Arras, AD Pas-de-Calais, 2 H 2

<< < / > >>

Numéro4757

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1120(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseThérouanne

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionoriginal

AuteurHugues Campdavesne, comte  de  SAINT-POL

BénéficiaireAbbaye d'AUCHY-LES-HESDIN

Regeste

Hugues Campdavesne, comte de Saint-Pol, confirme la donation de la terre de Lugy, faite au profit des religieux d'Auchy par Arnoul de Heseque.

Texte

l.1 Predecessores nostri paci ac utilitati providentes futurorum libertates et dona ecclesiarum scriptis publicis tradiderunt.
l.2 Quorum exemplum EGO Hugo comes de sancto Paulo vulgo vocatus Candavena imitans, presentibus et futuris
l.3 hujus carte pagina notifico, quod Arnulfus de Heseca assensu patris mei Hugonis et meo tradidit Deo et ȩcclesie
l.4 SANCTI SILVINI de Alci totam terram de Luysy cultam et incultam in pratis, in aquis, in pascuis, in silvis, cum vavasore
l.5 quodam Alulfo nomine jure perpetuo possidendam et apud Hesecam omnem decimam de bulzet et terram ad unam
l.6 carrucam piscariam quoque inter Hesecam et Lusy et quandam sedem molendini ubi si fratres ȩdificare molendinum pro labore
l.7 noluerint apud Hesecam predictis fratribus absque moltura molere licebit. Statuit insuper ut potestatem habeant fratres in silvis suis
l.8 accipere quantum opus fuerit ad ecclesiam, ad officinas, ad cȩtera quelibet edificanda vel reedificenda ad focum quoque coquine et
l.9 furni ac totius curtis suȩ quȩ apud Lusy est omni tempore absque contradictione de eisdem silvis ligna habeant. Postea vero duo
l.10 quidam consanguinei ejusdem Arnulfi, unus videlicet nomine Ardo cognomento bacularius, alter vero Balduinus vulgo vocatus Orilun
l.11 predictum vavassorem calumpniati sunt dicentes quod Arnulfus ipsum Alciacensi ȩcclesiȩ non dederit. Unde diu excommunicati
l.12 cum tandem partes multas disceptationes a veritate deficerent in presentia mea coram baronibus meis uterque culpam suam
l.13 confessus est. Prefatus vero Ardo cognomento bacularius primo in justitiam suam recognovit et vavassorem illum ab Arnulfo
l.14 datum et totam terram de Lusy sicut predictum est publice recognovit, et huic tam legittime donationi coram omnibus
l.15 quorum nomina hic pro testimonio annotari placuit assensum prebuit. Testes hujus rei et recognitionis quȩ ab Ardone
l.16 facta est sunt : Balduinus de Orrivila, Eustachius de Crechi, Adam [K]iret, Ingelranus de Lerosire, Hugo de Hestruz, Robertus de
l.17 Asli, Henricus Blokel, Henricus de Uz, Alelmus de Brasli, Balduinus filius ejus, Hugo de Grinni, Amilius frater ejus, Alelmus Petram, Warinus
l.18 filius Alardi, Hugo cognomento Paulus, aliique quam multi. Deinde Balduinus Orilun cum diu excommunicatus fuisset propter
l.19 injuriam quam intulit prefate Alciacensi ȩcclesiȩ tandem Deo annuente, correptus, male se egisse recognovit, absolvi
l.20 se petiit et donationem illam sicut ab Arnulfo facta est, videlicet de tota terra de Lusy et de vavassore Alulfo
l.21 et de duabus garbis quȩ pertinent ad bulzet de Hesecha quas [avunculus ejus Arnulfus in elemosinam] dederat et de una garba
l.22 decimȩ similiter de bulzet, de Hesechela, et de una garba [de bulzet de gravi cultura] et de quarta parte decime de bulzet
l.23 de Rairmes quas homines ejus eo absente in elemosinam similiter [dederant], Milone fratre suo Guffrido quoque socero suo cum uxore
l.24 sua et filiis ipsorum assentientibus, in perpetuum ratam esse concessit insuper adiciens et assensum prebens pro remedio ani-
l.25-mȩ suȩ et parentum suorum vero amodo absque aliqua contradictione licere hominibus suis qui tenent decimas
l.26 [que] ad feodum suum fratrum pertinent, dare sepefatȩ ȩcclesiȩ si [Domino inspirante] dare voluerint coram his testibus quorum
l.27 vocabula subjecta sunt : Alelmus Petram, Lambertus [Euvrardus et] Johannes filii ejus, Eustachius de [Tabarum, Robertus] Hircus, [Warinus],
l.28 filius Alardi, Hugonis de Grenni, Amilius avunculus ejus, Hugo Cardum, [Hugo Sanctus Paulus, Balduinus filius Oylardi, Alulfus de Luysi, Evrardus presbiter],
l.29 fratres ejus, Rainaldus Abraham, Rogerus prepositus, Warinus de Valires, Warinus filius [Balduini presbiteri].

Bibliographie

DE CARDEVAQUE (A.), Histoire de l'abbaye d'Auchy-les-Moines, Arras, 1875, p. 182-183, n° 5.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4757 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4757»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4757/. Date de mise à jour : 04/03/15.