Bourges, AD Cher, 13 H 112 n° 1

<< < / > >>

Numéro4430

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1133(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseBourges

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche333   mm

Hauteur à droite335   mm

Largeur en haut200   mm

Largeur en bas210   mm

AuteurFranco, Agnès son épouse et ses fils de  LERE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-SATUR

Regeste

Franco de Léré, Agnès son épouse et ses fils, concèdent à l'abbaye Saint-Satur de Sancerre la dîme des vignes de Saint-Gemme, donnée par Raginaldus et Piretus partant pour Jérusalem.

Fac-similé

Texte

l.1 Omnium quȩ movere possunt questionem, et venire in disceptationem, firmamentum et munimen
l.2 solet esse conscriptum debito tenore cyrographum, quippe quod prolatum et oportune recen-
l.3-situm, discissionem facit cause, et finem ponit controversiȩ. Nullum etenim approbande verita-
l.4-tis in re dubia probabilius argumentum, quam ejusdem rei geste ad medium prolate, litterale mo-
l.5-nimentum. Eapropter ego Franco, precavens in futuro, sub cyrographi cautione consignandum ex-
l.6-timavi, id quod de instanti negotio ratum fore et ȩternum collaudavi. Notum ergo sit pre-
l.7-sentibus, nec ignotum posteris, in generationibus suis, quia ego Franco de Luriaco et
l.8 uxor mea Agnes, et filii mei, Archenaldus, et Franco, totaque mea successio, decimam
l.9 vinearum de Sancta Gemma, quam Raginaldus et Piretus tenuerunt, et abeuntes Jherusalem ȩcclesiȩ Sancti Petri, et Sancti Satyri reliquerunt, liberam omnino, et quietam amodo possessionem esse
l.11 ejusdem ȩcclesie Sancti Satyri concedimus, permittimus, nichilque de ea vel mea ulterius reclama-
l.12-mus, aut calumpniamus, ita ut etiam de nostris propriis vineis, sic supradicti fratres constituerunt
l.13 decimam nos plene reddituros canonicis Sancti Satyri, polliceamur. Preterea si quid ejusdem deci-
l.14-me de casatis qui inde aliquid in casamento habent, extorquere vel adquirere quoquo-
l.15-modo potuerint, laudamus, annuimus, nichilque penitus a modo et in sempiternum pro laudan-
l.16-do vel concedendo ab eis exigimus. Sic fratres supradicti Raginaldus et Piretus ȩcclesiam Sancti Satyri et de de-
l.17-cimis tam suarum quam aliarum vinearum, et de casamentis investierunt, et sic nos quoque eccle-
l.18-siastica compulsi justitia tandem aliquando concedimus, et ab omni quam intulimus injuria
l.19 vel injusta calumpnia resipiscimus, veniamque de culpa penitentes suppliciter exposcimus.
l.20 Qui de his ultra adversus ecclesiam Sancti Satyri calumpniam moverit, sit anathema maramatha.
l.21 Hujus rei testes sunt ex parte ejus Robertus et Amicus qui interfuerant priori dono quod fece-
l.22-runt supradicti fratres Raginaldus et Piretus et illius etiam testes sunt et alii quamplures. Ex parte
l.23 canonicorum Paganus prepositus, et Hugo capicerius, canonici regulares, Robertus Bellum
l.24 et Ernaudus presbiter, canonici seculares, Hunbertus, Ferrandus prepositus Sanceri. Radulfus
l.25 Ebrardi, Andreas de Varzi, Landricus servientes ȩcclesiȩ.

Bibliographie

BUHOT DE KERSERS (Alphonse), Histoire et Statistique monumentale du département du Cher, 8 vol., Paris, 1875-1898, t. 5, p. 50.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4430 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4430»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4430/. Date de mise à jour : 29/03/12.