Versailles, AD Yvelines, 1 F 260

<< < / > >>

Numéro4794

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date867(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non déterminable

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche327   mm

Hauteur à droite350   mm

Largeur en bas430   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, confirme l'échange conclu entre Louis, abbé de Saint-Denis, etle comte Sala, par lequel le premier cédait au second trois arpents en prés et terres arables sis à Avilly en Sellentois et le second des biens de l'église de Saint-Gervais de Senlis tenus par lui en bénéfice et sis dans le même pagus.

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS. KAROLUS GRATIA DEI REX. SI EA QUAE FIDEL[ES NOSTRI] PRO SUORUM OPORTUNITATIBUS INTER SE COMMUTAVERINT NOSTRIS CON[FIRMAMUS EDICTIS],
l.2 regiam consuetudinem exercemus et od in postmodum jure firmissimo volumus esse mansurum. Igitur noverit omnium sanctae Dei Ecclesiae fidelium et nostrorum, tam praesentium quam et futurorum, soller[tia quia vir]
l.3 venerabilis abba Hludowicus necnon et inluster comis Sala innotuerunt serenitati nostrae qualiter pro suorum oportunitatibus res suas inter se commutare deberent, quod et fecerunt. Dedit [praefatus abba Hludovuicus ex
l.4 rebus] suae abbatiae, quae esse noscitur dicata in honore sanctorum martirum Christi Dionisii, Rustici et Heleutherii ad partem et auctionem rerum sancti Gervasii Silvanectensis eclesiae praes[... in pago
l.5 Silva]nectensi, in loco qui dicitur Aviliacus, de prato agripennum unum et de terra arabili agripennos duos. Et econtra in recompensatione hujus meriti dedit sepedictus Sal[a res sancti Gervasii Silvanecten]-
l.6-sis eclesiae quas in beneficio habere videtur supradicti venerabilis abbati Hludowici [...] partibus sanctorum martirum Christi Dionisii, Rustici et Heleutherii in eodem pago et [...]
l.7 in longum perticas viginti quinque et in latere perticas decem et novem et inter ambas frontes perticas tredecim. Unde duas commutationes pari tenore conscriptas inter jamdict[as personas manibusque bonorum]
l.8 hominum roboratas nobis ostenderunt ad relegendum, sed pro integra firmitate et inviolabili commutatione petierunt utrique celsitudinem nostram ut easdem commutationes d[enuo nostrae auctoritatis]
l.9 praecepto confirmare dignaremur. Quorum praeces clementer audientes, hoc celsitudinis nostrae praeceptum illis fieri jussimus, per quod precipimus vel confirmamus [ut quicquid pars juste vel rationabiliter
l.10 alteri contulit parti], sicut in memoratis commutat[ionibus cont]inetur, jure firmissimo tenead at[que possideat]. Et ut haec nostrae auctorit[atis roboratio firmior habeatur ac per futura tempora diligentius conservetur, annuli nostri impressione jussimus sigillari].

Bibliographie

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 2, p. 152-153, n° 297.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4794 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4794»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4794/. Date de mise à jour : 29/03/12.