hereditatis alienae legali
l.103 judicio puniendus subicitur, multo magis igitur quicu[mque] res Deo consecratas in jus suae possessionis transfuderit.
l.104 non humani tantum, verum etiam divini juris moxius tenetur, et non solum raptoris aut pervasoris crimine, verum etiam sac[ri]-
l.105-legii nota dampnandus caelesti judicio multabitur. Unde magnifici principes cogitent quanto se crimine ante consp[ectum]
l.106 divinae majestatis obli[gen]t qui [res] Deo [traditas] inv[a]dere et ab ecclesiasticis usibus in suas utilitates convertere non
l.107 metuunt. Si vero privatorum quamvis ingenuorum hominum tamen possessiones injuste pervaserint atque violenter abstule-
l.108-rint, non reges, id est justi et modesti, sed tyranni, id est credules et iniqui, vocantur et habentur, quo nomine, quove homo-
l.109-re censendi sunt qui divinam hereditatem, id est ecclesiae Xpisti possessione injuste invadunt et violenter auferunt ? Unde haec cogitan-
l.110-tes, filii nostri religiosissimi principes, res monasterii Corbejaensis inviolatas illivatasque tamquam sacra divinitatis
l.111 custodiant, nec ipsi eas tollentes, nec aliis auferri sinentes, ut ante superni regis conspectum, quod dicun[t]ur nomine, rege[s],
l.112 merito censeantur, ut, dum Deo quae sua sunt custodiunt, eis a Deo et regni terraeni principatus custodiatur, et sempiternae
l.113 beatitudinis corona tribuatur. Quapropter monentes eos hortamur ut, tam sua quam priorum principum concessa incon-
l.114-vulsa custodientes pontificum quoque nostraque decreta nullatenus praevaricantes, monasterio sepedicto electionis
l.115 [privi]legium tam suis quam futuris temporibus et servent et servanda sanctionis perpetuae stabilitate decernant; Verit[atis]
l.116 enim voce docemur, quoniam, si quis in ovile Xpisti non per hostium ingreditur, sed aliunde ascendit, hic fur est et latro
l.117 [et ta]lis non dominici gregis salutem, sed sua lucra, nec ut salvet, sed ut perdat, requirit. Ovile autem Xpisti fore collegium
l.118 sanctu]m monachorum nulus prudentium duvitat. In hoc ovile per hostium ingreditur quando per electionis ordinem
l.119 [se]cundum regularem constitutionem aliquis pastorale ministerium sortitur; qui vero regiae dominationis potestate,
l.120 suffultus, et non per electionis gratiam, super dominicum primatum arripit, hic, non pastor, id est vicarius Xpisti,
l.121 sed fur et latro esse cognoscitur, nec ut dominicum gregem custodiat, sed ut perdat et dissipet, intrare depraehendi-
l.122-tur. Unde, quisquis ei potestatis hujus dominationem tribuit, de morte tantarum animarum in die judicii reus
l.123 judicabit]ur quantis hic per pr avita tis e x]empla causa fuit perditionis. Qua de re, gloriosi principes, monasterio huic
l.124 [elec]tionis praerogativam concedite, neque aliquam personam, aut laicam, aut canonicam, quod contra omnem
l.125 ecclesiasticum ordinem est, aut etiam monachum, vel ex alio monasterio, vel non secundum regulam electum,
l.126 super eum regali potentia constituatis, ne domus Dei, quae domus orationis esse debet, per vos fiat spelunca latronum.
