Clermont-Ferrand, AD Puy-de-Dôme, 3 G arm. 11 sac D n° 14

<< < / > >>

Numéro4762

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1035(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseClermont-Ferrand

RégionAuvergne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche277   mm

Largeur en bas533   mm

AuteurRancon, évêque  de  CLERMONT-FERRAND

BénéficiaireChapitre cathédral  de  CLERMONT-FERRAND

Regeste

Rancon, évêque de Clermont, confirme le retour de l'église de Pompiniaco sous la juridiction de l'église cathédrale de Clermont.

Texte

l.1 Salutiferum omnibusque modis congruum juxta dominicum preceptum esse noscitur, ut terrigeni incole felicitatem paradysiacam sicientes, beata commutacione temporalia tribuant ut bona aeterna adquirant. Sic enim quidam
l.2 divine filosophie doctor insignis et per omnia exercitatissimus dixisse fertur : Redemptio animȩ viri proprie divitiȩ. Ergo talium doctrinarum sancta aucta et docta ȩcclesia in filiis suis feliciter tripudiat et talium testamentorum
l.3 auctoritaribus roborata eosdem filios docet tribuere temporalia et floca pendere caduca ut adquirantur aeterna. Quamobrem ego Renco quod utinam non ad juditium vocatus episcopus deliberans et perpendens casum humane fragilitatis
l.4 et nimie metuens tremendi examinis diem, quosdam reditus aecclesie Pompiniacensis sub jure sancte matris Arvernensis aecclesie posite, et a fidelibus viris sancte Dei genitrici collate in provida consideratione cuidam militi sub dola deceptus fraude
l.5 conferre sum visus ab aliquibus, licet eosdem reditus sua invaserit cupiditas non mea tribuerit auctoritas, Deo auxiliante eodem milite pro injustissima pervasione digno supplicio multato, ipsos reditus eidem aecclesie restituo et in-
l.6-tactos amodo ab omni impostore cunct[.] moda intentione ex obto, et ne amodo ullo maligno aliqua occasione detur aliquid inibi pervadendi quasi sub obtentu alicujus beneficii, quicquid illic mei antecessores peculiariter usque nunc
l.7 retinuerunt tam in frugibus quamque in ullis exacturis totum cum consilio filiorum ipsius matris aecclesie et precipue domni Wilhelmi principis et filiorum ejus et ceterorum procerum et fidelium nostrorum a nostro jure ipsorum clericorum juri dono et transfundo ut deincebs
l.8 nullae pontificum nec cuilibet dignitati hominum liceat ex prefata aecclesia Pompiniacensi aud de rebus ad eam pertinentibus aliquam venditionem aud donationem facere, vel usum fructuarium in suos usus retorquere, sed ammodo eadem aecclesia cum rebus ad se perti-
l.9-nentibus sancte matri aecclesie Arvernensi sit in evum jure perpetuo subdita. Et ut noticia hujus doni et wirpitionis cunctis liqueat, notum sit cunctis quia fratris jam sepedicti memores apostoli precepti quo dicit : Alter alterius honera sublevantes legem
l.10 adimplebitis Christi, atque alibi dictum : Si patitur unum membrum compaciuntur omnia membra meo sceleri clementissime compaciente quod ex eadem ecclesia contraxi et ceterorum criminum innumerabilium quibus sepe ab ineunte aetate sepe Dei clementiam ego infelix
l.11 ad iracundiam provocavi mille missarum notum domino pro me se oblaturos spondent et quingentos pauperes recreare. Ego autem tredecim sextarios de civata, qui mihi annuatim ex eadem aecclesia debebantur et unum receptum
l.12 quem presbiter prefate aeclesie et alium quem vicarius ipsius ville debebant filiis matris aecclesie libentissime contradotali tenore ut omni anno eosdem receptos sub uno eisdem clericis die Purificationis beate Mariae
l.13 quo ego indignus sedem presulatus suscepi persolvant, et ipsi clerici cunctique eorum successores prefato die omnibus diurnis horis unum psalmum cum oratione domino pro me persolvant. Si autem quilibet pontificum successor aut quelibet suffecta persona hanc
l.14 donationem inquietare voluerit iram Dei omnipotentis incurrat et maledictus sit anathema maranatha in die Domini cum Juda traditore. Signum domni Renconi episcopi. Signum domni Aymoni archiepiscopi. Signum domni Amelii episcopi. Signum Wilhelmi comitis.
l.15 Datum manu Amblardi indigni prepositi et monacii anno millesimo trecesimo quinto ab incarnacione Domini indictione tertia regnante Henrice rege. [monogramme].

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4762 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4762»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4762/. Date de mise à jour : 29/03/12.