Montauban, AD Tarn-et-Garonne, G 698
Numéro4630
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1101(fiabilité :texte)
LieuMoissac(lat :publice Moysiaco)
DiocèseCahors
RégionMidi/Pyrénées
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurGausbert et ses frères
BénéficiaireAbbaye de MOISSAC
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 in pago Tolosano, quas ipse Gauzbertus tam jure hȩreditario quam etiam simoniace videbatur possidere. Interpellabat enim ipsas ȩcclesias vir
l.3 venerabilis domnus As[quitilius] abbas et monachi Moysiacensis monasterii, quorum dominio consistebant, quod nequaquam canonice essent
l.4 ordinatȩ sive pro conventione quam pater ipsius Gauzberti antecessoribus suis fecerat. Fecerat namque conventionem Arnaldus pater ejus
l.5 domno Duranno, episcopo et abbati Moysiacensi, ut ipse Gauzbertus denominatim pro eadem ecclesia de Scatalingis presbiter ordinaretur.
l.6 Ad etatem utique perveniens non solum presbiter fieri voluit, set etiam violenter cum fratribus et senioribus suis ipsas ȩcclesias invadere
l.7 et possidere presumpsit atque excomunicationem tam Romani legati quam proprii pontificis, id est Tolosani tunc temporis Isarni,
l.8 post ponens in guerram publicam per ignem et gladium diu crudeliter decertavit. Inter hec domnus Urbanus II papa, Galliarum
l.9 partes sua illustrans presentia, Moysiacense monasterium inter cetera visitare dignatus ut altaris ad Crucem con-
l.10-secratio ab ipso venerabiliter peracta testatur, tantȩ presumptioni finem inponere decrevit. Nam predicto Gauzberto non
l.11 solum prefatȩ ȩcclesiȩ sed omnium ecclesiarum introitum, quamdiu ipsam interpellaret, sua auctoritate prohibuit. Per indus-
l.12-triam vero atque consilium nobilium et bonorum virorum fecerunt hanc concordiam sive diffinitionem ipse Gauzbertus et
l.13 fratres ejus cuncti cum supradicto abbate et senioribus ipsius monasterii Moysiaci: dimiserunt et reliquerunt predictas ȩcclesias
l.14 cum omnibus ubique ad ipsas pertinentibus et quantumcumque in eis juste aud injuste tenuerant vel requirere poterant; [...] sed et
l.15 predictus Gauzbertus se ipsum et quod habebat vel habere poterit, in manibus jamdicti abbatis dedit et laudavit ut fidelissimus
l.16 amicus ejus in omni vita sua permaneat. His ita peractis, ipse abbas ȩcclesiam de Roganaco, quantum in ea habebat
l.17 in dominio, quasi aliam obedientiam, ipsi Gauzberto commendavit ut teneat et habeat, quamdiu in amicicia et
l.18 familiaritate abbatis et obedienciarii atque aliorum ipsius monasterii seniorum fideliter permanserit. Acta sunt hec publi-
l.19-ce Moysiaco, anno dominice Incarnationis MoCoIo et confirmata in manibus sepedicti abbatis domni Asquitilii, Wilelmi prioris,
l.20 Elia[.] sacriste, Arnaldi cellararii et Ricardi ipsius obedientie provisoris, in presentia multorum testium tam
l.21 monachorum quam etiam laicorum: Gauzbertus ipse ita tenendum firmavit. Fratres ejus Gauzfredus, Bernardus Guilelmus
l.22 et Arnaldus omnes simul ita tenendum firmaverunt. Signum Ainardi de illa Jonqueira. S. Guilelmi Arnaldi vicarii.
l.23 S. Guillelmi de Tillols. S. Arnaldi Guitardi et alii Arnaldi.
l.24 SCIENDUM est iterum quoniam longo tempore postea venit Pontius Arnaldi et fratres ejus, Arnaldus et Maiefredus, et eodem modo
l.25 dimiserunt et donaverunt Deo et beato Petro et Sancta Maria de Scatalingis et Siguino, ejusdem loci procuratori, et omnibus successoribus ejus
l.26 quicquid juris in archipresbiteratu illo habebant vel habere videbantur sine omni retinencia
Bibliographie
LEFEBVRE-BECQ (Marie-Christine), Les plus anciennes chartes du monastère de Moissac. Edition critique, thèse de l'Ecole des Chartes, 1974, p. 481-483, n° 160.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4630 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4630»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4630/. Date de mise à jour : 29/03/12.