Orléans, AD Loiret, H 98

<< < / > >>

Numéro4537

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date02/1025(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseOrléans

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche150   mm

Largeur en haut243   mm

Largeur en bas245   mm

AuteurThierry II, évêque d'ORLEANS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-MESMIN  de  MICY

Regeste

Thierry II, évêque d'Orléans, cède à l'abbaye Saint-Mesmin de Micy une vigne au lieu-dit Villena.

Texte

l.1 [chrisme] IN Christi nomine, ego Tehodericus, Aurelianorum episcopus, qui beneficium ex rebus Sancti Privati habeo. Notum volo esse fidelibus
l.2 sanctȩ Dei ecclesiȩ curam gerentibus quia postulavit me quedam congregacio Sancti Maximini Miciacensis monasterii, ut eis
l.3 vineam censualiter concederem. Quod ita et feci. Est autem ipsa vinea in prospectu Aurelianis civitatis ultra fluvium
l.4 Ligeris in loco qui dicitur Villena justa ecclesiam Sancti Privati, V aripennos habens et III quartarios. Terminatur autem
l.5 tribus partibus ipsa terra, quarta via publica. Infra hanc terminacionem prefatam rem ea racione predicte congrega-
l.6-cioni concedo, ut annis singulis missa sancti Privati quae est mense augusto solidos V et VIIII denarios in censum exsolvat.
l.7 Et si de eodem censu in solvendo tarda vel negligens extiterit, fidem inde faciat et prefatam rem non perdat,
l.8 anpliusque ei non requiratur, nisi quod supra inditum est. Dedi autem ei licenciam dandi et venumdandi sicut mos est
l.9 istius pagi. Hec vero cartula ut fermior sit, eam subter firmavi, et canonicis matris aecclesie roborandam
l.10 optuli. [colonne1] Signum Teoderici episcopi. [colonne2] [chrisme] Rotdulfus decanus. [chrisme] Erfridi abbatis Sancti Aviti. [chrisme] Tetduini archidiaconi. [chrisme] Gauterii archidiaconi. [colonne3] [chrisme] Tedelmi clerici et prepositi. [chrisme] Letaldi archidiaconi. [chrisme] Guarini succentoris.
l.11 Datum mense februario ANNO regni Rotberti XXVIIII. Stephanus cancellarius scripsit.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4537 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4537»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4537/. Date de mise à jour : 29/03/12.