Nantes, AD Loire-Atlantique, H 153

<< < / > >>

Numéro4529

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1140(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche250   mm

Hauteur à droite230   mm

Largeur en haut175   mm

Largeur en bas280   mm

AuteurBrientius, Geoffroi, Aubri et Roland ses frères de  VARADES

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Olivier, fils de Briant, cède l'église de Varades à l'abbaye de Marmoutier.

Texte

l.1 Agnoscant omnes sacrȩ religionis cultores, quod tempore illo quo manebat ad Varedam
l.2 Robertus monachus contigit ut Oliverius filius Brientii emit a Pagano Grenone presbite-
l.3-ratum ecclesiȩ Varedȩ et donavit monachis Sancti Martini pro anima sua et pro anima uxoris
l.4 suȩ Agnes, et pro anima patris sui et matris suȩ. Et hujus presbiteratus emptio, fuit de octo
l.5 libris nummorum. Filii quoque Oliverii Brientius et Goffredus, et duo alii Albericus, et
l.6 Rollandus hoc donum concesserunt, quando pater eorum misit donum super altare sancti Petri
l.7 in die sancto Pasche post processionem, vidente omni parrechia. Supradictus autem
l.8 Paganus, et uxor ejus Angevina, et filii ejus et filie hoc donum concesserunt, et miserunt super
l.9 altare sancti Petri. Ipse vero et uxor ejus pro hoc dono receperunt benefitium Majoris monaste-
l.10-rii ibique concesserunt partem suam de primitiarum decimis, scilicet de agniculis, de porcis,
l.11 et de lena, de lino, et de chamvero. Post non longum tempus cum episcopus Nannetensis
l.12 nomine Franciscus pro quadam sua necessitate ad Turonensem civitatem pergeret,
l.13 et quasi ad visitandum locum Majoris monasterii accessit, ibique ad processionem receptus
l.14 fuit, et omnes querelas quas habebat apud monachos, et monachi reclama-
l.15-bant apud illum pacifice dereliquit, et presbiteratum Varedȩ illic nobis
l.16 concessit, et postea revertente illo ad civitatem Nannetis ante altare
l.17 sancti Petri ejusdem ecclesiȩ suȩ presentibus monachis Guillelmo priore
l.18 archidiacono, Roberto de Vareda, Lamberto de Dongia,
l.19 confirmavit et auctorizavit, coram testibus istis, Rivallo-
l.20-nio archidiacono, Mainfinito decano, Johanne decano,
l.21 Guillelmo Faucillone, Petro cantore.

Notes

1

Bibliographie

MORICE (Dom P.H.), Mémoires pour servir de preuves à l'histoire ecclésiastique et civile de Bretagne, 2 vol., Paris, 1742-1744, t. 1, p. 542.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°4529 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4529»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4529/. Date de mise à jour : 29/03/12.