Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 2 H 1 n° 2

<< < / > >>

Numéro4797

Fiabilité de l'actedouteux

Genrebulle

Date12/963(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseArles

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche335   mm

Largeur en bas410   mm

AuteurPape Léon VIII

BénéficiaireAbbaye  de  MONTMAJOUR

Regeste

Léon VIII confirme les privilèges de l'abbaye de Montmajour.

Fac-similé

Texte

/01 [LE]O, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM [DEI], Mauringo, religioso presbitero et monacho atque abbati venera[bilis]
l.2 [mona]sterii beati Petri apostolorum principis, quod situm est territorio Provinciae, in loco quem Monte Majore, et per te in eodem venerabili monasterii successo[ribus] 03/ tuis imperpetuum. Si semper sunt concendenda quae piis desideriis congruunt, quanto potissimum ea que pro divini cultis praerogativa noscuntur, non sunt omnino
l.4 anneganda, quae sunt a largitoribus non solum poscenda, sed vi karitatis procul dubio exigenda. Igitur quia petiit a nobis tua religiositas quatinus confirmare-
l.5-mus vobis nostro monasterio in honorem videlicet beati Petri apostoli, qui situm est in Monte que Major, pro voto et amore dilectissimi et karissimi filii nostri imperatoris
l.6 cum summa reverentia nominandi [Ottonis et] Adalasiae reverentissime imperatrici conjugi ejus filiae karissime nostrae spirituali ut privilegium a sedis apostolicȩ 07/ largiamur, ipso namque monasterio in integro cum ȩcclesiis suis, terris et silvis, fundis et casalibus, cum servis et ancillis, et monasterium desertum anticumque Horluc cum
l.8 omnibus adjacentiis vel pertinentiis suis, necnon et villa que Tunneto cum servos et ancillas, vineis seu terris, cum omnem dationem et publicam functionem, que sita est in comitatu
l.9 Bederres, pariter et cellam sancti Honorati in integro cum omnibus sibi pertinentibus, sitam in comitatu Aquense, ubi dicitur Roca Fraudosa, et sunt in comitatu Tolonensi ; castrum
l.10 que nuncupant Septem Furnos cum omnibus appenditiis suis ; id est villis, salinariis, piscationes, salinas que vocant Aeras, et omnia ibidem pertinentia, et sunt in comitatu Arelaten-
l.11-sis ; terra sancti Petri in castro Fossis, vallem q[ue] nominant sancti Petri ab ipsis aecclesiis, in primis sancti Petri, sancti Martini, sancti Juliani, sancti Genesii, sancti Ermetis ; et in ponte vaso uno /
l.12 que Venroso vocant ; in comitatu Avenionense, in villa que vocant Casus, sunt mansi octo et ecclesia disrupta cum servis et ancillis ; et in comitatu Regensis curtem
l.13 quae nominant [Criselgis], cum servis et ancillis, sive etiam et aliis locis quȩ a [priscis temporibus in] eodem monasterio a christianissimis hominibus concessa fuerunt, vel quȩ amodo
l.14 in antea conceduntur, per hunc nostrum apostolicum privilegium vobis vestrisque successoribus imperpetuum confirmamus ; quatinus sub jurisdicione sanctȩ nostrȩ ecclesiȩ, cui Deo auctore presidemus, constitu-
l.15-tum, nullius aecclesiȩ jurisdicioni submitatur, prestante prenominato monasterio sanctȩ nostrȩ ecclesiȩ pro luminariis solidos quattuor. Quod si propter longiquitatem itineris aut forsitan
l.16 inimicorum discrimen, aut propter regni dissidium, superius nominatam pensionem quotannis solvere non potueritis, liceat vobis post tertium aut quartum annum de preteritis annis omnem simul
l.17 pensionem nobis nostreque ecclesiȩ persolvere. Pro qua re piis votis faventes, ac nostra auctoritate id quod a tua religione exposcimus effectui mancipamus, et ideo omnem cujuslibet ȩcclesiȩ
l.18 sacerdotem in prephatum monasterium dicionem quilibet auctoritate, nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus missarum sollempnitatem caelebrare omni modo prohibemus, [statuentes] /19 atque promulgantes quapropter apostolica auctoritate sub interminatione futuri judicii nulli licere nostrorum successorum pontificum vel alia cuilibet magna parvaeque persone, tam dux, sive
l.20 marchio, aut comes, sive tam gastaldus vel cujuscumque dignitatis preditus sit homo, hec que a nobis intentione decreta sunt privilegia pia in coquam convelleret, pocius firma stabilitate
l.21 inconvulsa manere definimus, atque anathematis vinculo, nisi resipuerit perpetuis temporibus observanda. Qui vero pio intuitu custos et observator hujus nostri privilegii, precepti, confirmationis
l.22 paginam in omnibus extiterit, benedictionis graciam a retributore omnium bonorum Deo consequi mereatur et vite eterne particeps efficiatur. Scriptum per manus Leonis notarii et religiosi archidiaco-
l.13-ni SANCTE SEDIS APOSTOLICAE IN MENSE DECIMBRI INDICIONE SEPTIMA.

Bibliographie

ZIMMERMANN (Harald), Papsturkunden : 896-1046, Vienne : Osterreichischen Akademie der Wissenschaften, 1984-1989, 3 vol., t. 1, p. 294-296, n° 159.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4797 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4797»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4797/. Date de mise à jour : 29/03/12.