Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 48 n° 227

<< < / > >>

Numéro4403

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1069(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche288   mm

Largeur en bas465   mm

AuteurIsnard et Isoard son frère de  VALERNES

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Isnard et Isoard son frère, habitants de Valernes, donnent à l'abbaye Saint-Victor de Marseille deux terres.

Fac-similé

Texte

l.1 Omnipotentis Dei dilectione tacti promissionumque ipsius spe incitati, quibus animare est ad sui dilectionem peccatores dignatus: Date, inquiens, pro Deo elemosinam, et ecce sunt vobis
l.2 munda omnia, et: Quomodo ignem aqua extinguit, ita elemosina peccatum consumit. Pia ejusdem Dei ordinatione, ego ISNARDUS FRATERQUE MEUS ISOARDUS, Valernensium
l.3 indigenȩ, donamus omnipotenti Deo beatique Victoris martyris cenobio, haud longe a Massilia fundato, monachisque ibidem Deo servientibus, futuris et omnibus presentibus, unum mansum
l.4 quem excolit Pontius Ferrandus, ab integro, cum vineis, pratis, campis, garricis cultis et incultis, cum arboribus pomiferis et infructuosis, necnon et omnia sibi adjacentia, preter deci-
l.5-mationem. Insuper donamus supradicto martyri Victori glorioso hoc quod Ingelbertus excolit, datum in sponsalicio sancti Erigii ecclesiȩ, omnino sicuti de supradicto manso, et insuper
l.6 decimationem cum ecclesia. Hoc non pro mortali hujus seculi lucro nec pro laude humana diffamante in vulgo, sed formidantes ultrices poenas delictorum atque prenoscentes
l.7 gravatos mole flagitiorum, ut mereamur consequi veniam peccatorum eruique valeamus a laqueo zabulorum, hoc donamus Deo, regi seculorum, Victorique martyri, socio angelorum,
l.8 pro animabus nostris et parentum nostrorum, insuper maxime pro anima fratris nostri Galdemari, qui inicium sumpsit hanc helemosinam dandi, ut in omnibus percipiat mercedem cum filiis altissimi.
l.9 Sane si quis, nos aut hȩredum nostrorum vel quelibet persona, socia iniquorum, hanc donationem violare vel frangere temptaverit, non valeat vindicare quod repetit,
l.10 sed persolvere cogatur in vinculo auri optimi libras L, et insuper perhenniter incurrat omnipotentis Dei omniumque sanctorum suorum iram; et sic eum infernus degluciat, uti terra deglutivit Dathan
l.11 et Abiron cum concione eorum; et cum Juda traditore aeterni incendii poenas sustineat, cum his [...] domino Deo: Viam tuam nolumus, necnon cum his qui Pilato dixerunt: Sanguis ejus super nos et super filios nostros,
l.12 cum his quoque qui dicebant se possidere sanctuarium Dei; deficiat ita ut non sit, et ponatur in circuitu ut rota et ut stipulam ante faciem venti; erubescat et conturbetur; ubicumque ierit, confundaturque
l.13 et pereat, et deinceps hȩc donatio stabilis incorrupta permaneat.
l.14 Facta hȩc donatio presenti beneficio anno Christi millesimo VIIII sexagesimo, regnante Christo Domino, qui cȩli sedet solio, indicione VIa, regnante Heinrico, imperatore Romano.
l.15 ISOARDUS VICECOMES firmavit. Bertrannus, frater ejus, firmavit.
l.16 Ego Isnardus et uxor mea Auriunda et filius meus Raimundus, et ego Isoardus et uxor mea Adalax et filii mei Isnardus et Matfredus, hanc donationem scribi rogavimus, ac testes
l.17 preordinavimus et manibus nostris libenter firmavimus. Galdemarus Camelus firmavit. Conjux ejus Dalmatia firmavit. Petrus presbiter firmavit. Bonuspars et conjunx ejus firmaverunt. Ricaudus firmavit. Isnardus firmavit.
l.18 Upertus firmavit. Poncius Carboneria firmavit. Bremundus Descalcius firmavit.

Bibliographie

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 62-64, n° 717.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4403 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4403»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4403/. Date de mise à jour : 29/03/12.