Bourges, AD Cher, 6 G 185

<< < / > >>

Numéro4409

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1082(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche580   mm

Hauteur à droite590   mm

Largeur en haut290   mm

Largeur en bas315   mm

AuteurRichard II, archevêque  de  BOURGES

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Richard II, archevêque de Bourges, donne à l'abbaye de Marmoutier l'église Saint-Martin-des-Champs de Bourges, dénommée autrefois l'église de Brives, et les biens qui en dépendent.

Texte

l.1 [chrisme] QUONIAM AD hoc sanctȩ ȩcclesiȩ pastores curam suspiciunt, ut provida
l.2 dispensatione tam animarum quam corporum sollicitudinem gerant, et in dispensandis
l.3 rebus ȩcclesiasticis discreta moderatione invigilent, oportet ut taliter in distribu-
l.4-endo se sollertes exibeant, ut ne per exteriorum incuriam pax interior perturbetur.
l.5 Quod ego Richardus sanctȩ Biturigensis ȩcclesiȩ archiepiscopus diligenti consideratione
l.6 providens, consensu clericorum meorum et omnium filiorum ejusdem ȩcclesiȩ, divinȩ mise-
l.7-rationis respectu trado fratribus Majoris monasterii scilicet monasterio sancti Martini,
l.8 ȩcclesiam Sancti Martini de Campis, olim de Briveis appellatam, juxta muros urbis Bituricȩ
l.9 constitutam, cum his omnibus quȩ ad eandem ȩcclesiam pertinent, quorum partem ipse Deo mise-
l.10-rante per auctoritatem officii nostri laicis qui ea rapina longo tempore detinuerant
l.11 eripui, de aliis omnibus quȩ adhuc laicali violentia seu etiam clericali qualibet
l.12 injuria auferuntur, quando seu per merita predictorum religiosorum fratrum, vel
l.13 alio quocumque modo eidem ȩcclesiȩ restituentur, predicto monasterio eandem concessionem
l.14 faciens, reservata tamen illa humilitatis obȩdientia quam circa Bituricensem
l.15 matrem ȩcclesiam ab omnibus cȩteris communiter competit exhiberi. Hoc quamvis
l.16 non necessitate tamen propter firmamentum causȩ et pacem fratrum quibus aliquando inde
l.17 scandalum aliquod poterat oboriri, efficientes, ut tam Herbertus, quam Gimundus,
l.18 et Sarlo, et Petrus, cum filiis et uxoribus suis, qui bona ȩcclesiȩ violenter tenuerant,
l.19 concederent et laudarent. Hoc autem firmavimus, et in concilio Exolduno
l.20 a domno HUGONE Diensi episcopo, apostolicȩ sedis vicario, et cȩteris omnibus firmari
l.21 rogavimus. [colonne1] [croix] HUGO, Romanȩ ȩcclesiȩ legatus. [croix] Amatus, Elleronensis episcopus. [croix] Richardus, Bituricensis archiepiscopus. [croix] Richerius, Senonensis archiepiscopus. [croix] Gauscelinus, Burdegalensis archiepiscopus. [croix] Rodulfus, Turonensis archiepiscopus. [croix] Hagano, Eduensis episcopus. [croix] Durandus, Arvernorum episcopus. [croix] Wido, Lemovicensis episcopus. [colonne2] [croix] Hugo, Nevernensis episcopus. [croix] Rotbertus, Autisioderensis episcopus. [croix] Helinandus, Laudunensis episcopus. [croix] Rotgerius, Catalaunensis episcopus. [croix] Ratbodus, Noviomensis episcopus. [croix] Wido, Belvacensis episcopus. [croix] Gausfredus, Parisiacensis episcopus. [croix] Rainerius, Aurelianensis episcopus.
l.22 HȩC SUNT nomina canonicorum Sancti Stephani, qui hanc cartam firmaverunt.
l.23 Odo, decanus. Hunbaldus, archidiaconus. Araudus, archidiaconus. Rotgerius, archidiaconus. Iterius de Borbone.
l.24 Stephanus, sacerdos. Bernardus, archipresbyter. Andreas, archidiaconus. Vivianus, sacerdos. Araldus, sacerdos.
l.25 Petrus. Giraldus et Giraldus. Eldebrannus. Arnulfus et item Arnulfus. Guibodus, sacerdos. Hunbaldus.
l.26 Mainardus. Paganus. Constantius. Arnulfus. Warnerius. Erardus.

Bibliographie

ACHERY (Dom L. d'), Spicilegium sive collectio veterum aliquot scriptorum qui in Galliae bibliothecis delituerant, 3 vol., Paris, 1723, t. 6, p. 17.

GANDILHON (Alfred), Catalogue des actes des archevêques de Bourges antérieurs à l'an 1200, Paris, 1927, p. 33, n° 49.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4409 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4409»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4409/. Date de mise à jour : 29/03/12.