Montauban, AD Tarn-et-Garonne, G 609

<< < / > >>

Numéro4589

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1073(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseCahors

RégionMidi/Pyrénées

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche430   mm

Largeur en bas550   mm

AuteurHunaud, abbé  de  MOISSAC

BénéficiaireAbbaye  de  MOISSAC

Regeste

Mémoire par lequel l'abbé Hunaldus explique et relate sa politique de rachat systèmatique des biens et dîmes usurpées par les puissants laïcs de la région.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] PAX. ORIGO UNIVERSITATIS, DEUS, SCILICET MAGESTATIS
l.2 eruditorum cogitationum provisor et consiliorum propagator, bonorum quoque factorum patrator, cujus nutu reguntur universa, gubernatur quicquid est,
l.3quod habet esse, adeo saluti providet humanȩ ut humanis casibus condescendat propria lege. Quapropter, si suorum facta fidelium ad posteritatis memoriam
l.4 traduntur aliquo modo, quod actum vel deliberatum est simplici oculo non debet argui a subsannantibus ex inproviso. Quod enim conmuni proficit utilitati omnium, sine dubio
l.5 expedit memoria teneri. Cum igitur secularium testamenta vim multam obtineant ad rerum deliberandarum indagia, magis credi oportet religiosorum quorumcumque fidelium ad com-
l.6-parationem istorum valere exempla. Certus itaque redditus hujusmodi allegationibus ob multorum profectum filiorum, ego HUNALDUS, abbas dictus coenobii Moysiacensis, cum consilio fratrum
l.7 Deum timentium, egi modis quibuscumque potui, datis muneribus, omnem decimationem quam hactenus primates vel provinciales milites juste aut injuste possidere visi sunt, in nostram
l.8 ducere ditionem, hoc tamen non ob avaritiȩ questum multiplicandum sed restituendum quod Deo jure debetur censum. Olim quippe ex legis precepto, non solum decimas sed et pri-
l.9-micias omnium rerum, Deo ferri iubebatur populo. Indignus etenim judicabatur ejus conspectui quisquis hoc auderet pretergredi. Unde ipse salvator Fariseos arguit in evangelio
l.10 applaudentes de sua justicia, quod hȩc quidem implentes minima, relinquerent quȩ legis essent graviora, decimatis, inquiens, mentam et anetum et ciminum et omne olus. Hoc idcirco non
l.11 dicimus quoad judaicȩ legis ritum christianitatis velimus transducere cultum sed, ut fidelium populus de majori justicia sollicitus, de minori non audeat contra gloriari inimicus. Cum ergo
l.12 ita sint et non tantum divinis sed etiam humanis promulgatum constet legibus, dubium non est reatu constringi prevaricationis qui ex industria tollere conatur res Deo sacratas ausu
l.13 nefariȩ temeritatis. Qua de re ego jam denominatus abbas HUNALDUS ob hujusmodi coemptionem largitus sum Bertramno, abbati seculari, XXXta solidos; simili modo Wilelmo,
l.14 cognomento Siccarii, pro hoc adipiscendo IIos equos et Inam unciam auri ac solidos XVI et contulit nobis intra hos terminos: scilicet ab ipsa Barta sicut flumen Tarnis decurrit et sicut parrochia Sancti Michaelis determinatur, et
l.15 ab alia parte subtus stratam, quȩ ducit ad Sanctum Laurentium, sicut ipsa parrochia Sancti Laurentii determinatur et parrochia Sancti Ansberti, ita dedit de omnibus quȩ infra hos terminos ipse vel alii per eum tenere videbantur
l.16 et firmavit ipse et uxor ejus et filii ejus, Raimundus et Siquerius.
l.17 Eadem quoque ratione Raimundo de Podiolo dedimus Inum equum et dedit infra hos terminos: ab ipsa Barta et per ipsam Tapiam descendendo, et in hac villa quicquit ipse vel alii per eum habere videbantur
l.18 et ita firmavit et debet facere fratri suo eodem modo firmare; qui videlicet Stephanus veniens ad mortem, cum consilio ejusdem fratris sui, Raimundi scilicet, omnem suam decimationis partem pro hoc ad succurendum monachus effectus relinquendo firmavit de vineis scilicet Falqueti et Arnulfi.
l.19 Pro hac eadem causa Stephano de illa Jalleta similiter dedimus Inum equum et ipse dedit infra hos terminos: sicut est strata publica, quȩ ducit ad orientem, et determinatur cum terris Willelmi Sicharii, de omnibus quȩ ipse vel alii per eum tenere videbantur et ita firmavit ipse et filii ejus.
l.20 Bernardo Hugoni et fratribus ejus de Anazago XCta solidos, qui omnem suam quam habebant partem decimationis dederunt Deo et sancto Petro jure perpetuo possidendam, quantum in parrochia
l.21 Sancti Michaelis ipsi et alii per eos habere videbantur. Similiter Gaufredus de Belpoi omnem decimationem, quam habebat ipse vel alii per eum in parrochia Sancti Michaelis, pro anima sua ipse et filii ejus dederunt sancto Petro.
l.22 Simili modo Poncius Faber, in infirmitate positus, omnem decimationem suam ipse et filius ejus dederunt sancto Petro. Raimundus Geraldi et frater ejus omnem decimationem suam, quam habebat in parrochia Sancti Michaelis, totam ab integro dedit sancto Petro et nobis, sicut et alii suprascripti, et dedimus ei inde XXX solidos.
l.23 Pro hac autem digna eorum mercede socios fraternitatis nostrȩ et participes omnium benefactorum nostrorum dignos judicavimus esse, non solum vero illos sed et posteros eorum per omnem
l.24 jugiter evum. Decrevimus etiam pro animabus eorum, post finem vite, fieri generalem memoriam, officium scilicet decantandum, missam quoque celebriter peragendam omnibus annis, in vigilia Sancti Michaelis. Facta autem hujus cessionis vel donationis carta anno
l.25 Incarnationis dominicȩ millesimo LXIII, regnante Philypo Francorum REGE, in manibus domini UGONIS, Cluniensium abbatis, et domni UNALDI abbatis,
l.26 cujus providentia et dispositione hec omnia acta noscuntur, et aliorum fratrum plurimorum in ipso monasterio MOYSIACO Deo famulantium. Nomina autem eorum qui hanc donationem
l.27 firmaverunt hec sunt: Bertrannus, abbas secularis firmavit; Bernardus Ugo et fratres ejus firmaverunt; Willelmus Sicarii, uxor et filii ejus firmaverunt; Raimundus de Podiolo et alii multi firmaverunt.
l.28 Si quis autem hanc cartam juris cessionis adversariorum vel certe filiorum illorum, qui eis hȩreditate successuri sunt, post obitum violare seu depravare vel corrumpere sive etiam loca eadem congredi aut depredari tentaverit, hac sorte multetur. Non discedat a domo ejus plaga leprȩ, famis et pestilentiȩ,
l.29 gladii ac mortis horrendȩ.

Notes

Le texte de la l. 19 (la date) se trouve au verso de l'acte. 1

Bibliographie

Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 1, Instr, col. 37-38.

LEFEBVRE-BECQ (Marie-Christine), Les plus anciennes chartes du monastère de Moissac. Edition critique, thèse de l'Ecole des Chartes, 1974, p. 289-294, n° 88.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4589 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4589»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4589/. Date de mise à jour : 29/03/12.