Bourges, AD Cher, 8 G 282

<< < / > >>

Numéro4413

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date04/12/1120(fiabilité :édition)

LieuSan Germano(lat :apud Sanctum Germanum)

DiocèseBourges

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche170   mm

Hauteur à droite185   mm

Largeur en bas170   mm

AuteurPape Calixte II

BénéficiaireVulgrinus, archevêque  de  BOURGES

Regeste

Le pape Calixte II recommande au peuple et au clergé de Bourges Vulgrinus, leur archevêque, à qui il a conféré le pallium.

Fac-similé

Texte

l.1 Calixtus, episcopus, servus servorum Dei, clero et populo Bituricensi, salutem et apostolicam benedictionem.
l.2 Divinȩ dispositionis providentia in administratione sedis apostolice constituti, universis ecclesiȩ
l.3 filiis existimus debitores. Quamobrem karissimi in Christo filii petitioni vestrȩ clementer annuimus, et venera-
l.4-bilem fratrem nostrum Vulgrinum archiepiscopum vestrum quem ad nos cum quorumdam fratrum presentia, et litterarum
l.5 vestrarum testimonio direxistis, debita benignitate suscepimus. Porro electionem ejus et consecra-
l.6-tionem, tam ex vestris, quam ex fratrum nostrorum Claromontensis, Autisiodorensis et Nivernensis episcoporum
l.7 litteris canonicam perpendentes, quod de fratre ipso factum fuerat, apostolicȩ sedis auctoritate firmamus.
l.8 Antiquam preterea vestrȩ ecclesiȩ dignitatem illibatam servari per Dei gratiam cupientes, palleum eidem
l.9 fratri pontificalis videlicet officii plenitudinem largiti sumus, quo nimirum uti debebit diebus
l.10 illis qui in vestrȩ ecclesiȩ privilegiis distinguntur. Vestram itaque universitatem apostolicȩ salutationis
l.11 alloquio visitantes, rogamus vos, monemus, atque precipimus, ut eum rev[er]enter suscipiatis,
l.12 honorem ei debitum et obedientiam deferatis, et in omnibus eatenus adesse curetis, quatenus
l.13 et vos de ipso, et ipse de vobis in conspectu domini Dei nostri gaudium et felicitatis eternȩ gloriam mereatur.
l.14 Datum apud Sanctum Germanum II non. decembris.

Bibliographie

ROBERT (Ulysse), Bullaire du pape Calixte II : 1119-1124, 2 vol., Paris, 1891, p. 289-290, n° 134.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4413 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4413»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4413/. Date de mise à jour : 29/03/12.