l.127 Neque enim ingnoratis hujusmodi praelatos et auctores hujusmodi praelationis a domo aeternitatis divina cen-
l.128-sura exturvandos et ad supplicia ultionis perpetuae deportandos. Unde quae sententia damnationis a nobis est
l.129 in tales exercenda, nisi quam Spiritus Sanctus ore prophetico protulit dicens : Omnes principes eorum qui dixerunt : hereditate possi-
l.130-d[eamus] sanctuarium Die, Deus meus, pone illos ut rotam et sicut stipulam ane faciem venti, sicut ignis qui combruit
l.131 silvam et sicut flamma conburens montes, ita persequeris eos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos. Qui sunt
l.132 enim qui sanctuarium Dei hereditate possidere dicuntur, nisi illi qui res Deo dedicatas et ad usus pauperum servorumque ejus colla[tas]
l.133 secularis potentiae dominatu, non electionis gratia, quaerunt obtinere ? Principes autem illorum sunt hi qui votis eorum suf-
l.134-fragia praestando, aut ecclesiae res illis tradendo, consentiunt.Quali autem utrique feriantur divinitus ultione, superius dicta sente[ntia]
l.135 compraehendit quae ostendit eos a caelestis patriae stabilitate proiciendos et temporalis volubilitat labsus quasi rotae vertig[ne cir-
l.136-cumferendos, postque praesentis terminum, vitae, turdinae divinae animadversionis velut stipulam ariditatis vanitate l[evissi-
l.137-mam] rapiendos, et infructuositatem eorum atque superbiam, tamlquam silvestrem sterelitatem et contra Deum elatum tumorem, terae igni
l.138 flammaque vorante conburendos. Ut hanc igitur ultionis divinae severitatem non subeant, studeant christianissimi principes Xpisti
l.139 eclesiis electionis sua jura conservare, et] quod universe debetur ecclesiae Corbejaensi non auferant monasterio, ut dum ei propter
l.140 honorem Dei jus electionis indulserint, et res monasterii, violentorum ambitionibus ne deserviant, incontaminatas servaverint, ipsi caelestis
l.141 regni cum Xpisto participio consequantur, nec eum aliquando in secularium manus aut canonicam dominationem permittant, quod
l.142 habitatorum summa destructio est et dantis sive accipientis summa dampnatio. Nam quid est aliut secularem personam pastoris vice
l.143 ecclesiae Dei praeferri quam abominationem desolationis in templo Dei constituere ? Quicumque igitur hoc faciunt Pilato similes
l.144 inveniuntur qui Cesaris imagines in templo Domini statuit venerandos. Et cum Apostolus fidelibus loquitur dicens : Nolite confirmari hu-
l.145-ic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri , qui secularem personam monachis praeficit, quantum in se est,
l.146 [de forma) spiritus ad formam saeculi, et de imagine Xpisti ad imaginem terrenis regis, eos inpellit, quoniam omnis subjectus prae-
l.147-lati sui debet imaginem sequendo imitari. Unde non parvo se delicti scelere putet involvi qui tales ecclesiae praeponit in quo-
l.148-[rum] formam servi Xpisti, non Xpisti humilitatem, sed superbiam mundi, non caelistis patriae desiderium, sed seculi concupiscentiam
l.149 contemplentur semper et addiscant. Quod quia videtis, excellentissimi principes, scelestissimum fore hoc impietatis
l.150 sacrilegium a monasterio Corbejaensi propellite semper, sed nec canonici ordines personam super eum aliquando
l.151 vel praeponatis, vel praeponi sinatis ; memores estote quod Nadab et Abiu quia ignem alienum Domino in incensum obtulerunt divino igni
l.152 consumpti sunt. Ignem siquidem alienum in incensum offert Domino qui monasticae religioni aliquem sub canonica professione militantem
l.153 ut pastoris vicem obtineat praerogat. Verum, quia tales ultione feriuntur, illorum signat interitus qui, mox praesentis poene supplicio con-
l.154-sumpti, quod eorum imitatores mereantur suae damnationis exemplo posteris signaverunt. Omnes quoque licet monasticae sint pro-
l.155-[fessionis], si non per electionem regularem constituti fuerint rectores eidem monasterio, de qua loquimur, quia tales per munera cognos-
