Chateauroux, AD Indre, H 753

<< < / > >>

Numéro4443

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1087(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche308   mm

Hauteur à droite320   mm

Largeur en haut218   mm

Largeur en bas222   mm

AuteurDurand, prêtre  de  CROZON

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Durand, prêtre de Crozon, donne aux moines de Marmoutier l'église de Saint-Michel du Puy et ses dépendances.

Fac-similé

Texte

l.1 Summe vera atque incommutabilis nostri Redemptoris bonitas hominem ad imaginem et similitudinem
l.2 suam conditum nolens perire, cum jam tempus miserendi ejus advenit, quoddam generale medica-
l.3-mentum dedit, quo quȩcumque anima utitur, per illud peccato moritur, Deo vivit
l.4 aeternȩ vitȩ reparatur, in qua justi fulgebunt sicut sol, Deum facie ad faciem videntes.
l.5 Est autem illud medicamentum aelemosina, per quam teste scriptura omnia extinguntur
l.6 peccata, sicut ab aqua ignis extinguitur. Potest etiam haec fieri de terrenis et caducis
l.7 rebus, dicente Domino: Facite vobis amicos de mamona iniquitatis, videlicet pauperes
l.8 Christi qui recipiant vos in aethereas mansiones. Hoc Durandus, presbiter de Croson,
l.9 apud se cogitans, et de salute animae suae sollicitus, Christum in suis pauperibus latentem
l.10 quesivit, querens invenit, et ut illam veritatis vocem audire mereretur: quod uni
l.11 ex minimis meis fecistis, michi fecistis, preponens celestia terrenis, aeterna perituris,
l.12 non unum tantum, sed quamplures Christi minimos amicos sibi facere, secundum dominicum pre-
l.13-ceptum voluit. Adiit itaque venerandus presbiter domnum abbatem Bernardum qui tunc
l.14 preerat fratribus Majoris Monasterii, seque ejus et aliorum fratrum orationibus obnixe commenda-
l.15-vit, et ut, die quo vellet, eorum efficeretur monachus impetravit. Sicque letus et ala-
l.16-cer effectus, heredes suos fecit beatum Martinum et ejus monachus, ita scilicet ut
l.17 si, quod absit in seculo mortuus fuerit, omnia quecumque habebit tam mobilia quam
l.18 aedificia illis jure perpetuo possidenda relinquet. Si autem monachicum habitum
l.19 susceperit, cum illo omnia sua recipient. Sed nunc etiam ad presens dedit eis ȩcclesiam
l.20 Sancti Michaelis de Podio, et omnia ad illam pertinentia, medietatem scilicet aecclesiae sancti
l.21 Germani, et, mortuo sacerdote, aliam medietatem, stagnum, molendinum, tȩrras et ȩcclesiam
l.22 Sanctȩ Mariae de Agurandia, et domum, verum etiam aecclesiam Sanctȩ Mariȩ de Argenteria.
l.23 Audiens ergo venerabilis Bituricensium archiepiscopus, nomine Richardus, qualiter supra-
l.24-dictus presbiter se et sua dederat beato Martino et suis monachis, laudavit et
l.25 episcopali auctoritate quicquid ille dederat confirmavit, domnumque Hunfredum monacho Sancti
l.26 Martini de omnibus revestivit, ad opus fratrum memorati loci, videlicet Majoris Mo-
l.27-nasterii. Haec autem revestitio facta est apud Novum Vicum, ante altare sancti Sepul-
l.28-cri. Testes qui hoc viderunt et audierunt subter scribuntur. [colonne1] Ex parte archiepiscopi, Geraldus, Leodegarius, archidiaconus, Zacharias, monacus, Giraldus, archipresbiter de Johec, Radulphus, clericus.
l.22 Et parte monachorum, Boso et filius ejus Bertrannus, Haimericus Agazo, Hugo Malus finis, Gaufredus Cascoinus, Bertrannus prepositus.
l.28 Anno ab incarnatione Domini MLXXXVII data, et ut suprascripsimus,
l.30 confirmata sunt haec omnia, regnante rege Philippo in Gallia.

Notes

1

Bibliographie

HUBERT (Eugène), Recueil historique des chartes intéressant le département de l'Indre. 1ère partie : VIe-XIe siècle, in Revue archéologique, historique et scientifique du Berry, t. 5 (1899), p. 81-272, p. 211-214, n° 47.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4443 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4443»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4443/. Date de mise à jour : 29/03/12.