Angers, AD Maine-et-Loire, 39 H 2 A28
Numéro4651
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1120(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche248 mm
Hauteur à droite255 mm
Largeur en haut192 mm
Largeur en bas194 mm
AuteurRenaud, Gautier, chevalier de X - CASTELLIOLO, et Gautier Britto
BénéficiaireChemillé, prieuré de Marmoutier
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 militem filium Adelelmi dedisse quondam sancto PETRO et monachis ejus,
l.3 decimam unius mansurae terrae quȩ est sita juxta Camiliacum pro anima sua ac parentum
l.4 suorum. Sed Gualterius miles frater ejus primo calumniatus est eam, deinde vero post aliquan-
l.5-tum temporis antequam ad suum finem venisset, et in ipso fine auctorizavit eam, insuper
l.6 et donavit quicquid decimȩ de terra ipsa exiebat de annona scilicet, de vino, et
l.7 de aliis quibuslibet minutis rebus, annuente hoc uxore sua nomine Nazaria.
l.8 Rannulfus quoque Borrellus nepos ejus acceptum de manu ejus donum, vice illius
l.9 posuit super altare sancti PETRI. Acta sunt hȩc Sanzone hujus cellae existente
l.10 priore, auctorizante Sigebranno ipsius loci domino, audientibus et videntibus quorum
l.11 nomina pro testibus subter scripta sunt, [colonne1] Rannulfus Borrellus, Beringerius senescalcus, [colonne2] Gualterius archipresbiter, Archembaldus Bodardus, Girardus de Grua, [colonne3] Gausfredus presbiter, Pinellus Jerosolimitanus, Hilgodus vicarius monacorum.
l.12 Transacto plurimo tempore, postquam diu tenueramus cum pace, surrexit alius
l.13 Gaulterius, Britto cognomine, qui filiam predicti Vualterii de Castelliolo uxo-
l.14-rem duxerat de cujus patrimonio tenebamus, et calumniatus est nobis decimam
l.15 burgi quem fecerat et ortorum asserens esse mutatam tempore domni Mar-
l.16-tini prioris pro alia, et inde arripuit pugnam contra Rainaldum Sequartum in curia
l.17 domni Petri. Sed nos caventes discrimen pugne, infra terminum fecimus concordiam
l.18 cum illo dante illi domno Lamberto priore XV solidos, atque ita guerpivit omnem
l.19 calumniam. Similiter uxorem suam et filium concedere fecit. De qua sunt isti testes
l.20 quorum nomina annotamus, Frotmundus filius Gaulterii, Archembaldus Bodardus,
l.21 Morinus de Mallevreno, Guitonus Angivinus, Guarnerius miles de Sancto
l.22 Petro et Gausfredus filius ejus, Odo de Sancto Petro, Rainaldus Sequardus,
l.23 Rogerius sutor, Rannulfus annonarius, Hildegarius presbiter, Gaulterius Britto,
l.24 Stephanus Rossellus, Guarnaldus pistor, et alii quam plurimi testes.
Notes
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4651 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4651»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4651/. Date de mise à jour : 29/03/12.