Angers, AD Maine-et-Loire, 39 H 2 n° 1 (cartul. vélin, n° 2 au v°)
Numéro4681
Fiabilité de l'actedouteux
Genrenotice
Date1040(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche520 mm
Largeur en haut318 mm
Largeur en bas312 mm
AuteurPierre Ier, seigneur de CHEMILLE, et fils de Sigebrand
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Texte
l.2 cum Petrus Camiliacensis Sigebrandi militis filius salutari animȩ suȩ sollicitudine
l.3 motus apud idem Camiliacense castrum in ȩcclesia Beati Petri cellam ad monachi-
l.4-lem conversationem instituere disposuisset, ipsam ȩcclesiam et de rebus suis quantum
l.5 visum est Deo et sancto Martino concessit, domnoque abati Alberto cenobio
l.6 quod Majus Monasterium dicitur prelato in manus contulit, ut orationum et bene-
l.7-ficii eorum particeps factus ȩternȩ remunerationis sibi premium adquireret.
l.8 Cȩpit autem cum predicto abate et fratribus Majoris Monasterii hujusmodi conventionem
l.9 ut abas ipse vel successores ejus, illam cellam pro voluntate sua ad Dei servicium dispo-
l.10-nant, monachos illuc de suis juxta arbitrium suum et loci facultatem mittant,
l.11 qui locum ipsum de rebus inde exeuntibus edificent et quantum valuerint augeant, atque
l.12 inibi regulariter vivendo Deo deserviant. Sunt autem quȩ in loco eodem Deo famulantibus
l.13 contulit, hȩc, terra carrucȩ unius cum bubus et parco ovium, et burcum cum omnibus consuetudinibus
l.14 quas ibi habebat, scilicet censum et corvata et vicaria de his tantum qui ibi habitant,
l.15 et furnile unum in eadem villa, sepulturam quoque quȩ ad ipsam pertinet ȩcclesiam, et oblationem.
l.16 Hanc autem convenientiam auctorizavit uxor ipsius Petri Radegundis nomine, et filii eorum Sigebran-
l.17-dus et Petrus, Et testes hujus convenientiȩ hic subscripti sunt, quorum hȩc sunt nomina, [colonne1] Gilelmus Franciscus, Bernardus presbiter, Gausfredus de Peruli, [colonne2] Gausfredus Crassus, Archembaldus vicarius, Viventius presbiter, [colonne3] Hugo Grangevalt, Petrus senescaldus, [colonne4] Guarnaldus, Gauterius Morinus.
l.18 [croix].
Notes
Bibliographie
HEMMER (Henri), Le rôle économique et social des prieurés angevins de Marmoutier, Thèse de l'Ecole des Chartes, 1944, t. 2, p. 2-4, n° 1.
GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 1, p. 304, note 128.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°4681 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4681»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4681/. Date de mise à jour : 29/03/12.