Lille, AD Nord, 1 G 599 n° 3020

<< < / > >>

Numéro471

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1114(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseThérouanne

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche386   mm

Hauteur à droite396   mm

Largeur en haut290   mm

Largeur en bas300   mm

AuteurChapitre  de  SAINT-AME  de  DOUAI

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-PIERRE  de  CASSEL

Regeste

Le chapitre de Cassel paiera à celui de Douai, pour sa terre de Vleteren, une redevance annuelle de huit hodia d'avoine et de sept sous.

Fac-similé

Texte

l.1 In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Scriptorum consuetudo ideo tenetur a
l.2 patribus inventa ut quod temporis deleret antiquitas, ad noticiam posterorum reformetur
l.3 per cartarum monimenta. Nos igitur Duacenses canonici sancti Amati hanc consuetudinem
l.4 approbantes, pactionem commendavimus litteris quȩ inter nos et Cassellienses canonicos
l.5 sancti Petri ordinata consistit. Domnus enim Herbertus archidiaconus et Lambertus abbas
l.6 sancti Bertini et Walterus custos hanc inter nos et predictos Cassellienses canonicos
l.7 ordinaverunt pactionem, ut singulis annis in festivitate sancti Andreȩ octo hodia
l.8 avenȩ ad mensuram ipsius villȩ, et VIItem solidos Flandrensis monetȩ apud Fleternam
l.9 obedienti nostro persolverent, pro terra sancti Amati quam in eadem Fleterna tenent. Quod si
l.10 in eo termino ibi non persolverint, XVmo die ab ipso festo nobis persolvant Duaci.
l.11 Si vero etiam tempus illud non persolventes preterierint, et inde ante episcopum seu
l.12 archidiaconum Teruanensis ecclesiȩ reclamationem fecerimus, debitum illud nobis
l.13 in duplum ab ipsis restituetur. Hac utrinque approbata conventione ne aliquando
l.14 in oblivionem aut in ambiguum laberetur scripturȩ testimonio commendavimus, et
l.15 presente domno Johanne episcopo et ceteris idoneis testibus in sinodo eam firmavimus.
l.16 Ego Johannes Dei miseratione Teruanensis episcopus, hanc pactionem in presentia mea firmatam
l.17 testificor, et sigilli mei impressione corroboro. Signum Herberti archidiaconi. Signum Lamberti abbatis
l.18 sancti Bertini. Signum Balduini abbatis sancti Wlmari. Signum Engelberti abbatis sancti Johannis. Signum Odonis.
l.19 abbatis de Alci. Signum Normanni abbatis Monsterioli. Signum Ernulfi prepositi de Guatinis.
l.20 Signum Albaudi prepositi de Formesellis. Signum Girardi prepositi de Ipra. Signum Johannis Ariensis
l.21 prepositi. Signum Folcuini cantoris. Signum Gualteri custodis. Signum canonicorum ceterorum Hugonis
l.22 Goscelini, Rogeri, Othonis magistri, Hermari. Actum est hoc Taruenne
l.23 anno Christi Dei MCXIIII, indictione VIII, epacta XXIII.
l.24 [sceau].

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°471 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°471»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte471/. Date de mise à jour : 29/03/12.