Rouen, AD Seine-Maritime, 7 H 787

<< < / > >>

Numéro4550

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1026(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseRouen

RégionNormandie (Haute)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non déterminable

Etat de la traditioncopie figurée

Hauteur à gauche206   mm

Hauteur à droite175   mm

Largeur en haut227   mm

Largeur en bas223   mm

AuteurRenaud, vicomte d'ARQUES-LA-BATAILLE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINTE-TRINITE  de  FECAMP

Regeste

Tradition par Rainaldus, vicomte d'Arques, aux moines de Fécamp, de l'église de Saint-Aubin et de divers biens dans le comté d'Arques.

Fac-similé

Texte

l.1 [croix] In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Rainaldus Arcensis vicecomes considerans nichil in rebus hu-
l.2-manis durabile, sed totum caducum et pertransibile, intellexi me ita posse consulere anime mee, si Deo et ejus servis
l.3 spiritu pauperibus opem ferrem de rebus substantie mee. Iccirco Deum in loco Fiscannensi heredem omnium bonorum meorum
l.4 facio, quia justum est ut ei reddantur, a quo omnia tribuuntur. Hec igitur sunt ex quibus Deum heredem
l.5 facio, et que servis ejus in monasterio Fiscannensi perpetuo habitaturis in dominium trado: ecclesia
l.6 Sancti Albini tota ex integro, id est cum omni terra que vel in ipsa villa est, vel in Appa silva, molendi-
l.7-num unum, Turvilla cum ecclesia et omni terra omnibusque appendiciis, quicquid in villa que Sanctiniacus
l.8 dicitur possideo, quicquid in Arcis, quicquid in comitatu Arcensi, sive in terris, sive in ec-
l.9-clesiis, sive in silvis, sive in pratis, sive in pascuis, sive in habitabilibus vel non habitabilibus locis, to-
l.10-tum Sancte Trinitati et ecclesie Fiscannensi, auctoritate domini mei Ricardi comitis secundi in dominium
l.11 trado ut habeant, teneant et in perpetuum [absque] contradictione cujuscunque hominis ha-
l.12-bitatores loci illius possideant. Quod si quis huic mee liberalitati avaritia instigante
l.13 contraire voluerit, primitus iram Dei incurrat, et extorris factus a regno Dei, cum diabo-
l.14-lo in inferni baratro perpetuo cruciatus gemat. Et ut hec mea largitio firma et stabilis per-
l.15-maneat, manus mee subscriptione eam confirmo, et testibus confirmandam trado.
l.16 Signum [croix] Rainaldi vicecomitis. Signum [croix] Ricardi comitis. [croix] Signum Rotberti
l.17 archiepiscopi [Rothomagensis]. Testes sunt: Rogerius de Fiscanno, Berengerius de Heldeboldi villa,
l.18 Walterius Fezalla, Petrus de Renvaldi villa, Gotselinus vicecomes.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4550 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4550»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4550/. Date de mise à jour : 19/11/14.