Montauban, AD Tarn-et-Garonne, G 679

<< < / > >>

Numéro4611

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrelettre

Date1072(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseCahors

RégionMidi/Pyrénées

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche150   mm

Largeur en bas225   mm

AuteurAbbaye  de  SAINT-MICHEL  de  GAILLAC

BénéficiaireAbbaye  de  MOISSAC

Regeste

Mémoire concernant l'élection d'un abbé de Gaillac.

Texte

l.1 Reverentissimo virorum quos terra sustinet poene omnium domino Hugone abbati Cluniensium uterque frater B. et Ae. et ceteri Galliacensis aclesiȩ indigene. Jugem
l.2 oboedientiam recordamini quam a senioribus Case Dei de abbatia Galliacensi jamdiu sustinetis, injurie vestram obnixe benignitatem insignis patet deposcimus,
l.3 nolite quidem propendere ut haec dicentes velimus nostrum recuperare sub occasione coenobium sed quod ipsi ubique, secundum quod sibi possibilitas subpetit, locis et fratribus
l.4 vestrȩ congregationis molesti et inportuni existunt et ea in quibus rectum habere videmini vobis auferre et sibi vendicare omni modis satagunt. Unde
l.5 si vestri dignitas vellet super his conqueri Romani pontificis auctoritate et justiciȩ summam juris vestri et vere rationis de predicto loco hanc poteritis indubitanter
l.6 dicere. Igitur ipsi qui dignitatem ejusdem monasterii, abbatie scilicet et prioratus, quamvis seculariter, tunc temporis videbantur tenere, obtentu adipiscende
l.7 religionis et consilio congregationis ejusdem loci, ad vos Cluniacum venere atque se ipsos vobis suumque monasterium vestre ordinationi et damnationi in perpetuum aben-
l.8-dum ac possidendum dedere; revertentes vero inde DURANNUM episcopum, abbatem vestrum et monachum, venire Galliacum fecere, qui ȩtiam de manu principis terre Petri,
l.9 videlicet Geraldi vestri, vice donum abbatie suscepit. Cujus utique donationis fratres Artmannus, Bernardus et alter Bernardus et alii quamplures, qui placito atque
l.10 consilio interfuere, sunt testes. Preterea subsequenti tempore apud Tolosam HUGONE Albo celebrante concilium, ipsius et DURANNI episcopi auctoritate abbatis, et prepositus
l.11 majorque pars ejusdem congregationis numero et merito sibi elegerunt abbatem quendam, videlicet Bernardum nomine, Moysiacensem monachum virum sapientem
l.12 et satis superque ad regimen animarum idoneum; sub tali quoque interdictionis privilegio ut, tamdiu hisdem locus ab omni divino suspenderetur officio, donec
l.13 electus abbas honorifice susciperetur abitatoribus loci et a populo. Ceterum quidam secularium hominum, quos diu sibi diabolus actu et moribus possederat,
l.14 moleste atque indigne ferentes quod, se absentibus ac nescientibus, abbatis facta est electio, non solum eundem recusaverit suscipere sed ȩtiam fratris ejusdem electio-
l.15-nis fautores multis maximis affectos injuriis ab eodem suo expulerit cenobio; insuper etenim cuidam de castris, qui adhuc superest monacho, eandem
l.16 abbatiam venum dati sunt, adepto inde magni muneris precio. Qui videns resistentibus injusticiȩ suȩ fratribus qui expulsi fuerant non posse resistere,
l.17 astute atque dolose Casam Dei petiit ac senioribus ipsius loci monasterium, quod symoniace invaserat sub quadam furtiva venalitate, tradidit
l.19 justiciȩ tanti honoris ne non ȩtiam oboedientiae sancti Amancii omnino dignitate privamini. Fratres denique, qui vobis sue acclesiȩ predictam donationem fecerunt
l.20 et faciunt, hi sunt: Arnaldus et Geraldus qui ad vos primitus Cluniacum venerunt, ceteri quoque Artmannus et alter Artmannus, Aemelius et alter Aemelius, Bernardus et alter
l.21 Bernardus, Ermengaudus et Hector, Stephanus et Arnaldus atque Rodbertus et Rainaldus.

Bibliographie

LEFEBVRE-BECQ (Marie-Christine), Les plus anciennes chartes du monastère de Moissac. Edition critique, thèse de l'Ecole des Chartes, 1974, p. 259-261, n° 77.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4611 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4611»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4611/. Date de mise à jour : 29/03/12.