Montauban, AD Tarn-et-Garonne, G 668

<< < / > >>

Numéro4610

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date05/1107(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseCahors

RégionMidi/Pyrénées

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche130   mm

Largeur en bas470   mm

AuteurRaimond  de  LA VERNIA

BénéficiaireAbbaye  de  MOISSAC

Regeste

Raimond de la Vernia, restitue à Saint-Pierre de Moissac tout ce qu'il possède dans ladite église de Bioule: la sacristie, le cimetière et ses parts de dîme, le casuel et les offrandes.

Fac-similé

Texte

l.1 NOVERINT omnes tam futuri quam presentes quod aecclesia sive locus de Biolo, qui est sytus in pago Katurcino, in primis tanta dignitate floruerit ut due ibi habentur ȩcclesiae competenter constructȩ, ornamentis quoque atque thesauris copiose
l.2 decorate ; in tantum ut abacya vulgo appelaretur a circumstantibus hominibus; nam cum locus ipse beato Petro esset in dominio de Moysiaco, sicut in antiquis ipsius monasterii et vetustissimis invenitur cartis, invasus a secularibus hominibus,
l.3 ad hanc pervenit desolacionem ut, exigentibus inhabitantium culpis, ex toto redigeretur ad nichilum impletusque videretur in eo ille Hieremiȩ prophetȩ planctus destruxit Dominus et dissipavit in furore suo omnes munitiones ejus, his ita expletus
l.4 calamitatibus, tandem ipsius loci possessores a tantis malis resipicentes res aecclesiasticas aliqantulum meliorare vel emendare curaverunt, ex quibus in primis Gauzbertus de Fumel, dictus abbas secularis de Moysiaco, reddidit et donavit sancto Petro
l.5 apostolo in eodem cenobio ipsam ecclesiam de Biolo constructam in honore sancti Salvatoris et ipsius beati Petri apostoli, cum medietate tocius decimi tam in terris quam in vineis et medietate census de illo bosco, cum omni sacrastia et cymiterio et oblationibus
l.6 omnibus, quantum ipse habebat ibi in dominio vel alii per manum ejus. Hanc donationem sive redicionem ita fecit in manibus et presentia venerandi abbatis Asquitini, Willelmi prioris et Heliȩ sacristȩ, cum consilio Raimundi Guillelmi vicarii,
l.7 Raimundi de illo Poget et Rainaldi Cregud et firmavit super altare sancti Petri ut teneant ita et possideant habitatores ipsius loci in seculum seculi.
l.8 Post non multum vero temporis ego Raimundus de illa Vernia dictus reddidi et donavi in ipso monasterio Moysiaco, sancto Petro et habitatoribus ejus quantum in ipsa ȩcclesia de Biolo visus sum habere et tenere vel alii homines per me,
l.9 scilicet sacrastiam totam et quicquid ad ipsam pertinet: ebdomadas et oblationes omnes cimiterium et partes decimi, ubicumque in ipsa parrochia fuerint. Hec omnia ita reddidi et restitui domino Deo, cui ipsa erant, et beato Petro apostolo in ipso
l.10 loco Moysiaco, in manibus Willelmi prioris, Arnaldi de opere et Raimundi ipsius obedientȩ, cum auctoritate et dispositione senioris mei Ademari vicecomitis et filiorum ejus, Attonis et Guillelmi, cum consilio matris meȩ Aldiardis
l.11 et senioris mei Bernardi Baldini et aliorum amicorum meorum, in presentia multorum testium, pro salute et remedio animȩ meȩ et parentum meorum et remissione omnium peccatorum nostrorum. Factum publice anno DOMINICȨ INCARNACIONIS
l.12 M°C°VII°, regnante Francorum rege Philippo, mense maio, feria VI. S. Ademari vicecomitis et filiorum ejus, Attonis et Guillelmi. S. ipsius Raimundi de illa Vernia. S. Bernardi Baldini. S. Bernardi de Motho.
l.13 Bernardus, dictus Capels, veniens ad obitum mortis dedit se monacum in monasterio Moysiaco et dedit quartam partem decimi ipsius parrochiȩ de Biolo, sicut ipse tenebat et habebat vel antecessores ejus. Hanc donacionem ita fecit cum consilio Atonis
l.14 vicecomitis et Raimundi de illa Vernia, in presencia multorum testium et in manibus Raimundi monachi, ipsius loci obedientiarii. S. Bernardi Baldini. S. Bernardi de Montho. S. Raimundi Baldi. S. Bernardi Gauter.

Bibliographie

LEFEBVRE-BECQ (Marie-Christine), Les plus anciennes chartes du monastère de Moissac. Edition critique, thèse de l'Ecole des Chartes, 1974, p. 513-516, n° 175 et 176.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°4610 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4610»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4610/. Date de mise à jour : 29/03/12.