Angers, AD Maine-et-Loire, 39 H 2 A29
Numéro4652
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1124(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographieen haut
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche206 mm
Hauteur à droite210 mm
Largeur en haut220 mm
Largeur en bas219 mm
AuteurAbbaye de MARMOUTIER
BénéficiaireChemillé, prieuré de Marmoutier
Regeste
Texte
l.2 Monasterii monachis, per filium suum Gauvenum, cum duobus militibus, Aimerico videlicet Guarini filio
l.3 atque Guillelmo Carnotum in orationibus pergentem, et humiliter petivit, ut in quadam domo apud predictum
l.4 castrum sita prope ecclesiam nostram Beatȩ Mariȩ servicio infirmorum constructa, permitteremus construi
l.5 altare et consecrari, ita ut nichil sui juris ȩcclesia et monachi nostri amitterent, sed quicquid inde exi-
l.6-ret esset nostrum et monachorum nostrorum Sancti Petri Camiliaci, quibus infirmis unus ex capellanis nostris
l.7 ibidem serviret. Nos vero ego frater Willelmus et ceteri fratres Majoris Monasterii, tum pro Dei amore, tum
l.8 pro utilitate infirmorum, et deprecatione amicorum nostrorum domni videlicet Petri et filii sui G.
l.9 quod ipsi petierunt sicut relatum est libenter concessimus. Placuit autem eisdem carissimis dominis nostris
l.10 Petro et G. pro redemptione animarum suarum in elemosinam dare monachis nostris Sancti Petri
l.11 Camiliaci de omnibus exitibus nundinarum quas ibi construxerant terciam partem, aliam vero
l.12 infirmis. De cetera autem parte quam sibi retinuerunt, gratuito promisit Gauvenus nullam alicui
l.13 facere donationem, nisi nobis et monachis nostris. CIROGRAPHUM.
Notes
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4652 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4652»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4652/. Date de mise à jour : 29/03/12.