Nancy, AD Meurthe-et-Moselle, 1 J 173
Numéro4519
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date04/966(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseToul
RégionLorraine
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurErmenaidis
BénéficiaireAbbaye de BOUXIERES-AUX-DAMES
Regeste
Texte
l.2 [.....] credit[...?...] divina ergo agitur dispositione quotiensc[umque .... s]umus gravaminis visi a-
l.3-morem cȩlestis patriae incalescit[...24...] loca Deo [...]um [...7...] decernit ut sibi divina clementia propitiatur et ne forte, dum hinc rap-
l.4-tus fuerit ad ȩternam [ȩ]dem[...10...] ducatur. Quod eg[o Erme]naidis, fideli ac sagaci mente frequenter revolvens, cupiens mihi
l.5 affuturam clementiam in ex[amine ultimo judicis omnipot]entis et districti, do atque [trado a]lodum meum, situm in pago Segintense, in villa quȩ muncupa-
l.6-tur apud D[omnu]m Julianum, lo[co beat]ȩ [Mari]ȩ qui dicitur [A]d Mont[em Buxerie in] q[uo] sacrarum virginu[m] dili[gens] sollicitudo Deo merere
l.7 satagit, et in isto filias meas carissimas ex dilecta mihi sagacia Deo servituras delegavi, quarum nomina hȩc sunt Alpaidis et Doda, tam pro ip-
l.8-sis quam pro rem[edi]o animȩ m[atri]s [meȩ], atque perpetualiter dono predicto loco mansum indominicatum, cum omnibus appendiciis suis, cultis terris et
l.9 incultis, pratis, pascuis, aquis [aqua]rumque decursibus et quicquid mei juris et potestatis inibi esse videtur, cum hominibus desup[er ma]nentibus, quorum
l.10 vocabula hȩc sunt: Leutbodus cum suis infantibus, Odrico, Rihardo, Gisleramno et Bernardo, Annam cum infantibus suis, Letbergam cum infantibus suis,
l.11 Volfaldam cum infantibus suis e[t] Amedeum cum uxore et infantibus, Othadum, David cum uxore et infantibus, Wam[...]um cum uxore et infantibus, Antonium,
l.12 Lambertum, Rotbertum cum uxore et infantibus, Olivam cum infantibus suis, eo scilicet rationis tenore ut ab hac die et deinceps, ad predictam memoriam
l.13 dominȩ meȩ semp[er servandam, ex s]er[vis su]prascriptis [unu]sq[uisque] vir denarios duos census persolvat, femina vero unum. T[ermina]tur vero ipse mansus tali
l.14 modo: ex una fronte, [tenet] Willelmus, ex alia, [...14...], ex alia, Wido comes, ex alia, potestas sancti Petri. Habui etiam vestitum mansum et quicquid ad ipsum man-
l.15-sum attinet: ex u[na fronte, tenet] Riculfus, ex [a]l[ia], Frido[?], ex alia, Be[rn]a[rdus], ex alia, Dodo. Quam rem universis ecclesie fidelibus, tam prȩsentibus quam
l.16 etiam post longo [tempore venturis], mani[festam esse volo ut hȩc donatio] valeat, firmior habea[tur] atque perenniter illi[bata] servetur. Do etiam
l.17 molendinum unum in [...?...] Deo procuret [?]. Si ego aut aliquis heredum meorum contra hanc donationis chartulam venire tempta-
l.18-verit aut eam infrin[gere prȩsumpserit, loco cui lite]m tulerit, infe[rat contra]dicens [ta]lentum auri [unum, et insuper] quod injuste repetit, evindica-
l.19-re non possit. Vero [ut hȩc donatio futuris tempor]ibus fir[mite]r habeatur a[tque perenniter illib[ata] conservetur, per manus multorum fidelium
l.20 eam corroborari r[ogavi].
l.21 Signum Widonis [co]m[iti]s. Signum [...7...] co[mitis]. Signum L[ic]tardi comitis. Signum Rodulfi scabinei. Signum Hincmari scabinei. Signum A[....]is scabinei. Signum [...7...] scabinei. [Signum] Amalgerii scabinei.
l.22 Signum Aaron scabinei.
l.23 Mense aprili, dat[um anno d]omnicȩ incarnationis DCCCCLXVI, indictione VII[I, r]egnante Ottone imperat[ore].
l.24 [chrisme] TEODULFUS SCRIPSI et SUBS[CRIPSI] [ruche].
Notes
Bibliographie
BAUTIER (Robert-Henri), Les origines de l'abbaye de Bouxières-aux-Dames au diocèse de Toul : reconstitution du chartrier et édition critique des chartes antérieures à 1200.- Nancy : Société d'Archéologie Lorraine, 1987.- (Recueil de documents sur l'histoire de Lorraine; 27), p. 109-111, n° 32 ; appendice 1, p. 51-57.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4519 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4519»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4519/. Date de mise à jour : 29/03/12.