Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 24 n° 110
Numéro4400
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date06/02/1048(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche220 mm
Largeur en bas530 mm
AuteurErmensinde, comtesse de BARCELONE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 commendare, ne in novissimo nullius contradictione impediatur. Hunc igitur ego Ermesindis indigna licet comitissa prosecuta modum divina inspirante clementia subintravit i[n ani]-
l.3-mo meo, ut clara mente integroque consilio aliquid ex meo jure darem domino Deo sicuti ipso juvante facio, pro redemptione animȩ mee et redemptione animȩ viri mei, Raimundi scilicet, com[itis]
l.4 necnon et filii mei Berenguerii et filiorum ejus, si tamen hujus donationis auctores extiterint. Presertim cum ipse Dominus per semetipsum perque suorum fidelium ora assiduae clamitet: Date helemosinam
l.5 et omnia mu[nda] sunt vobis, et Quia sicut aqua extinguit incendium ita helemosina delet peccatum, et Helemosina a morte liberat animam. His ergo et aliis quam plurimis divinis
l.6 Dei nutu cohacta mandatis ut mala [que eterna cavere queam] bonaque cuncta possidere. [Racione] que desuper taxavi, concedo Domino Deo et Sancti Victoris Massiliensis cenobii, fratribusque cunctis
l.7 qui ibidem degunt Dei famulatui presentibus scilicet atque futuris monasterium Sancti Pauli quod situm est in pago Gerundensi, quod mihi ex parte Raimundi comitis scilicet mariti mei quondam
l.8 obvenit ad proprium, ut ammodo et deinceps predicti fratres, locusque jamdictus teneant et possideant, ibique Deo jugiter serviant, et inquantum potuerant Deo juvante predictum locum aedifficent.
l.9 Concedo etiam prefati loci predictisque fratribus Massiliensium scilicet cuncta quȩ ad ipsum monasterium videlicet Sancti Pauli pertinent et nunc usque habere videtur, vel quicquid Deo lar-
l.10-giente adquirere deinceps pro ejus amore servientes ipsius Sancti Pauli potuerint. Qui locus Sancti Pauli sicut supra diximus est in comitatu Gerundensȩ in maritima.
l.11 Nam ego Ermesindis comitissa sicut superius resonat ex meo jure dono, trado et [concedo] in potestate Sancti Victoris vel ejus servientibus et ut hoc dono semper sit in diebus vitȩ mae ad mea
l.12 [fidelitate et meo servitio], et post obitum vero meum similiter fiat ad comite qui tenuerit Gerund[am et Umberto] Odonis [....]s et fidelibus christianis qui in predicto cenobio fideliter Christo Deo et [...?...].
l.13 [Quod si ego donatrix] aut ullus vivens homo aut femina hanc donati[onem inrumpere temptaverit pro sola presum]ptione inrumpendi, quinas auri libras componat, et gladio excommunicationis
l.14 [feriatur et cum Juda] traditore partem in inferno recipere mereatur, nisi Deo inde satisfaciat et emendet. Facta hec scriptura donationis VIII idus febroarii, anno XVII regni Henrici regis.
l.15 [croix] Ermessindis comitissa qui hanc donationem feci et firmavi, et testes firmare jus[si]. Sig[croix]num Umberto Oddonis. Sig[croix]num Berengarii Attonis. ENEAZ.
l.16 PAETRUS ABA. Sig[croix]num Sicardis.
l.17 Ego Maiamfredus sacerdos et monachus scripsi hanc cartam cum litteris suprascriptis atque deletis in linea duo [... die et] anno quo supra.
Notes
Bibliographie
AMARGIER (Paul), Chartes inédites du fonds Saint-Victor de Marseille : XIe siècle, Université d'Aix-Marseille, thèse de 3e cycle, 1967, n° 21.
Responsable
B.-M. Tock
Comment citer cette notice
Acte n°4400 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4400»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4400/. Date de mise à jour : 29/03/12.