Lille, AD Nord, 4 G 107 n° 1464

<< < / > >>

Numéro449

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1108(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseCambrai

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche423   mm

Hauteur à droite424   mm

Largeur en bas262   mm

AuteurBaudri, évêque  de  NOYON - TOURNAI

BénéficiaireChapitre cathédral  de  CAMBRAI

Regeste

Baudri, évêque de Noyon et de Tournai, concède au chapitre cathédral de Cambrai l'autel de Toriniacum.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE PATRIS, ET FILII, ET SPIRITUS SANCTI, EGO BALDRICUS,
l.2 Dei gratia Noviomensium episcopus, universis catholice fidei cultoribus salutem, et
l.3 beatȩ immortalitatis felicitatem. Notum vobis volumus esse fratres karissimi quosdam
l.4 Cameracensis ecclesiȩ fratres Erlebaldum scilicet decanum, Erlebaldum prepositum
l.5 cum quibusdam ejusdem ecclesiȩ concanonicis in Trecensi concilio ad nos venisse,
l.6 et ut altare de Toriniaco quod ipsi sub personatu tenebant, eis eorumque ecclesiȩ
l.7 absque personatu sub perpetua libertate tenendum concederemus, humiliter postu-
l.8-lasse. Videntes igitur humillimam eorum peticionem, necnon hostium circumquaque furentium
l.9 considerantes seditionem, et periculosam ad nos veniendi possibilitatem, dignum
l.10 duximus eorum preces exaudire, et quod rogabant adimplere. Venientibus itaque
l.11 quibusdam ex eisdem fratribus Noviomum et G. archidiaconi nostri nostrorumque clericorum
l.12 super hoc implorantibus assensum, consilio et assensu eorum solutis nobis nostrisque suc-
l.13-cessoribus quotannis XIIcim denarios concessimus Cameracensi ecclesiȩ sanctȩ Marie videlicet canonicis pre-
l.14-sentibus et futuris predictum altare absque persona sub perpetua libertate possidendum, ea
l.15 tamen condicione, quod ejusdem altaris sacerdos curam animarum ab episcopo seu a mini-
l.16-stris ejus suscipiat, et debitam eis obedientiam exhibeat. Quod ut nostris seu futuris in
l.17 temporibus ratum et inviolatum maneat, pontificali auctoritate nostrorumque clericorum consilio
l.18 et assensu confirmavimus, et sigilli nostri signo corroboravimus. Hiis presentibus:
l.19 Signum domni Baldrici episcopi. Signum G. archidiaconi. Signum Roschelini decani. Signum Rorigonis
l.20 prepositi. Signum Anselli presbiteri. Signum Petri cantoris. Signum Landrici succentoris. Signum Petri.
l.21 Signum Odonis. Signum Guidonis cancellarii.
l.22 Actum anno ab incarnatione Domini MoCoVIIIo, indictione Ia, regnante
l.23 rege Philippo, episcopante domno Baldrico.
l.24 [sceau].

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°449 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°449»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte449/. Date de mise à jour : 29/03/12.