l.156-cuntur admissi, id est aut per pecuniam, aut per gratiam, aut per obsequium, universi a nobis, Petri principis apostolorum aucto-
l.157-ritate, cum Symone, cujus imitatores existunt, anathemate condempnantur. Et, ut religiosi principes ab hac dampna-
l.158-tionis sententia maneant immunes, studant omnibus modis circa monasterium praefatum electionis privilegium ser-
l.159-vare semper inviolatum, quoniam secundum jam olim a sanctis partibus definitam promulgationem, ecclesiae Corbe-
l.160-jaensis praelationem non per legitimam monachorum in eodem coenobio Xpisto militantium electionem, sed
l.161 contra regularem atque canonicam auctoritatem, et dantem et accipientem, a Xpisti regno sanctorumque consortio anathe-
l.162-matizamus, neque societatem poterunt habere Jherusalem caelestis qui eam in terris peregrinantem a Xpisti copula
l.163 dissociare conantur, quod agere certum est omnes qui non pastores, sed latrones, nec Xpisti vicarios, sed antichristi
l.164 [se]quaces, super eam constituere non verentur, ut domus Dei non domus orationis, sed spelunca latronum existat,
l.165 [n]ec in ea forma Xpristi, sed abominatio desolationis emineat. Sed si reipublicae rectores, divinorum contemptores
l.166 [p]raeceptorum, et episcoporum atque nostram super hac re decernentem contempnentes auctoritatem, non quem regularis
l.167 electio decreverit, sed quem eorum dominatio voluerit, illi praeposuerit congregationi, monachi loci ejusdem epis-
l.168-copum ad cujus diocesim monasterium pertinet obsecrent u[t], aut per se ipsum, aut unacum eis, ad archiepis-
l.169-copum Remensem referat atque simul principem conveniant, et eum super transgressionis suae periculo commoneant.
l.170 Quod si episcopus diocesis illius, aut propter timorem, aut f[a]borem principis, aut propter imprudentiam vel pas-
l.171-toralis curae neglegentiam, ferre auxilium vel noluerit, vel contempserit, fratres per se ipsos praefatum archie-
l.172-piscopum et vicinos episcopos adeant, et neccesitudinis suae causam ei[s] manifestent, utque sibi ferant axilium sub-/173-plicent. Archiepiscopus autem, vel ipse solus, vel cum ceteris episcopis suae dioceseos, regem adeant et super electione vio-
l.174-lata eum commoneant, utque corrigere dignetur et verbis suadere et praecibus obsecrare non desistant. Quod si eos audire con-
l.175-tempserit, nec pecc[ati sui co]rrigere culpam maluerit, excommunicationis apostolicae sententiam dapmnatus excipiat.
l.176 Si vero vel episcopos cujus parrochia est, aut archiepiscopus, aut ceteri suffraganei neglegentes super hoc fuerint, aut
l.177 contempserint, aut in irritum duxerint, dampnationis cujus sententiae teneantur obnoxii non ignorant, dicit
l.178 enim Propheta : Si non adnuntiaveris iniquo iniquatatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram . Unde noverint
l.179 [se] eodem vinciendos anathemate, si neglexerint pro grege dominico pastoralis curae sollicitudinem adhibe[re].
l.180 Scriptum per manum Theodori notarii et scriniarii sanctae Romanae ecclesiae, in mense octubri, indictione quartA [croix] BENE
l.181 VALETE [croix].
l.182 Datum nonas octubrias, per manum Theophulacti, secundicerii sanctae sedis apo[st]olicae, imperante domino nostro piissimo, perpetuo augusto Hlothario, a Deo coronato, magno imperatore, anno tricesimo nono,
l.183 et post consulatus ejus anno tricesimo nono, sed et Hludowico novo imperatore ejus filio anno septimo, indictione quarta [sceau].

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 2663.

LEVILLAIN (Léon), Examen critique des chartes mérovingiennes et carolingiennes de l'abbaye de Corbie, Paris, 1902 (Mémoires et documents publiés par la Société de l'Ecole des Chartes, 5), p. 266.

OMONT (Henri), Bulles pontificales sur papyrus, IXe-XIe siècles (Sergius IV), in BEC, t. 65 (1904), p. 575-582, p. 578, n° 3.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4803 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4803»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4803/. Date de mise à jour : 29/03/12.