Montauban, AD Tarn-et-Garonne, G 757

<< < / > >>

Numéro4632

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date15/08/1076(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseCahors

RégionMidi/Pyrénées

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurChapitre  de  SAINT-CYPRIEN

BénéficiaireAbbaye  de  MOISSAC

Regeste

Mémoire relatant une tentative de rattachement du prieuré de Saint-Cyprien à l'abbaye de Moissac.

Fac-similé

Texte

l.1 Omnibus anc inscriptionem legentibus sit certum sancti Cypriani abbatiam esse juris sancti Petri Moysiacensis. Istud autem ex
l.2 radice firme veritatis ita descendit: ante annos igitur ferme XXX, Archambaldus quidam de senioribus canonicis Sancti
l.3 Cypriani factus est monacus in Moysiacensi cenobio; cujus familiaritate et benivolentia reliqui canonici
l.4 Moysiacum frequentare ceperunt magis magisque in illius conventus amiciciam astricti tum quod multum devotȩ et satis onorifice, prout
l.5 oportunum erat, suscipiebantur ab eis tum propter religionem quam inibi videbant. Ex hoc contigit ut plures de canonicis monachi apud
l.6 Moysiacum [fuerint et ipsi] etiam quibusdem clericis abbas preerat, Elias scilicet canonicus beati Stephani Petragorice sedis. Qua de re permoti
l.7 domini predictȩ abbatiȩ, videlicet Emeno et Arnaldus prepositus, suorum consensu militum inquisito et accepto, Moysiacum usque devenerunt et, ut moris est, socie-
l.8-tate fratrum in capitulo accepta, totius congregationis caritatem imploravere precibus, addendo preces quatenus locum, de quo sermo est, ad sanctitatis et
l.9meliorationis incrementum in suum acciperent. Quibus seniores se hujusmodi verbo nequaquam adquiescere posse legaliter responderunt sine per-
l.10-missione episcopi Petragoricensis, ad cujus diocesim idem locus pertinere videtur, ne forte si aliter fieret, contemptui deputaretur. Rursus Emeno et
l.11 Arnaldus prepositus, cognoscentes in hac sentencia monacos immobiliter perstare, sic adjecerunt: Patres karissimi, nostro, precamur, obtemperate consilio et
l.12 ut res planior atque levior procedat via, donum jammodo a nobis recipiatis neque diffidatis de episcopi asensu. Illum etenim nobis consensum eum et vobis
l.13 quod donamus procul dubio concessurum firmissime pasciscimur. Itaque concordia facta exeuntes capitulum quod ventilatum fuerat propria manu
l.14 cum evangeliorum libro super altare firmaverunt testibus coram positis. Ac deinde quod constituerant completuri in episcopi [presen]tiam sese obtulerunt.
l.15 Episcopus autem requisivit atque requirendo cognovit super hoc Ademari voluntatem, quam ejusdem loci prioris et cumfratrum ipsius, [...]ac de causa convenerant; querebant
l.16 enim et ipsi sub ordine monachorum renobilitari. Secutum est ut unacum consilium domni Lanberti sedis ejusdem decani et aliorum, qui aderant canonicorum, eorum
l.17 peticioni assensum libentissime preberet. Quod ut firmius sederet proprias direxit episcopus litteras Moisiacensi intimans capitulo se nullo modo prenominatȩ
l.18 donationi obsistere, immo etiam quam libenter concedere et multum precari quatenus de honestate ac restauratione loci suprascripti vigi-
l.19-lanti elaborarent studio. Ceterum sicut quampluribus quam sepe evenit loci nos non modicarum abundantia tribulationum ab illius introitu retardavit.
l.20 Interea beati Saturnini clerici contra nos nimis presumtuose agentes nobis inconsultis nostram invasere abbatiam seculari tantum manu et potencia
l.21 confisi. Quos ut a tam injusta pervasione compescerent naturales ipsius ȩcclesiȩ clerici illis ex parte omnipotentis Dei et principis apostolorum P[etri]
l.22 necnon etiam episcopi suȩ sedis atque canonicorum, domni quoque abbatis Cluniacensis, cujus congregationis erat donum, frequentata interdixerunt
l.23 conclamatione. Quorum omnium timore, benivolentia ac reverentia, auctoritate quoque postposita et quasi dicatur neglecta in vio-
l.24-lentia nostram retinent rectitudinem

Bibliographie

LEFEBVRE-BECQ (Marie-Christine), Les plus anciennes chartes du monastère de Moissac. Edition critique, thèse de l'Ecole des Chartes, 1974, p. 314-316, n° 94 ter.

GRILLON (L.), « Le prieuré périgourdin de Saint-Cyprien fut-il rattaché à Moissac ? », in Annales du Midi, t. 75 (1963), p. 583-589, p. 587-588, n° 1.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4632 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4632»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4632/. Date de mise à jour : 21/08/14.