Orléans, AD Loiret, H 167

<< < / > >>

Numéro4564

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1089(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche142   mm

Hauteur à droite135   mm

Largeur en haut257   mm

Largeur en bas250   mm

AuteurArnoul III, évêque d'ORLEANS

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Fac-similé

Texte

l.1 In Christi nomine, ego Arnulfus, Dei gratia sancte Aurelianensis ȩcclesiȩ episcopus. Notum fieri volo cunctis tam presentibus quam futuris ȩcclesiȩ Dei fidelibus quia
l.2 tres fratres incolȩ istius civitatis, Waufridus videlicet noster canonicus et Thescelinus atque Seguinus nostram adierunt presentiam suppliciter
l.3 exorantes quatinus partes ȩcclesiȩ Sarcutis, quas de beneficio nostro per largitionem Burchardi atque Frederici Rufi ex hereditate antecessorum in suo
l.4 dominio tenebant, beato Martino Majoris Monasterii in perpetuum habere concederem. Quorum peticionibus ex una parte considerans quicquid est
l.5 in mundo nisi quod Deo datur perire, ex altera vero parte audiens supradictam ȩcclesiam negligentia laicorum in quorum manibus fuerat pene ad
l.6 nichilum redactam esse, et quod unus fratrum id est Thescelinus sub monachili ordine disposuerat ibidem Deo militare pro anima mea seu an-
l.7-tecessorum meorum voluntate et assensu prefatorum Burchardi et Frederici libentissime concessi, atque sub presentia archdiaconorum
l.8 nostrorum quorum signa vel nomina subnotantur ut donum illud ratum et inviolabile permaneret monachis Sancti Martini salvis tamen consue-
l.9-tudinibus nostrȩ ȩcclesiȩ hanc cartulam propria manu subterfimavi. Signum [croix] Arnulfi episcopi. S. Johannis subdecani et archi-
l.10-aconi. S. Radulfi archidiaconi. S. Hugonis fratris eorumdem et archidiaconi. Postea vero pene VIItem labentibus annis hoc
l.11 beneficium beato Martino ut supra diximus collatum infirmatum est calumniante Dainberto et uxore ejus filia Waulteri de Sancto
l.12 Sigismundo unde placitavimus coram donno Herveo de Firmitate Auranni ad quem hereditas Burchardi jure pervenerat sed illis
l.13 nullam rationabilem causam invenientibus quomodo possent recuperare nec habere quod beato Martino collatum fuerat absolutum et quietum
l.14 dimiserunt, donnus Herveus scilicet ea racione ut privilegio benefactorum beati Martini scriberetur, et particeps esset orati-
l.15-onum monachorum ipsius loci in perpetuum. Dainbertus vero et uxor ejus Hersendis, cognomine Comitissima, cum filiabus
l.16 suis juvenculis accipientes de nostro viginti quinque solidos omnino dimiserunt. Herveus vero supradictȩ
l.17 Hersendis germanus bonȩ indolis clericus sine aliquo precio omnino dimisit et voluntarius. Hujus adquietacionis et demissio-
l.18-nis sunt testes ex parte donni Hervei, Warinus filius Malberti, Richerius Baderannus, Hugo de Vico Novo, Herveus regis cellarius, Hildega-
l.19-rius Hatonis filius. De familia sua Hildegarius Buffo, Martinus.
l.20 Apud Lauriacum ex parte Dainberti et uxoris ejus et filiarum ejus ubi demissio facta est, ex parte eorum testes sunt, Engel-
l.21-baldus frater Dainberti, Engelbaldus de Moisi, Herbertus et Radulfus et Gilo, filii Burchardi.
l.27 Ex parte monachorum, coram donno Herveo, Guntardus de Carmeto, Symo Putidȩ Fidei, Bardulfus de Caciaco.
l.23 Apud Lauriacum ex parte monacorum coram Dainberto et uxore ejus, sunt testes predictus Guntardus et filius ejus Warneius et
l.24 Josbertus Pesant, Adam de Scrutis, Droco sororius Adam, Herbaldus famulus monachorum.
l.25 Preterea Dainbertus et uxor ejus concesserunt monachis ut quartam partem ȩcclesiȩ quam non habebant si aliquo modo possent habere quietam ab eis
l.26 et sine aliquo precio in perpetuum possiderent.

Notes

1

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4564 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4564»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4564/. Date de mise à jour : 29/03/12.